ENARRATIO
Sermo
1. [v 1.] In omni munere Domini Dei nostri, in omni eius consolatione, in omni correptione, in gratia quam donare dignatus est, in indulgentia qua nobis non hoc reddidit quod debebat, in omnibus operibus eius, benedicat anima nostra Dominum. Hoc enim cantavimus; inde incipit Psalmus, de quo loquemur, donante ipso, quod possumus, quem nostra anima benedicit. Unusquisque nostrum excitet et exhortetur animam suam, et dicat ei: Benedic, anima mea, Dominum. Et omnes nos, et qui ubique sunt fratres in Christo, unus homo, cuius caput in coelo est, exhortetur ipse unus homo animam suam, et dicat ei: Benedic, anima mea, Dominum. Obaudit, obtemperat, facit hoc, persuadetur ei, non ex donis nostris, sed ex illius quem benedicit anima nostra. Suscepit enim psalmus iste ostendere nobis quare benedicat anima nostra Dominum, quasi ei respondisset anima sua: Quare mihi dicis: Benedic Dominum? Audiamus ergo, audiat ipsa anima nostra, consideret omnia quibus excitetur, ne pigra sit in benedictione Domini; et videat an iustum sit quod ei dicitur: Benedic, anima mea, Dominum: videat si debet aliud benedicere praeter Dominum. Benedic, inquit, anima mea, Dominum.
2. Repetit hoc, et expressius dicit quod dixerat: Benedic, anima mea, Dominum: et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Puto quia non ad interiora corporis loquitur; puto eum non hoc dicere, ut pulmo noster et iecur, et si qua sunt intestina carnis, erumpant in vocem benedictionis Domini. Est quidem pulmo pectoris nostri quasi follis quidam anhelans spiritum reciprocum, qui spiritus concepti aeris in vocem et sonum exprimitur, cum verba digerimus; nec potest aliquid vocis sonare ab ore nostro, nisi quod pulmo expressus emiserit: sed non hinc agitur; hoc totum ad aures hominum. Habet aures Deus, habet et sonum cor. Interiora sua alloquitur homo, ut benedicant Dominum, et dicit eis: Omnia interiora mea nomen sanctum eius benedicite. Quaeris quae sunt interiora tua? Ipsa anima tua. Quod ergo ait: Benedic, anima mea, Dominum; hoc ait, omnia interiora mea, nomen sanctum eius: subauditur enim: Benedicite. Clama voce, si est homo qui audiat: sile voce, quando non est qui audiat; interiora tua nunquam deest qui audiat. Itaque sonabat iamdudum benedictio de ore nostro, et haec ipsa verba cantabamus: Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Quantum satis fuit tempori cantavimus, et siluimus: numquid interiora nostra silere debent a benedictione Domini? Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti; sonet anima tua laudes Dei. Negotium agis; laudet Deum anima tua. Cibum capis; vide quid ait Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite 1. Audeo dicere: cum dormis, benedicat anima tua Dominum. Non te excitet cogitatio flagitii, non te excitet dispositio furti, non te excitet condicta forte corruptio. Innocentia tua etiam in dormiente vox est animae tuae. Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum eius.
3. [v 2.] Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Benedic, inquit, anima mea Dominum. Quid est anima tua? Omnia interiora tua. Benedic, anima mea, Dominum. Repetitio ad exhortationem valet. Ut autem benedicas semper Dominum. Noli oblivisci omnes retributiones eius. Si oblivisceris, tacebis. Non autem poterunt ante oculos tuos esse retributiones Domini, nisi ante oculos tuos fuerint peccata tua. Non sit ante oculos tuos delectatio praeteriti peccati, sed sit ante oculos tuos damnatio peccati: damnatio a te, remissio a Deo. Haec enim retribuit Dominus, ut possis dicere: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? 2 Hoc enim considerantes martyres, quorum etiam memoriam hodie celebramus, et omnes omnino sancti qui vitam istam contempserunt, et sicut audistis in Epistola Ioannis, animas suas pro fratribus posuerunt 3, quae est perfectio caritatis, dicente Domino: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 4: hoc ergo considerantes sancti martyres, contempserunt animas suas hic, ut ibi eas invenirent, sequentes verba Domini dicentis: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam inveniet eam 5. Voluerunt enim retribuere: qui? et quid? et cui? Homines ministerium suum usque ad mortem Deo retribuerunt. Quid, quod ille non donaverit? Quid dederunt, quod non acceperint? Retribuit ergo ille vere, qui solus donat: sed non retribuit peccatis nostris; nam retributiones nobis aliae debebantur, et aliae redditae sunt. Noli, inquit, oblivisci omnes retributiones eius: non tributiones, sed retributiones. Aliud enim debebatur, et redditum est quod non debebatur. Unde et ille: Quid retribuam Domino, pro omnibus, inquit, quae retribuit mihi 6? Non ait, quae tribuit mihi; sed, "quae retribuit mihi". Retribuisti tu mala pro bonis; retribuit ipse bona pro malis. Quomodo retribuisti tu, o homo, Deo mala pro bonis? Qui prius fuisti blasphemus, et persecutor, et iniuriosus, retribuisti blasphemias 7. Pro quibus bonis? Primo, quia es: sed est et lapis. Deinde, quia vivis: sed vivit et pecus. Quid retribues Domino, pro eo quod super omnia pecora et super omnia volatilia fecit te ad imaginem et similitudinem suam 8? Noli quaerere quid ei retribuas: similitudinem ipsius retribue illi, non plus quaerit; nummum suum exigit 9. Tu autem pro gratiis agendis, pro humilitate, pro obsequio, pro cultu religioso, id est, pro his omnibus bonis quae debebas Deo tuo, pro bonis quae accepisti, quae dixi, retribuisti blasphemias. Quid ergo ille? Confitere, ignosco. Retribuo et ego, sed non quod tu retribuisti: tu retribuisti mala pro bonis; ego retribuo bona pro malis.
