IN PSALMUM 9

ENARRATIO

Iudicum occultum et manifestum.

1. [v 1.] Psalmi huius inscriptio est: In finem pro occultis Filii, psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri potest: sed quia non addidit cuius, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intellegi. Ubi enim de filio David psalmus inscriptus est: Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui 1; cum et nomen eius dictum esset, et ob hoc latere non posset de quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii, sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon: neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei. Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum vult intellegi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 2. Non enim dixit, Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intellegi cuius sit filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia eius de quo ita loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intellegi: ita enim dicimus: Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum intellegendum est esse aliqua Filii manifesta, a quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem, quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Iudaei non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam iste quem Iudaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 3. Duo etiam iudicia insinuantur per Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum. Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini 4. Occultum itaque iudicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Iudicium autem manifestum est, quo venturus Dominus iudicabit vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus iudiciis, uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait: Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in iudicium veniet 5, in iudicium scilicet manifestum: nam hoc quod transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat omnem filium quem recipit, iudicium occultum est; Qui autem non credit, inquit, iam iudicatus est 6; id est, isto occulto iudicio iam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo iudicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti; hi autem hoc iudicio non correcti, dignum Dei iudicium experti sunt 7. Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei iudicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis eius adventus quo profuit Gentibus cum caecitate Iudaeorum, et poena quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut damnationi praeparentur qui converti noluerint.

Duo genera miraculorum.

2. [v 2.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia eius in aliquo dubitat: sed qui iam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit invisibile praemium eius, qui dicit: Gaudemus in tribulationibus 8; et quemadmodum omnes cruciatus, qui corporaliter inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur admoneant, aut iustae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intellegenda invisibilia transitum facit.

3. [v 3.] Laetabor, et exsultabo in te. Non iam in hoc saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in iucunditate sonorum transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in vanitatibus laudis humanae, nec in coniugio et prole moritura, nec in superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione huius saeculi, sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 9; etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui 10. Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua, siquidem nunc per prophetiam dictum est, ille qui non venit voluntatem suam facere, sed voluntatem eius qui eum misit 11.

Homo terrenus et homo coelestis.

4. [v 4.] Iam enim incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum. Huius ergo inimicus quando retro conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas 12 tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo. Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis 13. Sed de ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est 14. Et Apostolus ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit 15. Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terreni hominis portaverit imaginem coelestis 16. Iam vero si quod dictum est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem magis velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum est: In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit: Sequere me 17 Sed tamen accommodatius de diabolo dictum intellegitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione iustorum, et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus factus est refugium nobis 18.

5. [v 5.] Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus 19. Sed quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti iudicium meum, inquit, et causam meam: id est, iudicium illud in quo iudicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me iustum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.

6. Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. Sive Filius Patri dicat, qui etiam illud dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper 20, idipsum ad aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod iudex hominum ad utilitatem hominum iudicatus est: sive homo dicat Deo: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, animam suam thronum eius appellans, ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum eius dicta est 21; (Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi 22): sive anima Ecclesiae iam perfecta et sine macula et ruga 23, digna scilicet occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum 24, dicat sponso suo: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo iste versus referatur, regulam fidei non excedit.

Aeternitatis effigies est hoc saeculum.

7. [v 6.] Increpasti gentes, et periit impius. Convenientius hoc Domino Iesu Christo dici, quam ipsum dicere, accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia iustificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cuius effigiem et tamquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed huius saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut versus in animo, et versus in voce: ille intellegitur, iste auditur; et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste in aere sonat et transit. Sic huius mutabilis saeculi modus ab illo incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet; hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc acciperetur quod transit, subiceretur in saeculum saeculi. Nam in graecis exemplaribus sic est: . Quod Latini plerique interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum saeculi.

De civitatibus diaboli.

8. [v 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter huius inimici. Cuius autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelleguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tamquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit 25. Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem iudicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur: Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tamquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Huius civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tamquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est: Princeps huius saeculi missus est foras 26, vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad iustitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut iam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore 27, et caetera huius loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.

