SERMO 296

DE NATALE SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

(Ex Evangelio in quo ait: Simon Ioannis, diligis me?)

Petrus infirmus plus promittit, quam potest.

1. Praesens evangelica lectio hodiernae sollemnitati conveniens, quae modo sonuit in auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in eo locum quietis invenit - tunc etenim in nobis requiescit verbum Dei, quando nos acquiescimus verbo Dei - admonuit nos omnes, qui vobis verbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oves suas. Beatus Petrus, Apostolorum primus, Domini Iesu Christi tam amator quam negator, sicut indicat Evangelium, secutus est Dominum passurum; sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus, nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non potuit nec cum illo; plus enim ausus erat, quam eius capacitas sustinebat. Plus promiserat quam poterat, quia et indignum erat ut faceret quod promiserat. Animam, inquit, meam pro te ponam 1. Hoc pro servo Dominus erat facturus, non servus pro Domino. Quia ergo plus est ausus, ibi praepostere amavit; ideo timuit, et negavit. Postea vero Dominus, postquam surrexit, docet Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondere passionis; ordinate autem amanti promittit passionem.

Infirmitas Petri timentis mori Dominum.

2. Meminimus infirmitatem Petri dolentis quod esset Dominus moriturus: hanc commemoro. Ecce commemoro: qui meminerunt, in corde suo mecum dicant; qui obliti fuerant, commonente me recolant. Dominus Iesus Christus passionem suam imminentem ipse discipulis praenuntiavit. Tunc Petrus amans eum, sed adhuc carnaliter, mori timens mortis interfectorem: Absit a te, inquit, Domine, absit a te, propitius tibi esto 2. Non diceret: Propitius tibi esto, nisi agnosceret Deum. Ergo, Petre, si Deus a te agnoscitur, quid times ne Deus moriatur? Tu homo es, ille Deus est; et pro homine Deus factus est homo, assumens quod non erat, non perdens quod erat. In eo ergo erat Dominus moriturus, in quo erat et resurrecturus. Expavit ergo Petrus humanam mortem, et noluit eam contingere Dominum; nesciens sacculum volebat claudere, unde nostrum erat pretium manaturum. Audivit a Domino tunc: Redi retro, satanas, neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum; cui paulo ante dixerat - dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi - Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in caelis 3. Paulo ante beatus, postea satanas. Sed unde beatus? Non de suo: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus. Unde autem satanas? Ex homine, et in homine: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Talis ergo Petrus, amans Dominum, et volens mori pro Domino, secutus est; et inventum est quomodo praedixerat medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus. Interrogatus ab ancilla, negat semel, bis, tertio. Respicitur a Domino, flet amare, tergit lacrimis pietatis sordes negationis.

Petro iam amanti Christus oves commendat.

3. Resurgit Dominus, apparet discipulis; videt iam Petrus viventem, cui morienti timuerat; videt non Dominum occisum, sed mortem in Domino occisam. Iam ergo confirmatus exemplo ipsius carnis Domini, mortem non esse usque adeo metuendam, docetur amare; modo opus est ut amet, iam viso Domino vivo post mortem modo amet, modo securus amet; securus, quia secuturus. Dominus ergo: Petre, inquit, amas me? Et ille: Amo, Domine 4. Et Dominus: Non, quia amas me, volo ut moriaris pro me, hoc enim iam ego feci pro te. Sed quid: Amas me? Quid mihi redditurus es, quia amas me? Amas me? Amo. Pasce oves meas 5. Et iterum hoc, et tertio hoc, ut ter confiteatur amor, quia ter negaverat timor. Videte, percipite, discite. Non aliud quam amas? interrogatur; non aliud quam amo respondetur. Respondenti dicitur: pasce oves meas. Et commendatis Petro ovibus suis, et commendato sibi Petro cum ovibus suis iam praenuntiat passionem, et dicit: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dicebat, ait Evangelista, significans qua morte glorificaturus erat Deum 6. Videtis hoc pertinere ad pascendas oves Domini, ut non recusetur mors pro ovibus Domini.

Pastor idoneus ille est, qui vitam rependere valet pro ovibus.

