SERMO 43

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN ISAIA:
"
NISI CREDIDERITIS, NON INTELLEGETIS"
ET DE VERBIS BEATI
PETRI APOSTOLI:
"
AUDIVIMUS VOCEM DELATAM DE CAELO" ETC.
ET: "
HABEMUS CERTIOREM PROPHETICUM SERMONEM"

Initium bonae vitae recta fides est.

1. Initium bonae vitae, cui vita etiam aeterna debetur, recta fides est. Est autem fides credere quod nondum vides, cuius fidei merces est videre quod credis. Tempore igitur fidei tamquam tempore sementis non deficiamus, et usque in finem non deficiamus, sed perseveremus, donec quod seminavimus metamus 1. Cum enim aversum esset genus humanum a Deo et iaceret in delictis suis, sicut Creatore opus habebamus ut essemus, sic Salvatore ut revivisceremus. Iustus Deus damnavit hominem, misericors Deus liberat hominem. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus 2. Sed accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes.

2. Nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid nos possimus. Non enim fides nihil est, sed magnum aliquid; quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti3 Videte, carissimi, unde Domino Deo gratias agatis, ne in aliquo dono eius ingrati remaneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest. Porro si ex aliqua parte ut dignum est cogitetur, quis digne cogitet quam multis donis Dei ipsius praeferatur? Et si minora dona Dei in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat debemus agnoscere?

Homo ad Dei imaginem creatus est.

3. A Deo debemus esse quod sumus. Quia non nihil sumus, a quo nisi a Deo habemus? Sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides; nos autem vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivere cum arboribus frutectisque commune est. Dicuntur enim et vites vivere. Nam si non viverent, non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum 4. Vivit, cum viret; arescit, cum moritur. Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus. Quinquepertitus corporis notus est sensus. Videmus, audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia diiudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. Est ergo in nobis sensus quinquepertitus. Sed hunc habent et bestiae. Habemus ergo aliquid amplius nos. Et ista tamen quae enumeravimus, Fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus? Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent volucres, non habent pisces. In eo facti sumus ad imaginem Dei 5. Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subiungit ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis subiecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram et habeat potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et serpentium quae repunt super terram 6. Unde habeat potestatem? Propter imaginem Dei. Unde quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 7. Sed aliud est intellectus, aliud ratio. Nam rationem habemus et antequam intellegamus, sed intellegere non valemus, nisi rationem habeamus. Est ergo animal rationalis capax, verum ut melius et citius dicam animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam intellegat iam rationem habet. Nam ideo vult intellegere, quia ratione praecedit.

Fides quaerens intellectum.

4. Hoc ergo unde bestias antecedimus maxime in nobis excolere debemus et resculpere quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifex qui formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non possumus. Habemus ergo, ut cuncta breviter retexamus, ipsum esse cum lignis et lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum bestiis, intellegere cum angelis. Diiudicamus ergo oculis colores, auribus sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu mores. Intellegi omnis homo vult; intellegere nemo est qui nolit; credere non omnes volunt. Dicit mihi homo: "Intellegam ut credam". Respondeo: "Crede ut intellegas". Cum ergo nata inter nos sit controversia talis quodam modo, ut ille mihi dicat: "Intellegam ut credam", ego ei respondeam: Immo crede ut intellegas, cum hac controversia veniamus ad iudicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam. Quem iudicem inventuri sumus? Discussis omnibus hominibus, nescio utrum meliorem iudicem invenire possimus, quam hominem per quem loquitur Deus. Non eamus ergo in hac re et in hac controversia ad litteras saeculares, non inter nos iudicet poeta, sed Propheta.

Habemus certiorem propheticum sermonem.