4. Cogita ergo, anima, omnes retributiones Dei, cogitando omnia mala facta tua: quam multa enim mala facta tua, tam multae bonae retributiones eius. Et quid illi offeres forte xeniorum? quid munerum? quid sacrificiorum? Quoniam non oblivisceris retributiones eius, hoc sacrificio delectatur: Benedic, anima, Dominum. Sacrificium laudis glorificabit me: immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua 10. Laudari se vult Deus; et hoc, ut tu proficias, non ut ille sublimetur. Non est omnino quod illi retribuere: et quod exigit, non sibi, sed tibi exigit; tibi proderit, tibi servatur. Non hoc a te amat, quod illum augeat, sed quod te ad illum perducat. Propterea quaerebant martyres, deficiebant quodammodo non inveniendo, et dicebant: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi 11? Et non invenerunt quid retribuerent, nisi: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 12. Quid retribues Domino? Cogitabas enim, et non inveniebas: Calicem salutaris accipiam. Quid? calicem salutaris nonne ipse Dominus dedit? De tuo aliquid retribue, si potes. Non, dixerim; ne feceris, noli de tuo retribuere; non vult Deus de tuo sibi retribui. Si de tuo retribuis, peccatum retribuis. Omnia enim quae habes, ab illo habes: tuum peccatum solum habes. Non vult sibi retribui de tuo, de suo vult. Quomodo agricolae, de terra quam seminavit, si segetem attuleris, de agricolae fructu retribuisti; si spinas, de tuo obtulisti. Veritatem retribue, in veritate Dominum lauda: si de tuo volueris, mentieris. Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 13. Si qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Quid est autem accipere calicem salutaris, nisi passiones Domini imitari? Hoc martyres fecerunt. Hoc superbientibus dixit, et sedes sublimes iam quaerentibus, et convallem plorationis devitantibus, qui volebant sedere, unus ad dexteram, alius ad sinistram. Quid ergo ait? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 14 Iam ergo martyr paratus ad victimam sanctam dicit. Calicem salutaris accipiam: accipiam calicem Christi bibam passionem Domini. Cave ne deficias. Sed nomen Domini invocabo 15. Quid ergo defecerunt, Dominum non invocaverunt; de sua fortitudine praesumpserunt. Tu sic redde, ut te accepisse quod reddis memineris. Sic ergo benedicat anima tua Dominum, ut non obliviscatur omnes retributiones eius.
5. [vv 3-5.] Audite omnes retributiones eius. "Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia. Qui satiat in bonis desiderium tuum: renovabitur sicut aquilae iuventus tua." Ecce retributiones. Quid debebatur peccatori, nisi supplicium? quid debebatur blasphemo, nisi gehenna ignis ardentis? Non ipsa retribuit: ne expavescas, ne exhorrescas, ne sine amore timeas. Noli oblivisci omnes retributiones eius bonas; et mutare iam, ne experiaris retributiones eius: quid dicam? malas? Si iustas, non malas. Ad te ergo malas; ad Deum autem nec haec quae pateris mala, mala sunt: si enim iusta sunt, bona sunt; sed tibi patienti haec mala sunt. Non vis ut mala sint tibi, quae iusta sunt Dei? Non sit mala in conspectu Dei iniquitas tua. Non enim cessavit vocare, aut vocatum neglexit instruere, aut instructum cessavit perficere, aut perfectum neglexit coronare. Quid dicis? Quia es peccator? Convertere, et accipe retributiones istas; propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Post remissionem peccatorum corpus infirmum geris: necesse est sint quaedam desideria carnalia quae te titillent, et quae tibi suggerant delectationes illicitas; de languore tuo veniunt. Adhuc enim infirmam carnem geris, nondum est absorpta mors in victoriam, nondum corruptibile hoc induit incorruptionem 16; adhuc quibusdam perturbationibus etiam ipsa anima quatitur post remissionem peccatorum; adhuc in periculis tentationum versatur, quibusdam suggestionibus delectatur, quibusdam non delectatur, et in eis quibus delectatur, aliquando quibusdam consentit, capitur. Languor est; sanat et omnes languores tuos. Sanabuntur omnes languores tui, noli timere. Magni sunt, inquies: sed maior est medicus. Omnipotenti medico nullus languor insanabilis occurrit: tantum tu curari te sine, manus eius ne repellas; novit quid agat. Non tantum delecteris cum fovet, sed etiam toleres cum secat: tolera medicinalem dolorem, futuram cogitans sanitatem. Videte, fratres mei, in istis languoribus corporis quanta homines tolerent, ut paucos dies victuri moriantur, et hos paucos dies incertos. Multi enim post tolerantiam magnorum dolorum, cum a medicis secarentur, aut inter manus medicorum mortui sunt, aut iam sani, irruente aliqua aegritudine, defuncti sunt. Si tam sibi propinquam mortem sperarent, illos immensos dolores susciperent tolerandos? Tu non toleras ad incertum: qui promisit sanitatem, non potest falli. Fallitur medicus aliquando, et promittit sanitatem de corpore humano. Quare fallitur? Quia non hoc curat quod fecit. Deus fecit corpus tuum, Deus fecit animam tuam; novit quemadmodum recreet quod creavit, novit quemadmodum reformet quod ipse formavit: tu tantum sub manibus medici esto; odit enim repellentem manus suas. Non fit hoc in medici hominis manibus. Ligari se volunt homines, et secari; daturi pro incerta sanitate certum dolorem, magnam mercedem. Deus te, quem fecit, et certus curat, et gratis. Ferto ergo manus eius, o anima, quae benedicis eum, non obliviscens retributiones eius; sanat enim omnes languores tuos.
6. Qui redimit de corruptione vitam tuam. Inde sanat omnes languores tuos, quia redimit de corruptione vitam tuam. Ecce corpus quod corrumpitur, aggravat animam 17. Vitam ergo habet anima in corpore corruptibili. Qualem vitam? Onera patitur, pondera sustinet. Ad ipsum Deum cogitandum, sicut dignum est ab homine cogitari Deum, quanta impediunt, veluti interpellantia de necessitate corruptionis humanae? quanta revocant? quanta a sublimi intentione detorquent? quanta interpellant? quae turba phantasmatum? qui populi suggestionum? Totum hoc in corde humano, tamquam de vermibus corruptionis huius scatet. Exaggeravimus morbum, laudemus et medicum. Non ergo te sanabit, qui fecit talem qualis non aegrotares, si legem sanitatis acceptam servare voluisses? Nonne tibi et disposuit et mandavit quid tangeres, quid non tangeres, ad retinendam salutem 18? Noluisti audire ad retinendam, audi ad recipiendam. Languore tuo expertus es quam vera ille iussisset. Iam tandem aliquando homo quod non tenuit monitus, audiat vel expertus. Quae duritia est, quam nec experientia docet? Non ergo te sanabit qui talem fecerat ut nunquam aegrotares, si eius praecepta servare voluisses? non te sanabit, qui fecit Angelos, et te refectum aequaturus est Angelis? non sanabit factum ad imaginem suam, qui fecit coelum et terram? Sanabit te; opus est ut sanari velis. Sanat omnino ille quemlibet languidum, sed non sanat invitum. Quid autem te beatius, quam ut tamquam in manu tua, sic habeas in voluntate sanitatem tuam? Si velles esse in aliquo sublimi honore in hac terra; ducatum, proconsulatum, praefecturam si concupisceres: numquid continuo posses ut velles? numquid voluntatem tuam potestas sequeretur? Multi ad ista volunt pervenire, et non possunt: sed si pervenirent, quid prodest honos aegrotis? Quis enim non aegrotat in hac vita? quis non languorem longum trahit? Nasci hic in corpore mortali, incipere aegrotare est. Quotidianis medicamentis fulciuntur indigentiae nostrae, quotidiana medicamenta sunt refectiones omnium indigentiarum. Fames nonne te occideret, nisi medicamentum eius apponeres? sitis nonne te perimeret nisi eam tu bibendo, non penitus exstingueres, sed differres? Reditura est enim sitis paululum temperata. Temperamus ergo istis fomentis aerumnam aegritudinis nostrae. Stando lassatus eras, sedendo reficeris; ipsum sedere medicina est lassitudinis: in ipsa medicina rursus lassaris; diu sedere non poteris. Quidquid est ubi fatigationi succurritur, alia fatigatio inchoatur. Quid ergo ista desideras languidus? Prius de salute tua cogita. Aliquando aegrotat homo in domo sua, in lecto suo, aegritudine manifestiore; quamquam et ista manifesta sit, quam nolunt homines intueri: tamen ea aegritudine, ad quam quaeruntur medici homines, aegrotat quisque in domo sua, anhelat febribus in lecto suo; velit forte cogitare de re familiari, aliquid iubere vel in domo, vel in fundo, aut disponere; statim cura suorum circumstrepente et murmurante revocatur a talibus curis, et dicitur illi: Dimitte ista, prius de salute tua cogita. Ergo hoc tibi dicitur: Omnis homo, si non aegrotas, alia cogita; si te aegrotantem languor ipse convincit, prius de salute tua cogita. Salus tua Christus est: Christum ergo cogita. Accipe calicem salutaris eius: Qui sanat omnes languores tuos: hanc salutem si volueris, obtinebis. Honores et divitias cum requisieris, non continuo si volueris, habebis: hoc et pretiosius est, et sequitur voluntatem. Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam. Ibi sanabitur omnis languor tuus, cum corruptibile hoc induet incorruptionem. Redempta est enim vita tua de corruptione; iam securus esto: initus est bonae fidei contractus; nemo fallit redemptorem tuum, nemo circumvenit, nemo premit. Egit hic commercium, iam pretium solvit, sanguinem fudit. Sanguinem, inquam, fudit unicus Filius Dei pro nobis: o anima, erige te, tanti vales. Redimit de corruptione vitam tuam. Ostendit exemplo, quod promisit in praemio. Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 19. Sperent membra quod in capite demonstratum est. Non curabit membra sua, quorum caput levavit in coelum? Ergo redimit de corruptione vitam tuam.
