EPISTOLA 181

Scripta forte eodem tempore.

Innocentius Patribus Carthaginensis concilii, eos laudans quod ipsum super anxiis fidei rebus consuluerint (nn. 1-2): eorum confirmat doctrinam sententiamque adversus pelagianam haeresim, quae velut Ecclesiae corporis est tabes, utpote quae gratiae adversetur salutemque reponat in libero arbitrio per quod in culpam ceciderit genus humanum (nn. 3-7). Ab Ecclesia amovendi huiusmodi haeretici, sed iterum recipienti si resipuerint (nn. 8-9).

INNOCENTIUS, AURELIO ET OMNIBUS SANCTIS EPISCOPTS QUI IN CONCILIO CARTHAGINENSIS ECCLESIAE ADFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS, IN DOMINO SALUTEM

Apostolicae Sedis auctoritas supra regionalia concilia.

1. In requirendis divinis rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maximeque a vero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse iudicium, scientes quid apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus quam probare laudanda velut id vero quod patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis in disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret: ut tota huius auctoritate iusta quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent caeterae Ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praeciperent, quos abluerent, quos velut coeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.

Antiquam esse regulam R. Pontificem consulere de anxiis fidei rebus.

2. Gratulor igitur, fratres carissimi, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium litteras ad nos destinastis, et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis, et per cunctas totius orbis Ecclesias omnibus una quod prosit decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis iustae firmata decreto talibus pavere non possit qui perversis instructi, imo destructi verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.

Haeresis ut tabes Ecclesiae corporis curanda.

3. Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus cum viderit huius terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta vel caetera, quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum. Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.

Pelagiana haeresis: impium barbarumque dogma.

4. Nam quid nos de his posthac rectum mentibus existimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant cuius quotidie gratiam consequuntur? Sed iam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt, quantum vix illi qui ab illo postulant, accipere promerentur. Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es? Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in te esse, qui te ut esses effecit! et cum te putes ei debere quod vivis, quomodo te non putas illi debere quod quotidianam eius consequendo gratiam taliter vivis? Et qui nos adiutorio negas indigere divino, quasi ex nostra in totum possibilitate perfectos, quomodo non adiutorium eius in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?

Dei auxilium respuens iniuriam infert Creatori.

5. Qui enim adiutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat; nos non mereri, an illum hoc non posse praestare? an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur; et adiutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus, provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, eius auxilio plus egemus. Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra iam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, eius potentiam ut nos ostendamus liberos, abiuremus, quasi iam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit? nescientes quod nisi magnis precibus in nos Dei gratia implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium.

Toto psalterio David Dei opem rogat.

6. Nam si ille clamat adiutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset - quippe cum vir beatus et iam electus a Domino 1 nihil egeret; tamen ita Deum deprecatur postulans: Adiutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus 2 - nos nobis liberum arbitrium; ille sibi Deum postulat adiutorem! quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat! Non, rogo, manifeste discimus, quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura, adiutorem sibi Deum et assiduum adiutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat, et per corpus omne Psalterii hoc et praedicat et clamat! Si ergo hoc ille tam magnus sicut assidue dicere, ita necessarium confessus est ut doceret; quemadmodum Pelagius Celestiusque seposita omni responsione Psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adiutorium Dei nec debere quaerere, nec eo egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur?

Libero arbitrio foedatus homo gratia liberatur.

7. Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit, et eius firmans statum quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur. Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse.

Ab Ecclesia removendi pelagianam pravitatem sectantes.

8. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adiutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista iactantes? Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut, si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt nec merentur, nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largitur? Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. Negantes enim adiutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt; qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diutius multa occupans, insanabilis post error increscat. Si enim diu sub hac fuerint impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam sequuntur. Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc viderint in Ecclesia perdurare.

Ecclesia parata ad haereticis correctis parcendum.

9. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus. Qui si tamen aliquod in se Dei adiutorium, quod hucusque negaverunt, provocarint, et opus sibi eius auxilio esse cognoverint, ut hac labe in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspicerent, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae hucusque senserunt, et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant. Quod si fecerint, erit in potestate pontificum, istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur 3; ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant doctrinae perversitate, non possint. Sed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis, probatur esse responsum; nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus agnoscantur esse convicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia et his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse, nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeteriisse. (Et alia manu:) Bene valete, fratres.