5. Beatus apostolus Petrus cum duobus aliis Christi Domini discipulis Iacobo et Ioanne in monte cum ipso Domino constitutus 8 audivit vocem delatam de caelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui. Ipsum audite 9. Quod commendans memoratus Apostolus in epistola sua dixit: Hanc vocem nos audivimus de caelo delatam cum essemus cum illo in sancto monte 10. Et cum dixisset: Hanc vocem nos audivimus de caelo delatam subiunxit atque ait: Et habemus certiorem propheticum sermonem 11. Sonuit vox illa de caelo, et certior est propheticus sermo. Attendite, carissimi, adiuvet Dominus et voluntatem meam et exspectationem vestram ut dicam quod volo, quomodo volo. Quis enim nostrum non miretur delata voce de caelo certiorem propheticum sermonem ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit, certiorem, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de caelo, quam sermo propheticus, tam bonus, tam utilis. Quid est ergo, certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant cum magicis artibus fecisse quae fecit. Possent ergo infideles etiam illam vocem delatam de caelo, per coniecturas humanas et illicitas curiositates ad magicas artes referre. Sed Prophetae antea fuerunt, non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat homo Christus, quando misit Prophetas. Quisquis eum dicit magnum fuisse, si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat antequam natus? Ecce quare ait apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem 12. Vox de caelo, qua fideles admoneantur; propheticus sermo, quo infideles convincantur. Intelleximus, quantum mihi videtur, carissimi, quare dixerit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, post vocem de caelo delatam.

Prius veniat piscator quam imperator.

6. Et ipsa quanta Christi dignatio? Petrus iste qui sic loquitur piscator fuit, et modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intellegi piscator. Propterea primis christianis loquens apostolus Paulus ait: Videte vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia, et stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt tamquam sint ut ea quae sunt evacuarentur 13. Si enim eligeret Christus primitus oratorem, diceret orator: "Eloquentiae meae merito electus sum". Si eligeret senatorem, diceret senator: "Dignitatis meae merito electus sum". Postremo, si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: "Potestatis meae merito electus sum". Quiescant et differantur isti paululum, quiescant, non omittantur, non contemnantur, sed aliquantulum differantur, quo possunt gloriari de semetipsis in semetipsis. "Da mihi inquit, illum piscatorem, da mihi idiotam da mihi imperitum, mihi cum, cum quo non dignatur loqui senator, nec quando emit piscem. Ipsum, inquit, da. Hunc si implevero, manifestum erit quod ego facio. Quamquam et senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso, potest orator, potest, imperator. Non potest nisi de Christo piscator. Veniat propter docendam salubrem humilitatem. Prius veniat piscator. Per ipsum melius adducitur imperator".

Nisi credideritis non intellegetis.

7. Mementote ergo piscatorem sanctum, iustum, bonum, Christo plenum, ad cuius missa per mundum retia capiendus cum ceteris etiam populus iste pertinuit. Ergo mementote eum dixisse: Habemus certiorem propheticum sermonem 14. Da mihi ergo ad illam controversiam iudicem Prophetam. Quid inter nos agebatur? Tu dicebas: "Intellegam ut credam". Ego dicebam: "Ut intellegas crede". Nata est controversia, veniamus ad iudicem, iudicet Propheta, immo vero Deus iudicet per Prophetam. Ambo taceamus. Quid ambo dixerimus, auditum est. "Intellegam inquis, ut credam". "Crede, inquam ut intellegas". Respondeat Propheta: Nisi credideritis, non intellegetis 15.

8. Putatis autem, carissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit: "Intellegam ut credam"? Quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides eos adduxit, ut audiant. Fides eos fecit praesentes verbo Dei, sed ipsa fides quae germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. Hoc est quod agimus. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 16. Loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae et adhuc infirmae et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adiutorem orabat, cui dicebat: Credo Domine 17.

Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam.

9. Modo cum Evangelium legeretur, audistis: Si potes credere, ait Dominus Iesus patri pueri, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti 18. Et ille intuens semetipsum, et positus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam sed prius discutiens conscientiam vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem. Utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et altero adiutorium postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi: "Adiuva fidem meam"? Non hoc dixit: Credo Domine 19. Video hic aliquid unde non mentior. Credo, verum dico. Sed video hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo, sed adhuc nuto. Stans loquor, non eccidi, quia credo. Sed tamen adhuc nuto: Adiuva incredulitatem meam 20. Ergo, carissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cuius controversiam inter nos natam Prophetam iudicem postulavi, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit: "Intellegam ut credam". Nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor ut credant qui nondum credunt. Et tamen nisi quod loquor intellegant, credere non possunt, Ergo ex aliqua parte verum est quod ille dicit: "Intellegam ut credam", et ego qui dico, Sicut dicit Propheta: "Immo crede ut intellegas", verum dicimus, concordemus. Ergo intellege ut credas, crede ut intellegas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia accipiamus. Intellege, ut credas, verbum meum; crede, ut intellegas, verbum Dei.