7. Qui coronat te in miseratione et misericordia. Iam enim forte quasi arrogans esse coeperas, cum audires, coronat te. Ergo magnus sum, ergo luctatus sum. Cuius viribus? Tuis, sed ab illo subministratis. Nam luctaris, manifestum est; et ideo coronaberis, quia vinces: sed vide quis prior vicerit, vide quis te faciat etiam secundo victorem. Ego, inquit, vici saeculum, gaudete 20. Et unde gaudemus, si ille vicit saeculum? quasi nos vicerimus? Ita plane gaudeamus, quia nos vicimus. Qui in nobis victi sumus, in illo vicimus. Ergo coronat te, quia dona sua coronat, non merita tua. Plus omnibus illis laboravi, ait Apostolus: sed vide quid adiungit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 21. Et post labores omnes exspectat ipsam coronam, et dicit: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona iustitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die iustus iudex 22. Quare? Quia agonem certavi. Quare? Quia cursum consummavi. Quare? Quia fidem servavi. Unde certasti? unde fidem servasti? Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ergo et quod coronaris, illius misericordia coronaris. Nusquam sis superbus; semper lauda Dominum, omnes retributiones eius noli oblivisci. Retributio est, cum peccator et impius vocatus es, ut iustificareris. Retributio est, cum erectus et gubernatus es ne caderes. Retributio est, cum tibi vires subministratae sunt, ut usque in finem perseverares. Retributio est, ut etiam caro ista tua qua premebaris, resurgat, et nec capitis tui capillus intereat. Retributio est, ut post resurrectionem coroneris. Retributio est, ut in aeternum Deum ipsum sine defectu laudes. Omnes retributiones eius noli oblivisci, si vis ut benedicat anima tua Dominum, qui coronat te in miseratione et misericordia.
8. Et quid agam coronatus? Ecce adiuvabar cum luctarer, finito certamine coronabor; iam nulla residua erit inimica suggestio vel corruptio cum qua lucter. Semper enim in hac vita luctamur cum corruptione ista: sed quid scriptum est? Novissima inimica destruetur mors. Post destructionem mortis, nullum timebis inimicum: inde absorpta est mors in victoriam 23. Tunc ergo erit victoria, tunc corona. Post certamen ergo coronabor, post coronam quid agam? Qui satiat in bonis desiderium tuum. Modo enim audis bonum, et anhelas; audis bonum, et suspiras: et hoc ipsum quod forte peccas, eligendi bona aviditate falleris; et in eo reus detineris, quod bonum consilium Dei non audis, quid contemnendum et quid eligendum sit; quod forte neglegis discere, si in eligendo bono fallebaris. Ubicumque peccas quasi bonum quaeris, quasi refectionem desideras. Bona sunt ista quae quaeris; sed mala tibi erunt, deserto illo a quo bona facta sunt. Bonum tuum quaere, o anima. Est enim bonum aliud alteri, et omnes creaturae habent quoddam bonum suum, integritatis suae, et perfectionis naturae suae: interest quid cuique rei imperfectae necessarium sit, ut perficiatur; quaere tuum bonum. Nemo bonus nisi unus Deus 24. Summum bonum, hoc est tuum bonum. Quid ergo deest cui summum bonum bonum est? Sunt enim et inferiora bona, quae aliis et aliis bona sunt. Pecori quid bonum est, fratres, nisi implere ventrem, carere indigentia, dormire, gestire, vivere, sanum esse, generare? Bonum illi est, et usque ad quemdam modum habet boni sui mensuram tributam, et concessam ab omnium rerum creatore Deo. Tale tu bonum quaeris? Dat et hoc Deus; sed noli solum quaerere. Cohaeres Christi, quid gaudes, quia socius es pecori? Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium. Ipse erit bonum tuum, a quo tu in tuo genere factus es bonus, et omnia in suo genere facta sunt bona. Fecit enim Deus omnia bona valde. Ergo illud bonum quod Deus est, si dicamus valde bonum, iam et de creatura dictum est: Fecit Deus omnia bona valde 25. Quid ergo illud bonum de quo dictum est: Nemo bonus nisi unus Deus? dicimus quia bonum est valde? Recurrit nobis recordatio de omnibus creaturis, quia dictum est: Fecit Deus omnia valde bona. Quid ergo dicturi sumus? Deficimus in voce, sed non in affectu. Veniat in mentem recens illa tractatio Psalmi: explicare non possumus, iubilemus. Bonum est Deus. Quale bonum, quis dicat? Ecce non possumus dicere, et non permittimur tacere. Ergo si non possumus dicere, et prae gaudio non permittimur tacere; nec loquamur, nec taceamus. Quid ergo faciamus, non loquentes et non tacentes? Iubilemus. Iubilate Deo salutari nostro 26: Iubilate Deo, omnis terra. Quid est: Iubilate? Efferte vocem ineffabilem gaudiorum vestrorum, et eructate in eum laetitias vestras. Et quid erit illa ructatio post saginam, si modo post modicas istas refectiones tantum afficitur anima nostra? quid erit, quando fiet post redemptionem ab omni corruptione, quod dictum est in isto psalmo: Qui satiat in bonis desiderium tuum?