Quomodo iudicat Dominus.

9. [vv 8.9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum eius 28 nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum iudicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii iudicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, paravit in occulto iudicio sedem suam; et ipse item palam iudicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram 29. Iudicabit populos cum iustitia. Hoc est quod superius dictum est: Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum iudicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum iustitia Dominus iudicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus 30.

10. [v 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi. Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cuius ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit 31. Nam quid sit adiutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis eius et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.

Quid significet cognoscere nomen.

11. [v 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis huius saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cuius est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem: Dominus nomen est illi 32. Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est 33. Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi iam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen eius qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, iam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire 34.

Sion interpretatur speculatio.

12. [v 12.] Psallite Domino, qui habitat in Sion: his dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae quae nunc est: sicut Ierusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sanctorum iam angelica vita fruentium; quia Ierusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima speculatio: et huic Ecclesiae dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 35; et: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris 36. Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia eius: et factum est, et non desinet fieri.

13. [v 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est: Annuntiate inter gentes mirabilia eius; et diceretur: Domine, quis credidit auditui nostro 37 et: Propter te occidimur tota die 38, convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens: Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum iudicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est iudicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur: Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt: Memoratus est. Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum.

Radix omnium malorum cupiditas.

14. [vv 14.15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cuius haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tamquam multi pauperes clament; sed tamquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives 39, et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est iam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas 40; et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit 41: ad quas delicias per cupiditates tamquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque proiciantur margaritae ante porcos 42; qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset 43, a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt 44: et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 45. Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.

Amor est motus animae.

15. [v 16.] Deinde sequitur, Exsultabo super salutare tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Iesus Christus, Virtus et Sapientia Dei 46. Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva est: quamdiu occultum est Filii iudicium, ipsa spe dicit, Exsultabo super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista, quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta, est dolosa cogitatio. Pes animae recte intellegitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel caritas. Amore enim movetur tamquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis, sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa caritatem. Unde et radix dicta est cupiditas 47. Radix porro tamquam pes arboris intellegitur. Radix dicta est et caritas, ubi de seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole arescunt, quia non habent altam radice 48. Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed cedunt persecutionibus, quibus sola caritate resistitur. Et Apostolus dicit: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere 49. Pes ergo peccatorum, id est amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit Deus in concupiscentiam cordis eorum 50, iam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tamquam pedem de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua comparatur dolor.

16. [v 17.] Cognoscitur Dominus iudicia faciens. Haec sunt iudicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus iudicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est peccator.

17. [vv 18-21.] Hic interponitur, Canticum diapsalmatis: quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et iustos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 51.

18. Quia non in finem oblivio erit pauperis: qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate huius saeculi florere existimantur, et iusti laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui iam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo iudicio separentur.

19. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum iudicium: sed antequam veniat, Iudicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et iustis intellegentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati 52. Sciant gentes quoniam homines sunt. Ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.

20. [vv 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas neglegere; interposito diapsalmate, subicit tamquam vocem gementium; et quaerentium cur iudicium differatur: Utquid, Domine, inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tamquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subicit dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est, opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui: his enim iucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto studio bonae spei parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat 53, ut sit earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione iucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.

21. Comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant: id est, malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare fiunt vincula? Quoniam laudatur peccator, inquit, in desideriis animae suae. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur. Et qui iniqua gerit, benedicitur: hinc comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant.

Disseritur de peccatore.

22. [v 4.] Irritavit Dominum peccator. Nemo gratuletur homini qui prosperatur in via sua, cuius peccatis deest ultor, et adest laudator: maior haec ira Domini est. Irritavit enim Dominum peccator, ut ista patiatur, id est, ut correptionis flagella non patiatur. Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae non exquiret. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur et non attendit peccata, et per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenitur: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira sit Dei, docent sequentia.