4. Pasce oves meas 7. Commendat oves idoneo, an minus idoneo? Primo, quas oves commendat? Non pretio emptas, non auro, non argento, sed sanguine. Si dominus homo servo suo commendaret oves suas, procul dubio cogitaret utrumnam peculium servi illius idoneum esset pretio ovium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipaverit, si consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo idoneo servo oves suas, et servi facultates in pecuniam quaereret pro ovibus quas pecunia comparavit. Nunc vero Dominus Christus, quia servo commendat oves quas sanguine comparavit, idoneitatem servi in passione sanguinis quaerit, tamquam dicens: Pasce oves meas, commendo tibi oves meas. Quas oves? Quas emi sanguine meo. Mortuus sum pro eis. Amas me? 8 Morere pro eis. Et quidem servus ille hominis homo pecuniam redderet pro ovibus consumptis: Petrus sanguinem reddidit pro ovibus conservatis.

Ceteris Ecclesiae pastoribus id mandatum, quod Petro. Animus martyrii martyrem facit.

5. Eia, fratres, aliquid pro tempore volo dicere. Quod Petro commendatum est, quod Petro mandatum est, non solus Petrus audivit: alii quoque Apostoli audierunt, tenuerunt, servaverunt, maximeque ipse consors passionis et diei apostolus Paulus; audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus vos, pascimur vobiscum, det nobis Dominus vires sic amandi vos, ut possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Ioanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus praeparatus deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati; praeparationem eius Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt in caminum, non victuri; negabimus eos martyres, quia eos flamma urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt; interroga voluntatem, coronati sunt. Potens est Deus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non - ibi sunt certa pectora, ibi stabilis fides, ibi inconcussa virtus, ibi secura victoria - sed et si non, notum tibi sit, rex, quia statuam quam statuisti non adoramus 9. Aliud Deo placuit, non arserunt, sed ignem idololatriae in animo regis exstinxerunt.

Tribulationes temporales pro futura gloria ferendae. Romae vastatio temporibus Christianis.

6. Videtis ergo, carissimi, quae sint proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quae revelabitur in nobis; contra quam gloriam non appenditur quaelibet et quantalibet tribulatio temporalis. Indignae sunt passiones huius temporis, Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 10. Si haec ita sunt, modo nemo cogitet carnaliter, non est tempus; concutitur mundus, excutitur vetus homo, premitur caro, liquescat spiritus. Iacet Petri corpus Romae, dicunt homines, iacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae, aliorum martyrum sanctorum corpora iacent Romae; et misera est Roma, et vastatur Roma; affligitur, conteritur, incenditur; tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium. Ubi sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi: Tanta mala Roma patitur; ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, ibi sunt sed in te non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ista desipis, quisquis vocatus in spiritu carnem sapis, quisquis talis es: utinam in te essent Memoriae Apostolorum, utinam tu cogitares Apostolos! Videres utrumnam eis terrena felicitas promissa fuerit, an aeterna.

Ad quid memoriae Apostolorum. Superbus est servus, qui iubenti Domino dicit: Quare?

7. Audi Apostolum, si vivit in te memoria ipsius: Quod enim temporale est leve tribulationis nostrae in incredibilem modum et supra incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt 11. In ipso Petro temporalis fuit caro, et non vis ut temporalis sit lapis Romae? Petrus apostolus cum Domino regnat, corpus apostoli Petri quodam loco iacet: memoria est excitans amorem ad aeterna, non ut terrae inhaereas, sed ut cum Apostolo caelum cogites. Dic mihi, si fidelis es, recole Memorias Apostolorum, memoriam etiam Domini Dei tui, certe iam sedentis in caelo. Audi quo te mittat Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 12. Uno verbo hoc audis: Sursum cor. Doles ergo, et ploras, quia ruerunt ligna et lapides, et quia mortui sunt morituri? Damus aliquem mortuum semper victurum; doles quia ceciderunt ligna et lapides, et quia mortui sunt morituri? Si sursum habes cor, ubi habes cor? quid ibi mortuum est? quid ibi cecidit? Si sursum habes cor, ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum 13. Deorsum caro tua est: et si expavescit caro tua, non moveatur cor tuum. Sed tamen, inquis, nolebam. Quid nolebas? Nolebam ut Roma tanta pateretur. Ignoscimus quia nolebas; noli tu Deo irasci quia volebat; tu homo es, ille Deus. Tu dicis: Nolo, ubi ille dicit: Volo? Non te ille damnat propter nolo tuum, et tu blasphemas volo ipsius? Sed quare hoc Deus voluit? Quare hoc Deus voluit? Interim servi voluntati Domini Dei tui, amicus factus, sciens consilium Domini Dei tui. Quis tam superbus sit servus, cui Dominus cum aliquid iusserit ut fiat, dicat ille: Quare? Dominus apud se habet consilium; paret obsequium si perfecerit, si bene egerit, si de servo amicus factus fuerit, sicut dixit ipse Dominus: Iam vos non dicam servos, sed amicos 14. Forte et consilium Domini sui discet: interim, ante quam sciat consilium, libenter ferat arbitrium

Ferto quod vult Deus et dabit tibi quod vis.