9. Et quasi quaereres: Quando satiat? modo enim non satior; ad quodcumque me convertero, vilescit mihi adeptum, quamvis accenderit desideratum: cum omnia quae dum non habeo amo, cum habuero contemno, quod bonum me satiabit? Laus Dei. Et ipsa, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, non impletur anima mea, non perficitur: aliae de corruptione delectationes indigentiarum detorquent me ab illa. Quando satiabitur desiderium meum in bonis? quando, quaeris? Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. Quaeris ergo quando satietur in bonis anima tua? Quando renovata fuerit iuventus tua. Et addidit, sicut aquilae. Profecto hic aliquid latet: quod tamen dici de aquila solet, non tacemus, quia non est ab re hoc intellegere. Illud tantummodo insinuatum sit cordibus nostris, non sine causa dictum esse a Spiritu sancto: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. Resurrectionem enim quamdam significavit nobis. Et quidem renovatur et iuventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Data est enim similitudo, quantum de re mortali potuit trahi ad rem utcumque significandam immortalem, non ad demonstrandam. Dicitur aquila, cum senectute corporis pressa fuerit, immoderatione rostri crescentis cibum capere non posse. Pars enim rostri eius superior, quae supra partem inferiorem aduncatur, cum prae senecta immoderatius creverit, longitudo eius incrementi non eam sinit os aperire, ut sit aliquod intervallum inter inferiorem partem et uncum superiorem. Nisi enim aliquod intervallum pateat, non habet morsus quasi forcipem, unde velut tondeat quod transmittat in fauces. Crescente itaque superiore parte, et nimis aduncata, non poterit os aperire et aliquid capere. Hoc ei facit vetustas. Praegravatur languore senectutis, et inopia comedendi languescit nimis; utraque re, et aetatis et egestatis accedente. Itaque modo quodam naturali in mensura reparandae quasi iuventutis, aquila dicitur collidere et percutere ad petram ipsum quasi labium suum superius, quo nimis crescente edendi aditus clauditur: atque ita conterendo illud ad petram excutit, et caret prioris rostri onere, quo cibus impediebatur. Accedit ad cibum, et omnia reparantur: erit post senectutem tamquam iuvenis aquila; redit vigor omnium membrorum, nitor plumarum, gubernacula pennarum, volat excelsa sicut antea, fit in ea quaedam resurrectio. Ad hoc enim exposita est ista similitudo: sicut de luna ponitur, quia deminuta et quodammodo intercepta luna rursus nascitur et impletur; et significat nobis resurrectionem; sed impleta illa non permanet; rursus minuitur, ut semper significet. Sic ergo et hoc quod de aquila dictum est: non ad immortalitatem aquila reparatur, nos autem ad vitam aeternam; sed tamen propterea inde ducta est similitudo, ut quod nos impedit, petra nobis auferat. Non ergo praesumas de viribus tuis; firmitas petrae tibi excutit vetustatem: Petra autem erat Christus 27. In Christo renovabitur sicut aquilae iuventus nostra. Etenim inveteravimus inter inimicos nostros, sicut nota est vox psalmi: Inveteravi, inquit, in omnibus inimicis meis 28. Unde inveteravimus? Carne mortali, carne ista fenea: et ideo: Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum 29. Oblitus sum, inquit, manducare panem meum. Crevit vetustas, os clausit, adteratur in petra.
10. Sic ergo et in hoc psalmo unde agimus, cum praemisisset: Qui satiat in bonis desiderium tuum; quasi responderet anima: Non satiabor de mortalibus, non satiabor de temporalibus; aliquid aeternum donet, aliquid aeternum concedat: Sapientiam suam mihi det, Verbum suum mihi det, Deum apud Deum, et se Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Mendicus ante ianuam eius sto, non dormit quem invoco, det mihi tres panes. Evangelium recordamini: ecce quid sit nosse Dei Litteras; qui legerunt moti sunt. Nam recordamini quemdam inopem venisse ad domum amici sui, et petisse tres panes. Et ille, inquit, dormiens respondebat ei, et dicebat: Iam requiesco, et pueri mei intus mecum dormiunt 30. Ille perseverans in petendo, extorsit taedio quod non posset merito. Deus autem dare vult; sed non dat nisi petenti, ne det non capienti. Non taedio tuo vult excitari. Non enim cum oras tamquam dormienti molestus es: Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel 31. Semel Christus dormivit, ut illi de latere coniux fieret 32: dormivit in cruce, manifestum est. Mortuus est enim, ut diceret: Ego dormivi, et somnum cepi. Sed numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 1? Propterea ibi sequitur: Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 33. Quid vero iam Apostolus? Christus, inquit, surgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 34. Ipse ergo non dormit; vide ne fides tua dormiat. Dicat ergo anima iam desiderans satiari quodam excelso, inenarrabili bono, cui iubilatur potius, et de quo iubilatur, quam aliquid explicatur; iam enim vult, iam sentit inde aliquid: videt se impediri praegravatione corporis, non se posse in hac vita satiari; et quasi respondeat, et dicat: Quid mihi dicis: Satiabitur in bonis desiderium tuum? Novi bonum eius quod desiderem, novi quid mihi sufficiat, video hoc in Philippo: Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Solum Patrem quasi desiderabat: ostendit Dominus tres panes desiderandos; qui est unus panis ostendit et dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem 35. Promisit et Spiritum: Quem mittet, inquit: Pater in nomine meo; itemque ait: Quem ego mittam vobis a Patre 36: donum suum aequale sibi. Novi quid desiderem; sed quando inde satiabor? Ecce modo de Trinitate cogito, quomodocumque de Trinitate, vix in aenigmate per speculum, ex parte audeo aliquid sentire; quando satiabor? Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. Non satiaris modo, quia non est idonea anima tua ad solidum illum et magnum cibum; sed rostro clauso, non est idonea. Vetustas tibi os clausit, propterea petra data est, ubi vetustate contrita, renovetur iuventus tua sicut aquilae; ut possis manducare panem tuum, illum qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 37. Renovabitur iuventus tua sicut aquilae: tunc satiaberis in bonis.