De peccatoris caecitate et damnatione

23. [v 5.] Non est Deus in conspectu eius, contaminantur viae eius in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis; cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu eius, et contaminentur viae eius in omni tempore, id est, cogitationes et consilia eius immunda sint! Auferuntur iudicia tua a facie eius. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non iudicet Deus, et sic auferuntur iudicia Dei a facie eius, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus 54.

Nihil laboriosius iniquitate.

24. [v 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur, Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a iustitiae lumine alienus, malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de generatione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod quidem etiam de Simone diffamatum est 55, cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo?

25. [v 7.] Cuius maledictione os eius plenum est, et amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac eius maledictione os plenum est: non enim habebit effectum ista cupiditas, sed intra os eius tantum valebit ad eum perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo, id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Sub lingua eius labor et dolor. Nihil est laboriosius iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in generationem sine malo: et propterea, sub lingua eius; non, in lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus et iustus et Dei filius videatur.

26. [v 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus, nisi eis quos huius saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos eius incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto dictum esse, ubi non facile intellegitur quid appetendum, quidve fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere innocentem.

Agitur de persecutionibus.

27. [v 9.] Oculi eius in pauperem respiciunt. Iustos enim maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum 56. Insidiatur in occulto, velut leo in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per cuiuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum, violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest cruciatibus affligendo ad se adducit.

28. [v 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In muscipula sua humilabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait, Humilabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui per iustitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.

29. [vv 11.12.] Unde autem inclinabitur, et cadet? Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc iam loquitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, iudicentur gentes in conspectu tuo 57; id est in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt 58. Nunc autem post illam occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed iam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime pertinet ad occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tamquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat 59: dicit ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum in finem.

30. [vv 13.14.] Iam itaque manifestum iudicium intellegentes, et exsultantes dicunt, Propter quid irritavit impius Deum? id est, quid profuit tanta mala facere? Dixit enim in corde suo: Non requiret. Deinde sequitur: Vides quoniam tu laborem et iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius: Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas; id est, quasi laborare et irasci timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa illi sit poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur, quomodo plerumque homines faciunt, dissimulantes vindictam, ne laborent, aut irascantur.

Dominus est spes pauperis.

31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est, omnia huius mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes eius. Pupillo tu eris adiutor; id est, ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et iam potest dicere: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 60. Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in terris 61. Cuius rei exemplum praebuit prior ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres 62. Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant, ut nec discipuli eius patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere patrem in terris.

32. [vv 15.16.] Contere brachium peccatoris et maligni; illius scilicet de quo supra dicebatur: Omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo eius, dixit potentiam eius: cui contraria est Christi potentia, de qua dicitur: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua. Requiretur delictum eius, nec invenietur propter illud, id est, iudicabitur de peccato suo, et ipse periet propter peccatum suum. Deinde quid mirum si sequitur, Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes de terra illius? Gentes posuit, peccatores et impios.

33. [v 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus huius saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum 63; de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 64. Iam vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis membris eius, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intellegi, ne saepe ista repetantur: non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis exaudit.

34. [v 18.] Iudicare pupillo et humili: id est, non ei qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim iudicare pupillum, aliud iudicare pupillo: iudicat pupillum etiam qui condemnat; iudicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco intellegitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet Filius hominis iudicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque hoc modo tamquam extulit Patrem.

Filius Dei est Christus.

35. Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine eiusdem psalmi nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae maiorem hic partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli, nec Virtutes, neque Filius hominis 65: quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi iudici occultum esse dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed ipsius David, cuius nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici utique psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur; Miserere nostri, fili David 66; atque ita etiam hoc modo eumdem Dominum Christum intellegat, de cuius occultis ipse psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi Deus sedem David patris sui 67. Nec illa sententia huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Iudaeis, Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 68. Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia 69; et filius, secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem 70. Non enim dicit, Non est filius David Christus; sed, Si iam tenetis quod filius sit eius, discite quomodo sit Dominus eius; nec teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus eius est.