8. Prorsus adhuc patientiam doceo, nondum sapientiam: patiens esto, Dominus vult. Quaeris quare velit? Differ studium cognitionis, differ strenuitatem, oboedire para. Ferre te vult quod vult: ferto quod vult, et dabit tibi quod vis. Et tamen, fratres mei, audeo dicere, libenter audituri estis, si iam primas partes oboedientiae detinetis, si habitat in vobis lenis et mitis patientia ferendi dominicam voluntatem, non solum lenem: lenem quippe non ferimus, sed amamus; asperam toleramus, ad lenem gaudemus. Dominum tuum vide, caput tuum vide, exemplum vitae tuae vide: redemptorem tuum, pastorem tuum attende. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 15. Quomodo ostendit humanam voluntatem, et continuo convertit renisum ad oboedientiam? Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 16. Ecce et Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et fert quo tu non vis 17. Ostendit et in illo humanam voluntatem circa trepidationem mortis. Numquid, quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic et tu nolebas quid? forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras? Attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori forte filium tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim, et si Roma non caperetur, non aliquis vestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te mori uxorem tuam; nolebat uxor tua mori ante se virum suum: ambobus obtemperaturus erat Deus? Ordo penes ipsum sit, qui novit ordinare quod creavit: obtempera tu voluntati.

Tempora christiana accusantibus quid respondendum.

9. Iam adhuc video quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma affligitur, aut afflicta est, et incensa est; quare temporibus christianis? Quis hoc dicis? Christianus. Ergo tu tibi responde, si christianus es: Quia voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma; modo quia superavit et abundavit sacrificium Dei vestri, et inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter responde interim, ut illo careas. Ceterum tibi alia meditatio sit; non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum caelum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad caelestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad aeternam cum angelis vitam. Tamen et huic amatori carnalis felicitatis, et murmuratori adversus Deum vivum, volenti servire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium Romanae urbis hoc tertium est; sicut habet historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit inter sacrificia Christianorum, iam bis arserat inter sacrificia paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret; secundo a Nerone, nescio utrum dicam saeviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Iussit Nero imperator ipsius Romae, servus idolorum, interfector Apostolorum, iussit, et incensa est Roma. Quare, putatis, qua causa? Homo elatus, superbus et fluidus delectatus est Romano incendio. Videre volo, dixit, quomodo arsit Troia. Arsit ergo sic semel, bis, tertio modo: te quid delectat contra Deum stridere pro ea quae consuevit ardere?

In Romae excidio habet paganus quod plangat Christianus quod cogitet.

10. Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi, Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia et temporalia perdidisti, et aeterna nondum invenisti. Habet Christianus quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis 18. Quando tibi talia in templo recitata sunt: Dii praesules Romae modo non servaverunt, quia non sunt; diceres: Tunc servarent, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus veracem; praedixit ista omnia, legistis, audistis; sed nescio utrum meministis, qui talibus verbis turbamini. Non audistis prophetas, non audistis Apostolos, non audistis Dominum ipsum Iesum Christum praedicantem mala futura? Quando accedet aetas mundo, quando propinquabit finis - audistis, fratres, simul audivimus - Erunt bella, erunt tumultus, erunt pressurae, erunt fames 19. Quare nobis ipsis contrarii sumus, ut, quando leguntur credamus, quando implentur murmuremus?

Maior est culpa mundi praedicato Evangelio et contempto.