11. [v 6.] Faciens misericordias Dominus, et iudicium eis qui iniuriam accipiunt. Facit modo, fratres, antequam veniamus ad renovationem sicut aquilae, antequam satiemur in bonis. Quid enim hic, quid in ista peregrinatione, quid in ista vita? numquid deserimur? Non. Faciens misericordias dominus. Et videte quomodo faciat misericordias, non nos relinquens in deserto, non nos relinquens in eremo, donec perveniamus ad patriam: faciens misericordias; sed quibus? Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur 38. Modo audistis, fratres, cum Evangelium legeretur. Non ergo putet aliquis futuram in se esse misericordiam Dei, si est ipse immisericors. Sed audi quae sit mensura misericordiae, ne quasi in amicum sit, et non sit in inimicum. Dictum est: Diligite inimicos vestros 39. Satiari vis bonis Dei; satiata sit in te misericordia. Plena misericordia ipsa est perfecta misericordia; ipsa est quae amat, quae diligit etiam habentem se odio. Nam quid faciam, inquis? Si coepero diligere inimicum meum, iniurias accipiam, et iniurias perferam, et non me vindicabo, cum adsint leges? Iustum est ut vindices te; conceditur, quia iustum est: vide utrum non habeas quod in te vindicetur, et vindica. Sic enim dicis: Itane me non vindicabo? quasi Deus iustitiam vindictae reprimat, et non superbiam vindicantis exstinguat. Aut vero adultera illa non erat lapidanda? aut si lapidaretur, iniquum aliquid fieret? Si inique fieret, inique iussum est; Lex autem iussit, Deus iussit: sed, o vos ultores, videte si non estis peccatores. Adducta est adultera mulier lapidanda ex Lege, sed adducta est ad latorem Legis. Saevis qui adduxisti: vide qui saevias, et in quam saevias; si peccator in peccatricem, desine saevire, prius confitere: si peccator saevis in peccatricem, relinque illam; novit ille quid de illa sentiat, quid iudicet, quomodo parcat, quomodo sanet. Ex Lege saevis? Melius novit quid agat lator Legis, ex qua saevis. Iam Dominus eo tempore quo illi oblata est, inclinato capite scribebat in terra. Tunc scripsit in terra, quando se inclinavit in terram: antequam se inclinaret in terram, non in terra scripsit, sed in lapide. Iam fructuosum aliquid erat terra de Domini Litteris paritura. In lapide Legem scripserat, significans duritiam Iudaeorum: in terra scripsit, significans fructum Christianorum. Venerunt ergo illi adducentes adulteram, tamquam saevientes fluctus in petram: sed eius responsione confracti sunt. Ait enim illis: Qui in vobis sine peccato est, prior in illam lapidem iactet 40. Et rursum inclinato capite, scribebat in terra. Et unusquisque iam interrogans conscientiam suam, non comparuerunt. Repulit eos, non infirma mulier adultera, sed adulterata conscientia. Vindicare volebant, iudicare cupiebant: venerunt ad petram, absorpti sunt iuxta petram iudices eorum 41.
12. Faciens misericordias Dominus: sed quibus? Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. In omnes fac misericordiam. Quam misericordiam facturus es iusto? In necessitatibus tantum corporalibus; quibus si defuerint supplementa a te, non deerunt a Deo. Quod ergo facis, tibi plus prodest. Das mendico transeunti et petenti: quaeris et iustum cui des, per quem recipiaris in tabernacula aeterna; quia qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet 42. Mendicus te quaerit, iustum tu quaere. De alio enim dictum est: Omni petenti te da 43: et de alio dictum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum, cui eam tradas. Et si diu non invenitur; diu quaere, invenies. Sed quid praestabis? Nonne plus tibi praestatur? Si nos vobis, inquit, spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? 44 Inde est et illud quod pridem exposuimus in nutu Domini, quia producit terra fenum iumentis 45, id est, carnalia eis qui triturant: quia: Bovi trituranti os non infrenabis 46. Unde vos adhortati sumus ut in hac re diligentes sitis, cauti, sobrii; opera vestra thesauros vestros deputetis. Numquid autem haec, fratres, ideo dicimus, ut ita fiant in nos? Puto in nomine Domini posse esse istam quamvis infirmorum vocem, apostolicam tamen, sed vobis prodest, sicut ait ipse Apostolus: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 47. Quam ergo eleemosynam facturus es iusto? Non pascebat vidua, pascebat corvus; quia pascebat qui fecit corvum: Eliam dico 48. Non ergo deest unde Deus det suis: tu vide quid emas, quando emas, quanti emas. Emis enim regnum coelorum; et non est emendi tempus, nisi in hac vita. Et quam vili emas, attende. Tanti tibi valet, quantum habere potueris.
13. Fac misericordiam iniquo, non tamquam iniquo. Nam ipsum iniquum in quantum iniquus est, ne suscipias: id est, ne quasi intentione et amore iniquitatis illius suscipias eum. Nam et prohibitum est dari peccatori, et suscipere peccatores. Et quomodo: Omni petenti te da? et quomodo: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum 49? Quasi contraria videntur, sed aperiuntur in nomine Christi pulsantibus, et manifesta erunt quaerentibus. Ne tradas peccatori, et Ne suscipias peccatorem 50; et tamen: Omni petenti te da. Sed peccator est qui me petit. Da, non tamquam peccatori. Quando das tamquam peccatori? Quando in quo peccator est, hoc tibi placet ut des. Paululum attendat Caritas vestra, donec evolvatur res etiam exemplis, multum utilis ad intellegendum. Hoc dixit: Cum esurierit nescio quis, si habes unde des, da; si vides dandum esse ad subveniendum, da. Ne pigrescant in hoc viscera misericordiae, quia tibi peccator occurrit: tibi enim homo peccator occurrit. Cum dico: Occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi; haec duo nomina non superflua sunt: duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator; quod homo, opus est Dei; quod peccator, opus hominis est: da operi Dei, noli operi hominis. Et quomodo, inquis, me prohibes dare operi hominis? Quid est dare operi hominis? Peccatori dare propter peccatum, placenti tibi propter peccatum. Et quis hoc faciet, inquis? Quis hoc faciet? Utinam nemo, utinam pauci, utinam non publice. Qui venatoribus donant, quare donant, dicant mihi? Quare donat venatori? Hoc in illo amat, in quo nequissimus est; hoc in illo pascit, hoc in illo vestit, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donat histrionibus, qui donat aurigis, qui donat meretricibus, quare donat? Numquid non et ipsi hominibus donant? Non tamen ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani. Vis videre quid honores in venatore, quando illum vestis? Dicatur tibi: Sis talis: amas illum, gaudes ad illum, vis quodammodo exspoliare te, et illum vestire; noli cum iniuria accipere, si tibi dicatur: Tales sint filii tui. Iniuria est, inquis. Quare iniuria est, nisi quia illa iniquitas? quare iniuria, nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas, cum donas, fortitudini, sed turpitudini. Quomodo ergo qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae (nam si homo tantum esset, et venator non esset, non donares; honoras in eo vitium, non naturam): sic contra, si des iusto, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cuius indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia minister est Dei, quia dispensator est Dei; sed cogites ibi aliquod commodum temporale, ut fortasse causae tuae necessarius quando fuerit, venalis tibi sit, quia ei aliquid porrexisti; tam tu non dedisti iusto, si sic dederis, quam ille non dedit homini, quando dedit venatori. Res ergo, carissimi, in promptu posita est, et puto quia etsi obscura fuit, iam manifesta est. Ad hoc Dominus te astrinxit, cum diceret: Qui receperit iustum: sufficeret. Sed quia potest recipi iustus alia intentione, cum putatur prodesse posse ad aliquid temporale, forte ad supplendam cupiditatem, forte ad adiuvandum, ut homo circumveniatur, aut opprimatur; quia tale ministerium de illo quaeris, forte propterea suscipis: negavit tibi mercedem iusti, nisi cum additamento. Ait enim: Qui receperit iustum in nomine iusti; id est, ideo recipiens quia iustus est: et: Qui receperit prophetam; non tantum receperit prophetam, sed, in nomine prophetae, hoc in illo honorans quod propheta est: ad extremum: Qui dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis istis, tantum in nomine discipuli, id est propterea quia discipulus Christi est, propterea quia dispensator sacramenti est; amen dico vobis, non perdet mercedem suam 51. Quomodo ergo intellegis: Qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; sic intellege: Qui receperit peccatorem in nomine peccatoris, perdet mercedem.
14. Ergo, fratres, exercete misericordiam. Non est aliud vinculum caritatis, non est aliud vehiculum quo perducamur ex hac vita ad illam patriam; extendite dilectionem usque ad inimicos: securi estote. Ideo venit Christus, cui tanto ante dictum est: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut destruas inimicum et vindicatorem 52: quod nonnulli codices defensorem habent; sed verius, vindicatorem. Destruere voluit Dominus vindicatorem, id est, eum qui se voluit vindicare, ut non illi dimittantur peccata sua. Quid ergo, inquis? dormiet disciplina? auferetur omnis correptio? Non auferetur. Quid enim de luxurioso filio facturus es? non castigabis, non verberabis? Servumque ipsum tuum, si male viventem videris, non poena aliqua, non verberibus refrenabis? Fiat hoc, fiat: admittit Deus, imo reprehendit, si non fiat; sed animo dilectionis fac, non animo ultionis. Ubi autem potentiores aliquos iniuriosos passus fueris, ubi tibi nec corrigere disciplina licet, nec forte etiam monere aut praecipere; tolera, securus tolera: audi Evangelium quod modo lectum est: Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint adversus vos omne malum, mentientes, propter nomen meum 53. Et ibi addidit propter quid, ne merito tuo accipias maledicta, non causa iustificationum Dei. Non enim qui maledictus fuerit, iustus est: sed qui iustus est, et iniuste maledictus; et si iniuste maledicitur, praemium illi redditur. Propterea itaque securus esto misericors, extende dilectionem usque ad inimicos: qui forte pertinent ad gubernationem tuam, vindica, coerce cum dilectione, cum caritate, attendens salutem aeternam; ne cum parcis carni, anima pereat. Fac hoc: et multos passurus es, in quos non potes exercere disciplinam, quia non pertinent ad iura gubernationis tuae; ferto iniurias, securus esto. Faciet enim misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam accipientibus. Sic in te faciet misericordiam, si misertus fueris: sic eris misericors, ut quod pateris iniuriam non sit impunitum: Mihi vindictam, et ego retribuam 54, dicit Dominus.
15. [v 7.] Notas fecit vias suas Moysi. Quas vias suas notas fecit Moysi? Quare Moysen elegit? Ex Moyse, intellege omnes iustos, omnes sanctos: unum posuit, omnes occurrant. Tamen per Moysen data est Lex, et habet aliquid obscurum traditio ipsa Legis. Ad hoc enim data est Lex, ut convinceretur languidus, et medicum imploraret. Ipsa est via occulta Dei. Iamdudum audieras: Qui sanat omnes languores tuos 55. Languores in aegrotis latebant, dati sunt quinque libri Moysi: cincta est piscina quinque porticibus; produxit languidos, ut ibi iacerent, ut proderentur, non ut sanarentur. Quinque porticus prodebant languidos, non curabant; piscina curabat descendente uno, et hoc piscina turbata 56: turbatio piscinae in passione Domini. Veniens enim et ignotus factus, cum dicitur ab aliis: Ipse est Christus; ab aliis: Non est Christus; iustus est, peccator est; magister est, seductor est: turbavit aquam, id est, turbavit populum; et in tota illa perturbatione aquae unus sanabatur, quia in passione Domini unitas sanatur. Qui praeter unitatem fuerit, etsi iacebit in porticibus, sanari non poterit: etsi Legem tenet, ad salutem non pervenit. Ergo quia hoc ibi mysterium est, ideo docet datam Legem, ut convincerentur peccatores, et ad gratiam accipiendam medicum invocarent. Unde ille convictus est, quem in se transfigurat Paulus apostolus, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 57 Per mandatum enim demonstrata illi erat quaedam rixa in seipso, unde dicit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem sub lege peccati, quae est in membris meis. Cognovit se in miseria, in gemitu, in rixa et contentione; ipse secum sibi non concordans, a se dissonans, a se resiliens: et quid ait, optans pacem, pacem veram, pacem supernam? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Unde autem abundavit peccatum? Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum 58. Quare Lege subintrante abundavit peccatum? Quia nolebant se confiteri homines peccatores, addita Lege facti sunt et praevaricatores. Praevaricator enim non est quisque, nisi cum legem transgressus fuerit. Ipse Apostolus hoc dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 59. Abundavit ergo peccatum, ut superabundaret gratia. Ergo, ut dicere coeperam, quia hoc est in Lege magnum mysterium, ideo eam datam, ut crescente peccato, humiliarentur superbi, humiliati confiterentur, confessi sanarentur: istae sunt viae occultae, quas notas fecit Moysi, per quem Legem dedit, qua peccatum abundaret, ut superabundaret gratia. Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicinae. Aliquando enim videtur sibi homo sanus, et aegrotat; et in eo quod aegrotat et non sentit, medicum non quaerit: augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et totum sanatur. Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas. Numquid omnibus filiis Israel? Sed veris filiis Israel; imo omnibus filiis Israel. Qui enim dolosi, qui insidiosi, qui hypocritae, non filii Israel. Et qui filii Israel? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 60. Filiis Israel voluntates suas.
16. [v 8.] Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericordiae. Quid tam longanimem? quid tam multum in misericordia? Peccatur et vivitur; accedunt peccata, augetur vita: blasphematur quotidie, et facit solem suum oriri super bonos et malos 61. Vocat undique ad correctionem, vocat undique ad poenitentiam, vocat beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correptionis, vocat per misericordiam consolationis: Longanimis et multum misericordiae. Sed observa ne longitudine misericordiae Dei male utendo, tu tibi thesaurizes, quod ait Apostolus, iram in die irae. Nam hoc ait Apostolus: An divitias benignitatis et longanimitatis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? 62 Quod tibi parcit, putas quia places ei? Haec fecisti, inquit, et tacui 63; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis 64. Non mihi placent peccata, sed longanimitate quaero recte facta. Si punirem peccatores, non invenirem confessores. Ergo te Deus longanimitate sua parcendo ad poenitentiam adducit: tu autem cum quotidie dicis, "Finitur hodiernus dies, et sic ero et crastino die, non enim cras erit ultimus"; et tertio die: et subito venit ira eius. Frater, non tardes converti ad Dominum 65. Sunt enim qui praeparant conversionem, et differunt, et fit in illis vox corvina, "Cras, cras". Corvus de arca missus, non est reversus 66. Non quaerit Deus dilationem in voce corvina, sed confessionem in gemitu columbino. Missa columba reversa est. Quamdiu: Cras, cras? Observa ultimum cras: quia ignoras quod sit ultimum cras, sufficiat quod vixisti usque ad hodiernum peccator. Audisti, saepe soles audire, audisti et hodie: quam quotidie audis, tam quotidie non corrigeris. Tu enim secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 67. Non tibi sic videatur Deus misericors, ut non videatur iustus. Misericors et miserator Dominus. Audio, et gaudeo: ita dicis. Audi, et gaude; adhuc addidit: Longanimis et multum misericors: et in extremo: Et verax. Gaudes ad verba superiora, ad ultimum treme. Sic misericors et longanimis est, ut sit et verax. Cum tibi thesaurizaveris iram in die irae, nonne experieris iustum, quem contempsisti benignum?
17. [v 9.] Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur. Quia et quod vivimus in flagellis et corruptione mortalitatis, de indignatione ipsius est: de poena hoc habemus primi peccati. Fratres mei, non solum cogitare debemus, ut futuras minas ipsius evadamus, sed et praesentem iram; quia et ista ira ipsius est, cuius et se et nos fuisse dicit filios Apostolus: ait quippe: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 68. Ergo ex ira ipsius est quod hic homo peregrinatur, quod laborat. Non est ex ira ipsius, fratres mei: In sudore et in labore edes panem tuum, et terra spinas et tribulos pariet tibi 69? Auctori nostro dictum est. Aut si est aliud vita nostra; si potes, convertere ad aliquam voluptatem, ubi spinas non sentias. Elige quod volueris, avarus, luxuriosus, ut duo ista sola dicamus; adde et tertium, ambitiosus: in honorum cupiditate quantae spinae? in luxurie libidinum quantae spinae? in ardore avaritiae quantae spinae? Amores turpes quantas molestias habent? quantas sollicitudines hic in ista vita? Omitto gehennas. Vide ne iam ipse tibi gehenna sis. Hoc ergo totum, fratres mei, de ira ipsius est: et cum te converteris, ut iuste agas, non poteris nisi laborare in terra; et non finitur labor, nisi cum finita fuerit via. Oportet in via laborare, ut in patria gaudeamus. Ergo consolatur promissione sua laborem tuum, sudorem tuum, molestias tuas, et dicit tibi: Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.
18. [vv 10.11.] Non secundum peccata nostra fecit nobis. Deo gratias, quia hoc voluit. Non quod merebamur accepimus: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum: secundum quid? Secundum altitudinem coeli a terra. Quid dixit? Si aliquando potest coelum abscedere a protectione terrae, aliquando poterit Deus non protegere timentes se. Attende et coelum: ubique, undique protegit terram, et nulla pars terrae est quae non coelo protegatur. Peccant homines sub coelo, faciunt omnia mala sub coelo; tamen proteguntur coelo. Inde lux ad oculos, inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram propter fructus, inde omnis misericordia a coelo. Tolle auxilium coeli a terra, statim deficiet. Sicut ergo protectio coeli permanet super terram, sic protectio Domini permanet super timentes eum. Times Deum, supra te est protectio ipsius. Sed forte flagellaris, et putas quia deseruit te Deus. Si deseruit protectio coeli terram: Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.
19. [v 12.] Et quid fecit? Quia non secundum peccata nostra retribuit nobis. Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra. Secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super nos. Dixi quare: propter protectionem. Unde? Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit esse a nobis peccata nostra. Noverunt qui sacramenta sciunt; tamen quod omnes audire possunt dico. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata tua, oritur gratia tua: peccata tua tamquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. Veritas de terra orta est 70. Quid est: Veritas de terra orta est? Nata est gratia tua, occidunt peccata tua, innovaris quodammodo. Ad ortum attendere debes, ab occasu averti debes. Avertere a peccatis tuis, convertere ad gratiam Dei; illis occidentibus surgis, et proficis. Sed pars coeli quae surgit, rursum in occasum it. Non undecumque possunt similitudines duci ad perfectum, possunt collineari ipsae res rebus ad quas adhibentur: sicut dixit de aquila, sicut de luna, sic et hic. Occidit pars una coeli, oritur altera: sed pars quae oritur modo, post duodecim horas occasura est. Non sic est gratia quae nobis oritur: et peccata in aeternum occidunt, et gratia in aeternum manet.
20. [v 13.] Quare autem: Quantum distat oriens ab occidente, tantum longe fecit a nobis peccata nostra, ut illa occidant, et gratia oriatur? quare putatis? Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus timentes eum. Iam saeviat quantum vult, pater est. Sed flagellavit nos, et afflixit nos, et contrivit nos: pater est. Fili, si ploras, sub patre plora; noli cum indignatione, noli cum typho superbiae. Quod pateris, unde plangis, medicina est, non poena; castigatio est, non damnatio. Noli repellere flagellum, si non vis repelli ab haereditate: noli attendere quam poenam habeas in flagello, sed quem locum in testamento. Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus timentes eum.
21. [v 14.] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum: id est, infirmitatem nostram. Novit quid fecerit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit. Ecce facti sumus de limo: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis 71. Misit et Filium suum, qui factus est secundus homo, qui ante omnia Deus. Secundus enim in adventu, prior in reditu: post multos mortuus est, ante omnes resurrexit. Ipse cognovit figmentum nostrum: quod figmentum? Nos. Unde loqueris quia cognovit? Quia miseratus est. Memento quia pulvis sumus. Ad ipsum Deum conversus ait: Memento, quasi obliviscatur Deus: sic cognoscit, sic novit, ut non obliviscatur. Sed quid est: Memento? Perseveret erga nos misericordia tua. Cognovisti figmentum nostrum quodam modo; ne obliviscaris figmentum nostrum, ne obliviscamur gratiam tuam. Memento quia pulvis sumus.
22. [v 15.] Homo, tamquam fenum dies illius. Attendat quid sit homo; non superbiat homo: tamquam fenum dies illius. Quid superbit fenum modo florens, post paululum arescens? quid superbit fenum ad tempus virens, et hoc ad parvum tempus, donec sol candescat? Bonum est ergo nobis ut misericordia ipsius sit super nos, et de feno aurum faciat. Nam homo, tamquam fenum dies eius; sicut flos agri, ita efflorebit. Totus splendor generis humani; honores, potestates, divitiae, typhi, minae, flos feni est. Floret illa domus, et magna illa domus, floret illa familia; et quam multi florent, aut quam multis annis vivunt? Multi anni tibi; breve tempus Deo. Deus non sic numerat, quomodo tu numeras. In comparatione longorum et longe viventium saeculorum, omnis flos cuiusque domus sic est, quomodo flos agri. Vix est annua omnis pulchritudo anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perannat; imo per totum annum duci non potest. Quam exiguo tempore transeunt flores, et hoc est pulchrum in herbis. Hoc quod valde pulchrum est, hoc cito cadit. Omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum 72. Quia ergo quomodo Pater cognovit figmentum nostrum, quia fenum sumus, et ad tempus florere possumus; misit nobis Verbum suum, et Verbum suum quod manet in aeternum, feno quod non manet in aeternum fratrem fecit: natura Unigenitum, unicum natum de substantia sua fratrem adoptatis tot fratribus fecit. Noli mirari quia particeps eris aeternitatis illius; factus est ipse prior particeps feni tui. Quod excelsum est a te, tibi denegabit, qui quod humile erat ex te suscepit? Ergo homo, quantum ad hominem attinet, sicut fenum dies eius; sicut flos agri, ita florebit.
