IN EUMDEM PSALMUM 118

Sermo 7

Retributionis modi quattuor.

1. [v 17.] Si huius psalmi superiora meministis, carissimi, adiuvare nos debent ad intellegenda sequentia. Etenim quae tamquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tamquam unum pertinent corpus. Nempe superius dixerat: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua 1. Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: Retribue, inquit, servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, iam custodierat verba Dei. Non autem dixit: Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tamquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos 2. Quapropter si mortuos intellegimus infideles, vivos autem fideles; quoniam iustus ex fide vivit 3, nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur 4: hanc sibi poscit qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam iustificat impium 5; aut mala pro bonis, sicut Iudas et Iudaei per malitiam persecuti sunt Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad iustitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.

Deus misericors in adiuvando, iustus in retribuendo.

2. Vide illum Saulum, postea Paulum: Non ex operibus, inquit, iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 6. Et iterum: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 7. Et iterum: Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem 8: hoc est, ut viverem; quia iustus ex fide vivit 9. Mortuus ergo erat prius per suam iniustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: Adveniente autem, inquit, mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem 10. Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba eius, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 11. Utique iustus, retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa iustitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est: Qui coronat te in miseratione et misericordia 12. Qui enim dixit: Bonum certamen certavi 13, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 14? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adiuvante de quo ait: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 15? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset 16?

In fide semper proficiendum.

3. Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui iam orat et dicit: Retribue servo tuo, vivam; si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: Domine, auge nobis fidem 17. Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam 18. Iam utique vivere incipiens postulat vitam, qui credens orat obedientiam: non pro ea servata praemium; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem 19.

4. [v 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intellegentiam, hoc quoque orationi addit et dicit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ad hoc etiam illud pertinet, quod adiungit: Inquilinus ego sum in terra: sive, ut nonnulli codices habent: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Quod enim ait superius: Revela oculos meos; hoc postea dixit, ne abscondas a me: et quod ibi dixerat, mirabilia de lege tua; hoc alio modo repetens ait, mandata tua. Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam: Diligite inimicos vestros 20; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adiuvante reddendus est.