11. Sed plus, inquiunt, plus vastatur modo genus humanum. Interim considerata praeterita historia, salva quaestione, nescio utrum plus; sed ecce sit plus, credo quia plus. Dominus ipse solvit quaestionem. Plus modo vastatur mundus, plus vastatur, ait: quare modo plus vastatur, quando ubique Evangelium praedicatur? Attendis quanta celebritate Evangelium praedicatur, et non attendis quanta impietate contemnitur. Iam, fratres, dimittamus paululum paganos foris, oculum ad nos convertamus. Evangelium praedicatur, totus mundus plenus est. Antequam Evangelium praedicaretur, latebat voluntas Dei; in praedicatione Evangelii patuit voluntas Dei. Dictum est nobis in praedicatione Evangelii quid amare debeamus, quid contemnere, quid agere, quid vitare, quid sperare; omnia audivimus; non latet voluntas Dei per totum mundum. Pone servum mundum, et attende Evangelium. Audi Domini vocem; servus iste mundus est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, vapulabit paucis 20. Servus, mundus; servus, quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 21. Servus nesciens voluntatem domini sui; ecce quid erat ante mundus. Servus nesciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit paucis. Servus autem sciens voluntatem domini sui. Ecce qualis est modo mundus: iam quod sequitur vobis dicite, immo nobis dicamus: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis 22. Et utinam multis vapulet, et non semel damnetur. Quid recusas vapulare multis, o serve sciens voluntatem Domini tui, et faciens digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas Domini tui): Thesaurizate vobis thesaurum in caelo, ubi neque tinea neque aerugo neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt, neque furantur 22. Tu in terra, ille in caelo, dicens tibi: Mihi da, ibi habeto thesaurum, ubi ego sum custos, mitte ante te: quid servas? Quod custodit Christus, numquid tollit Gothus? Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, non nisi in terra thesaurizare vis Sed cognovisti voluntatem Domini tui, sursum te condere voluit ille; ergo, in terra condens, paratus esto vapulare multis. Ecce scis voluntatem Domini tui volentis te servare in caelo: tu servas in terra, facis digna plagis; et quando vapulas, blasphemas murmuras, et dicis quia quod tibi facit Dominus tuus fieri non debuit. Quod facis tu servus malus, hoc fieri debuit?

Ideo mortuus Petrus, ut lapis de theatro non Cadat? Melius est flagellari quam damnari.

12. Saltem locum illum tene: noli murmurare, noli blasphemare; lauda magis Deum tuum, quia corripit te; lauda, quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit 23. Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis; ut tu fluas, ille vero mentiatur. Debuit ergo Apostolorum memoria, per quam tibi praeparatur caelum, servare tibi in terra theatra insanorum semper? Ideo mortuus est Petrus et repositus, ut lapis de theatro non cadat? Excutit Deus delicias de manibus puerorum indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura: hostes simus iniquitatibus nostris et murmuri nostro; nobis irascamur, non Deo. Irascimini, prorsus irascimini, sed ad quos usus? Et nolite peccare 24. Ad hoc irascimini, ne peccetis. Etenim omnis homo, quem paenitet, sibi irascitur: paenitens iram exercet in se. Vis ergo ut parcat tibi Deus? Tu tibi noli parcere: nam et si tu tibi parcis, ille tibi non parcet; quia si et ille tibi parcat, peris. Nescis quid optas, miser, peris. Sicut enim scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit, sic etiam illud time, irritavit Dominum peccator. Unde scis, quasi diceretur, unde scis quia irritavit Dominum peccator? Vidi felicem peccatorem, vidi quotidie male facientem, et nihil mali patientem, et in Spiritu Sancto blasphemantem: horrui, dolui. Irritavit Dominum peccator; peccator iste, qui fecit tanta mala, et nihil mali patitur, irritavit Dominum, provocavit Dominum: Pro magnitudine irae suae non exquiret. Hoc sequitur: irritavit Dominum peccator, pro magnitudine irae suae non exquiret 25. Ideo non exquiret, quia multum irascitur, qui tollit correptionem, parat damnationem. Non exquiret: nam si exquireret, flagellaret; si flagellaret, emendaret. Modo autem multum irascitur, felicibus iniquis multum irascitur; nolite zelare illos, nolite velle esse sicut illi. Melius est flagellari, quam damnari.

Tunc ostendimur amare Deum, quando lucra Del in proximo amamus.

13. Sic ergo commendavit Dominus nobis oves suas, quia Petro commendavit; si tamen ex aliqua parte vel extrema digni sumus pulverem vestigiorum Petri calcare, si tamen possumus, commendavit nobis Dominus oves suas. Oves ipsius estis, vobiscum oves sumus, quia Christiani sumus. Iam dixi, pascimur et pascimus. Amate Deum, ut vos amet Deus; et non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei. Quid habes praestare Deo, homo cordate? Quid praestes Deo? Quod praestabat et Petrus, totum hoc: Pasce oves meas. Quid praestas Deo? Ut sit maior? Ut sit melior? ut sit ditior? ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc erit quod erat. Ergo attende iuxta te, ne forte proximo praestare debeas quod perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 26. Si ergo esurienti iuberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere?