23. [v 16.] Quoniam spiritus pertransibit in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum. Quasi perditio quaedam, quasi interitus quidam. Ecce qui se inflat, ecce qui tumet, ecce qui se extollit: Spiritus pertransiet in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum. Videte quotidie morientes; et hoc erit totum, ipse erit finis. Non alloquitur enim fenum, sed propter quod et Verbum fenum factum est. Tu enim homo; propter te autem et Verbum factum est homo: tu caro, et propter te Verbum caro factum est. Omnis caro fenum, et Verbum caro est factum 73. Quanta ergo spes feni, quando Verbum caro factum? Illud quod manet in aeternum, non dedignatum est suscipere fenum, ne de se desperaret fenum.
24. [v 17.] Ergo quod ad te attendis, humilitatem tuam cogita, pulverem tuum cogita; noli extolli: quidquid melius eris, gratia illius eris, misericordia illius eris. Audi enim quod sequitur: Misericordia vero Domini in saeculo et in saeculum, super timentes eum. Qui non timetis eum, fenum, et in feno, et in tormento cum feno eritis: resurget enim caro ad tormentum. Gaudeant illi qui timent eum, quia super eos misericordia eius.
25. [v 18.] Et iustitia eius super filios filiorum. Retributionem dicit, super filios filiorum. Quam multi sunt servi Dei non habentes filios, quanto minus filios filiorum? sed filios nostros dicit opera nostra; filios filiorum, mercedem operum nostrorum. Iustitia eius super filios filiorum, custodientibus testamentum eius. Videant ne putent omnes ad se pertinere quod dictum est: eligant, cum licet. Custodientibus, inquit, testamentum eius, et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea. Iam te disponebas extollere, et forte reddere mihi Psalterium, quod ego non teneo, aut totam Legem memoriter pronuntiare. Plane in memoria melior me, melior quovis iusto, si iustus ad verbum Legem non tenet: sed vide ut praecepta teneas. Sed quomodo teneas? Non memoria, sed vita. Memoria retinentibus mandata eius: non ut reddant ea; sed, ut faciant ea. Iam forte modo perturbatur uniuscuiusque anima. Quis tenet omnia mandata Dei? quis tenet omnes Litteras Dei? Ecce volo non solum memoria tenere, sed et operibus meis facere: sed quis tenet omnia memoria? Noli timere; non te onerat. In duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae 74. Sed totam Legem volo tenere. Tene, si potes, quando potes, quomodo potes. Quamcumque paginam interrogaveris, hoc tibi respondebit: Quod tenes, tene; caritatem tene: Finis praecepti est caritas 75. Noli cogitare de multitudine ramorum; radicem tene, et tota arbor in te est. Et memoria retinentibus mandata eius ut faciant ea.
26. [v 19.] Dominus paravit in coelo thronum suum. Quis, nisi Christus, paravit in coelo thronum suum? Qui descendit et ascendit, qui mortuus est et resurrexit, qui hominem assumptum in coelum levavit, ipse paravit in coelo thronum suum. Thronus sedes est iudicis: observate ergo qui auditis, quia paravit in coelo thronum suum. Faciat quisque quod vult in terra, non erit impunitum peccatum, non erit infructuosa iustitia; quia Dominus qui ante thronum iudicis hominis irrisus est, in coelo paravit thronum suum. Dominus in coelo paravit thronum suum; et regnum eius omnium dominabitur. Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Et regnum eius omnium dominabitur.
27. [v 20.] Benedicite Dominum, omnes Angeli eius, potentes fortitudine, facientes verbum eius. Ergo tu verbo Dei nondum iustus es aut fidelis, nisi cum facis. Potentes fortitudine, facientes verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius.
28. [v 21.] Benedicite Dominum, omnes virtutes eius, ministri eius, facientes voluntatem ipsius. Omnes Angeli, omnes potentes fortitudine, facientes verbum eius, omnes virtutes eius, omnes ministri eius, facientes voluntatem ipsius, vos, vos benedicite Dominum. Omnes enim male viventes, etsi lingua taceant, vita Domino maledicunt. Quid prodest quia hymnum cantat lingua tua, si sacrilegium exhalat vita tua? Male vivendo multas linguas misisti in blasphemiam. Lingua tua vacat hymno, et caeterae te intuentium vacant blasphemiis. Si ergo vis benedicere Dominum, fac verbum eius, fac voluntatem eius. In petra aedifica, noli in arena. Audire et non facere, in arena aedificare est: audire et facere, in petra aedificare est: nec audire, nec facere, nihil aedificare est. Si in arena aedificas, ruinam aedificas: si nihil aedificas, expositus pluviae, fluminibus, ventis, ante rapieris quam steteris 76. Ergo non est cessandum, sed aedificandum: nec sic aedificandum, ut ruina aedificetur; sed in petra aedificandum, ut tentatio non evertat. Si sic est, benedic Dominum: si non est sic, noli blandiri linguae tuae; vitam tuam interroga, ipsa tibi respondeat. Invenis quid sis mali; geme, confitere: confessio tua potest Dominum benedicere; sed mutatio tua in benedictione perseveret.
29. [v 22.] Benedicite Dominum, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Ergo in omni loco. Ibi non benedicatur, ubi non dominatur: In omni loco dominationis eius. Ne forte aliquis dicat: Non possum benedicere Dominum in oriente, quia ad occidentem profectus est; aut, "Non possum in occidente, quia in oriente est". Non ab oriente et ab occidente, non a desertis montibus; quoniam Deus iudex est 77. Sic ubique est, ut ubique benedicatur: sic undique est, ut illi undique iubiletur: sic undique benedicitur, ut undique bene vivatur. Benedicite Dominum, omnia opera eius. Quia cum coeperis in bona vita benedicere Dominum, opera eius eum benedicunt, non merita tua. Ipse enim per te et in te bonum operatur, dicente Apostolo: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis 78. Ergo ne te extolleres, quia facis verbum eius, quia facis voluntatem eius, voluit te humiliari, respiciendo gratiam eius, unde hoc consecutus es. In omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Dominum. Ipse ultimus versus est qui primus: benedictio a capite, benedictio in fine; a benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in benedictione regnemus.