Dolor Aug. de quodam Donatista ab ecclesia repulso. Quid vis de corde iudicare, homo?

14. Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, cum praesentes non fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad paenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Caritati vestrae, torta sunt ex hoc viscera nostra; fatemur vobis, non nobis placuit talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt; scio, non dubito quia zelo Dei fecerunt; sed et illud debent attendere apostoli Pauli, quomodo plangit eos etiam qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 27. Ecce non est admissus hodie, cras morietur: de cuius manibus exigitur? Dicturus es: Sed fingit. Respondeo: Sed petit. Ego ostendo quod petit: tu ostende quia fingit. Christiane, iam volo doceas et me: unde scis quia fingit? Quia rebus suis timet. Novimus multos timuisse rebus suis, et ideo factos catholicos; cum accepissent libertatem, redierunt ad illos quidam, quidam vero manserunt. Quamdiu non intraverunt, rebus suis timuerunt; et, cum intraverunt, discendo manserunt. Unde scis ergone iste qui timet rebus suis inter illos erit qui ficti inventi sunt, maxime accedente tanta luce veritatis, tanta convictione falsitatis? Quid vis de corde iudicare, homo? Ideo sudavimus, ideo laboravimus, ideo veritas demonstrata est invicta, ut sit quaerentibus inimica? Laboravimus, ut veritas ostenderetur, falsitas convinceretur. Adiuvit Dominus, factum est. Forte pro quo factum est, quadam consideratione mutatus est. Quare de corde vis iudicare? Ego video petentem, et tu accusas fingentem? Christiane, quod vides admitte, quod non vides Deo dimitte. Breviter Caritati vestrae dico, pascendas oves Domini ab ipso Domino audivimus; et scimus quid de ovibus per Ezechielem 28 dicat: ne ovis ovem impingat, ne ovis ovem impellat, ne fortis languidam premat. Attende quid Apostolus dicat: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos. Corripite inquietos: fiat hoc. Consolamini pusillanimes: fiat hoc. Suscipite infirmos: fiat hoc. Patientes estote ad omnes: fiat hoc. Ne quis malum pro malo alicui reddat 29: fiat hoc. Tanta dicit: non ibi attendimus, nisi: Corripite inquietos. Attendite: Corripite inquietos. Numerate: Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes, videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Tu non attendis nisi: Corripite inquietos; vide, ne tu sis inquietus, ne, et quod est peius, et inquietus esse velis, et corripi nolis. Rogamus vos per Christum, obsecramus ne fundatis laborem nostrum. An putatis, quia inde nobis habemus placere, quia vicimus falsitatem? Victoria semper veritatis est. Nos quid sumus? Victa falsitas, olim victa est; sed Deo gratias, quia aperte victa est, et manifestata hominibus. Abundavit cultus: quare impeditur fructus?

Ex haeresi etiam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi.

15. De cetero, fratres, ista non fiant: nemo sic amet Ecclesiam, ut invideat lucris Ecclesiae. Nudis tertia, aut nudius quarta, factum est hoc quod dico; et non leviter sonuit ad omnes, quia non admittuntur Donatistae, quando veniunt ad ecclesiam. Putatis quia nihil mali factum est, quia hoc ad omnes sonuit? Rogo et, ideo sonuerit hodie vox ista, ut illud quod male sonuit obruat ea res quae bene sonuit. Date operam; hoc diximus, hoc praedicamus. Veniant, admittantur more solito, qui numquam adhuc catholici fuerunt. Qui autem iam catholici fuerunt, et inventi sunt lubrici, inventi sunt inconstantes et infirmi, inventi sunt perfidi - numquid parco? prorsus perfidi - forte erunt fideles, qui perfidi fuerunt; veniant et ipsi admittendi ad paenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redientes ad partem Donati egerunt ibi paenitentiam. Illa paenitentia fuit de re bona: sit vera de re mala. Quando egerunt paenitentiam in parte Donati, paenituit quod bene fecerant; modo agant ut paeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quoniam perfidi inventi sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro consulitur: in paenitentia dimittuntur; erunt in paenitentia, quando voluerint reconciliari iam nemine cogente, nemine terrente. Quoniam paenitens catholicus iam legum comminationes non patitur; coepit velle reconciliari, dum nemo terreret: vel tunc crede voluntati. Puta, coactus est esse catholicus: erit paenitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem.