1. FAUSTUS dixit: Cur Legem blasphematis et Prophetas? Minime quidem nos hostes sumus, aut inimici Legis ac Prophetarum, sed nec ullius omnino: adeo ut si modo per ipsos vos liceat, simus parati fateri, falsa illa omnia esse quae de eis scripta sunt, et quorum causa videntur nobis exosi. Sed enim vos repugnatis, et scriptoribus assentiendo vestris, in crimen forsitan Prophetas innocentes adducitis, infamatis Patriarchas, dedecoratis et Legem, atque quod sit stultius, vultis et scriptores vestros non esse mendaces, et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint vitas. Quod quia utrumque pariter constare non potest: oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.
2. Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque huiusmodi Iudaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est: Non occides, Non moechaberis, Non peiurabis 1, et caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tamquam lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta, nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi iustitiam, aut vos coram fateremini esse non iustos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut incenderis, intolerabile convicium iudicans, si quis te negligentem praecepti huius appellet, quo dictum est: Non occides, vel: Non moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret, et negligentem sabbati; erat intellegi procul dubio quod esset utrumque lex et Dei mandatum. Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves; et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnas. Quare constat haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas ab eadem turpitudines tamquam verrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia cui iure debeat adscribi, non nostis.
3. Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent, quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae Patriarcharum reddatur auctoritas.
4. Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.
5. Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus, quod habendae prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit sub conscientia (quo sit inhonestius) uxoris 2. Nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator, idem avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diversis temporibus, memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus 3, quia erat pulcherrima, in concubitum venditavit. Nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus, cum duabus filiabus suis in monte concubuit 4; qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis, quam in monte flagravit inconcessae flamma libidinis. Sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria, erga Rebeccam coniugem suam, fingens et ipse eam sororem 5, quo per ipsam viveret turpiter. Nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores, earumque singulas famulas, quatuor uxorum maritus, tamquam hircus erraverit; ut esset quotidie inter quatuor scorta certamen, quaenam eum venientem de agro prior ad concubitum raperet, interdumque etiam mercedibus in noctem ab invicem conducerent eum 6. Item quod Iudas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit, post unius et alterius nuptias filii, deceptus, ut aiunt, habitu prostitutionis 7, in quem se transformaverat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium. Nec quod David post tot numero uxores, mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit, ipsumque perdiderit in bello 8. Nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit, et regum filias sine numero 9. Nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit: cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium Dei 10. Sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit 11, quod spoliaverit Aegyptum 12, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit 13, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit. Haec, inquam, et horum similia, quae in diversis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est: sed aut scriptorum vestrorum ista commenta sunt falsa, aut patrum crimina vera. Vos utrum vultis eligite: nam nos, aut hos, aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus, quam mendaces.
6. AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis, nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque iustitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 14: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod promissum erat ex Dei fide praesentaretur.
7. Proinde isti, qui ea quae non intellegunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.
8. Iam vero facta Prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam ut intellegant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum Deum aliquando in tenebris esse versatum, quia scriptum est: Tenebrae erant super abyssum 15: tamquam nos abyssum dicamus Deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam Deus verbo faceret lucem? Sed quia non distinguunt inter lucem quod est ipse Deus, et lucem quam fecit Deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit, antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: Fiat lux; et facta est lux 16. Sicut enim in Novo Testamento, utrumque de illo dicitur; nam et: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 17, ibi legimus; et: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris 18, itidem ibi legimus: sic et in illis veteribus Libris, et: Candor est lucis aeternae 19, dictum est de Sapientia Dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia 20; et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 21. Sicut et ab initio cum tenebrae essent super abyssum, dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux: quam non fecisset, nisi lucifica lux, quod est Deus.
9. Sicut enim Deus sibi sufficit ad aeternam beatitudinem, et ex hac abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. Talem Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate iustificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit? Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 22. Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Isaias 23. Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos 24.
10. Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit: Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est: Dixit Deus; quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae iam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit Deus: Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui intellegat.
11. Nec ideo putandus est Deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia: Spiritus Dei superferebatur super aquas 25, cum praedictum fuisset: Tenebrae erant super abyssum. Abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. Unde potest occurrere carnali prudentiae, velut in iis tenebris, quae erant super abyssum, habitaverit Spiritus Dei, de quo dictum est: Ferebatur super aquas; non intellegenti quemadmodum lux luceat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendant 26, nisi per Dei verbum fiant lux, et dicatur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 27. Quod si rationales mentes per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae Dei nusquam absentem comprehendere non possunt, quod ab ea longe sint affectu, non loco; quid mirum si Spiritus Dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum?
12. Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit, a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum Scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet quod Deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: Et vidit Deus lucem quia bona est 28? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est; quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit videre, quia malum est.
13. Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim scriptum est in Evangelio, quod audita fide cuiusdam Centurionis miratus est, et ait discipulis suis: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 29. Ecce nos ut potuimus, exposuimus: Vidit Deus quia bonum est; et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret, utique noverat. Quamquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 30?
14. Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Iudam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat servaturus 31: sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo 32. Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit: Adam, ubi es? 33 sicut dixit Christus: Quis me tetigit? 34 Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum eius, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret 35, velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens: Pulsate et aperietur vobis 36: sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam 37: sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando eiecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me 38: sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis 39; in alienos autem, quia dixit: Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam illi civitati 40: sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 41. Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores 42; vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait: Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me 43: sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Iam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec iusto, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro: Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 44: audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 45 Quid enim iustius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius, quod nec iustis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum: Et si iustus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est: Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 46; et: Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus ? 47 sed etiam in Novo: Ego quem amo, arguo et castigo 48; et illud: Si enim nos ipsos diiudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur 49. Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intellegentibus impiis pravum videretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?
15. An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo adiuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti, iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.
16. Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit 50, commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum, Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis huius institutorem; qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris: et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam Vidit quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur, suo bono faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Iam vero ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret, si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam providentiam pertinente.
17. De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus obiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi Deus noster iussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum 51: cuius sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in victoriam 52. In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium Angelorum ac vitam aeternam. Huius itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo 53. Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur 54. Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani: maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est 55; et maiore adulatione divini honores deferrentur tamquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum iuste imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem non omnes fuisse credituros, in eiusdem prophetiae veritate recolerem.
18. Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi obiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem et dolorem; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus: Vivit, quod exanime non est; sive secundum quam dicimus: Bonae vitae homo est, Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant. Unde fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur; sive cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae coniugali custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur, sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.
19. De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei iudicium non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel tamquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet, divino iudicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia posuimus de veste nuptiali 56, demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt 57, non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate, semperque vivitur.
20. Iam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris tamquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec iusto, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut perversis. Summus quippe ille vitis agricola 58 aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit 59. An vero illi parcebat ille, quem vani non intellegunt dicentem: Non parcam, nec iusto, nec peccatori? Audiant ergo ipsum: Et ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 60. Ecce nec iusto parcebat, ut eius virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus eius perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae: de quibus idem dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 61. Iamne intellegitis quomodo ille desuper non parcat, nec iusto, nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo qui dixit: Non parcam, nec iusto, nec peccatori; cum ipse Dominus martyrum, cui : Filio proprio non pepercit 62, apertissime Pilato dicat: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 63. Has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iudicii Dei 64. Quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait: Tempus esse ut iudicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 65 Hinc enim intellegitur quomodo non parcatur impiis, tamquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait: Non parcam, nec iusto, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes 66. Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis; cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait: Non parcam, nec iusto, nec peccatori; illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.
21. Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere versatum ex aeterno in tenebris Deum; sed eum qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 67, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem 68, cuius lucis aeternae candor est coaeterna Sapientia 69. Nec lucis inopinatae admiratorem: sed lucis factae creatorem, ut subsisteret; approbatorem, ut maneret. Nec ignarum futuri: sed mandatorem praecepti, et damnatorem delicti; ut adversus inobedientiam iuste prolata vindicta praesentes coerceret, futurosque terreret. Nec improvidum nesciendo quaerentem: sed interrogando iudicantem. Nec invidum ac timentem: sed ab aeterna vita, quae iuste obedienti datur, praevaricatorem iuste prohibentem. Nec sanguinis et adipis appetentem: sed carnali populo congruis sacrificiis impositis, per quasdam figuras verum sacrificium promittentem. Nec livida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni Deo debens anima castitatem, per multos falsos corrupta et prostituta turpetur. Nec ira velut humana, turbide saevientem; sed alia divina, severe iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur. Nec ob levia vel nulla commissa hominum millia perimentem: sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem. Nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem: sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male intellegendo Scripturas nostras, vel malos intellectores experiendo, falsa de Catholicis creditis; ac sic relicta sana doctrina, conversi ad sacrilegas fabulas, nimiumque perversi et alienati a societate sanctorum, nec ex Novo Testamento corrigi vultis, unde talia proferimus, qualia in Vetere arguitis. Unde fit ut adversus vos, sicut adversus Paganos, utrumque Testamentum defendere compellamur.
22. Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum colat, non qualem colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, iudicate. Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit. Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam, quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. Porro ipse Deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti suae futurum sciebat, et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam dementissime creditis, sic laudat Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 70. Sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas. Haec iam erat apud illum hostis maior, a qua victus et iussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus, non solum in omnibus fructibus, verum etiam in omnibus carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus erumpat. Iam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum, et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium: quamquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest 71: homo autem potest peccare, et Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis ipse illo velut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec in eius partibus libera voluntas: non se fingat iudicem, sed agnoscat reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe iam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione Dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit), quam in membra sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in tantum malum procederent, imperavit? Peiorem ergo expertae sunt patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tamquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra iustum praeceptum, vel patiendi secundum iustum iudicium. Proinde nulla causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali, horrendum necessitatis malum poneretis. Et huius enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum iudicem, qui liber vinculo necessitatis moderator existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione peioris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae, non parceret servis suis, nec iusto nec peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus, si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.
23. Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adiuvante me Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus; addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester longe peior inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de Prophetis.
24. Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebraeorum, magnum quemdam, quia et magni cuiusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem attinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia Dei, non solum in iis quae dicebant, sed etiam in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quae in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus: Figurae nostrae fuerunt 72.
25. Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi Paganorum reprehendunt tamquam stultitiam vel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore 73; aut puerilis cuiusdam fatuitatis affectum quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit 74. Nihil enim sapiunt, nec intellegunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed nulla aequitatis comparatione. Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: Pars in frusta secant 75. Debuit enim, inquiunt, dicere: Secat. Et quia norunt Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit: Relligione patrum 76. Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae coniugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cuiusque generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.
26. Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta iustitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt.
27. Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti, sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino 77; sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 78, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales Angelis eius 79, recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam 80 iustitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum imperant, quod ille quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum eius in nobis 81, pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, iuste vivimus, si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur 82: habentes in conscientia bona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem 83.
28. Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo Dominus, et laudabilis valde 84, qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut eius particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet Deus, cuius voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat. Homo autem, cuius propter peccatum tentatio est vita super terram 85, subdat sibi quod habet commune cum bestiis; subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec iustitia et immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis aequetur.
29. Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscuiusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus emergat; vel peiore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem fungatur extremum: non iam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.
30. Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus obiecit. " Habendae ", inquit, " prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit ". Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.
31. Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio coniugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum iuris sui potestate licita vindicavit; non cedens viro concupiscenti, sed iubens obedienti 86. Neque hoc inordinata superbia: quis enim nescit uxorem marito tamquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus dicit: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier 87: ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, huius unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. Numquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem, non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.
32. Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens Deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt; invenient semini Abraham iam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam 88, nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo: Hic haeres meus erit, tamquam diceret: Quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae 89, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus, credentes in Christum, cuius caro ex illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino: Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus 90. Iam tunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperavit; credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui iam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit, tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.
33. Quod autem iustum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, eiusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi eius esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit 91.
34. Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intellegendo reprehendit, vel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum Petrus 92, ita iste negaverit uxorem. Quod si ista necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli: quamquam culpa non sit aequalis, negare uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.
35. An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta Scriptura non aperuerit? Puto iustum esse ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, Patriarchae potius credamus loquenti quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos, nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat; quid mirum si sororem suam, id est, ex patris sui sanguine procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur, nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat, et eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres appellari, Scriptura testatur. Nam et Tobias dicit Deo, cum oraret antequam misceretur uxori: Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam 93: cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris, nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta 94. Et Loth frater Abrahae dicitur 95, cum patruus eius esset Abraham 96: ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio, non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui 97.
36. Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et coniugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum 98. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 99. Cuius rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet 100, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit 101: et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora eius 102: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adiutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret 103. Non ergo in Deum non credendo sic fugit, sed Deum tentando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et eius pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit quod potuit; quod autem non potuit, illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.
37. Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni eius commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem, et potestatem non abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit: sed propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam coniugis commendavit.
38. Iam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cuius sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit viro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: O pulchra inter mulieres! 104, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Iesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus 105. Proinde regnum terrenum saeculi huius, cuius figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio viro suo subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.
39. Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus 106. Neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est 107. Cuius rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est 108: tamquam diceret: De Deo patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.
40. Quod ergo Ecclesia, cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana Verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et Ieremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum? 109 Et homo est; quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.
41. Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri iudicii, meruit salvus evadere; typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur 110. Unde et ipse Dominus: Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum 111. Nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth 112. Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi, male intellegendo quodam modo inebriant, eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur 113.
42. Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel eius filiarum iustificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est.
43. Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe iustitiae non tantum quid factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt. Potius quidem numquam esse matres, quam sic uti patre debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.
44. Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi eius ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti miscuerunt 114. Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine iusto huius ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum iustum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent? Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis eius vitio perpeti sineret.
45. Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster aut fieri iusserit, aut factum approbaverit; aut ita iusti homines in illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero enuntiato iudicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando promitur quid inde iudicaverit Deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.
46. Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit 115. Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est 116. Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum, si imitatus est patrem; cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius valent 117; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui coniugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae coniux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperantes virilem rigorem: quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine obiciat sancto viro, quod cum coniuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus Patriarcha cum coniuge luserit, coniugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam peccet, secretum viri eius in Scripturis sanctis diligenter intuetur: et invenit eum maiestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi 118, ut eius capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se coniugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis 119?
47. Iam vero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quatuor obiciuntur uxores 120, generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto viro Iacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus iam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis 121, non intellegunt. Et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solo generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur; quasi veraciter sibi videntur conicere, quam maiore huiuscemodi morbo per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non posse servare.
48. Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum sensu et praecepto medicantium, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae Scripturae tamquam libris medicinalibus credant, non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici iudices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non caritate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata: imo vero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt 122. Huius avidus gloriae fuisse intellegitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet 123. Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione iactatum, non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus 124, sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur; non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae, sed per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis; ita sancti Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.
49. Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet 125. Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur coniugalis potestatis iura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis iniuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad aliam numquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit, dicens: Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat 126. Cui ergo vir debitor erat, iam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.
50. Hic vero ille, quem Faustus tamquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non iustitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde averteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum coniugis more, verum etiam ordinis iure debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat: coniugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit: sed maritus iustus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum iudicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae nihil minui, cui ambae pariebant. Tamquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum coniugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.
51. Nunc iam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error obiecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intellegere 127: sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.
52. Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Iacob: ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae 128. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intellegentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur 129: Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Iacob propter Rachel 130. Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam quis tandem amaverit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Iacob Liam: sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est: Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi 131: quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per huius saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur ei: Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundicors, pacificus 132. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Iacob: Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior 133. Quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae iusta sunt, quam voluptas intellegendi quae vera sunt.
53. Ad hoc valet quod scriptum est: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi 134. Mandata utique ad iustitiam pertinentia: iustitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum: Concupisti sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror: Nisi credideritis, non intellegetis 135: ut iustitia ad fidem, ad sapientiam vero intellegentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod versatur, virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 136. Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.
54. Itaque duae sunt uxores Iacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim iustorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius 137, propter quos habent foris pugnas, intus timores 138, gaudium et coronam suam vocant 139. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum 140, et quidquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo 141, et videt in principio Verbum Deum apud Deum 142, et vult parere, et non potest; quia generationem eius quis enarrabit? 143 Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat 144, vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit (vult enim docere quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere 145), videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam 146. Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata: hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur.
55. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari " Os hians ". Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intellegitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me 147. Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras 148. Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Iacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 149. Unde in labore vinculorum vita apostolica: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 150: tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.
56. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubitare permittit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris iucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes; sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt 151: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.
57. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est: Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur: Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?
58. Proinde ut eam iuste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Iacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei 152. Tamquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tamquam in amplexum Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tamquam Lia dicente: Ad me intrabis? Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cuius amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 153, et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.
59. Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac, et Iacob, quorum se Deum appellari voluit Deus, quem catholica Ecclesia colit, adversus Fausti calumnias dicta suffecerint. De quorum trium hominum meritis atque pietate, et longe remota a iudicio carnalium altitudine prophetiae, non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et veritatis inimica lingua pulsavit, defendendi fuerunt in hoc praesenti opere nostro; ne contra Scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere viderentur, qui eas perversa et adversa mente legerunt, dum petulantibus conviciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.
60. Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 154; nec in eorum numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio liberatus sit, et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono Dei data sit 155. Haec nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus 156: sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium 157, non modo non decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum Iudae, quod cum sua nuru concubuit 158, nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur: quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino iure contemnit, quos pene iam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subiugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi enim Litterarum illarum laudatus est Iudas? Quid de illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae caeteris commendatus eminuit 159?
61. Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum vendidit 160. Numquid cuiusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cuiuspiam malefacta malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari iubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis: ac per hoc Iudas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit: Non iam duo, sed una caro est 161, non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis eius concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus iam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subiecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine iure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum iussu eius produceretur ad mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cuius pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se iustificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum coniungere noluisset; qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam iustificatam, sed eam magis quam se iustificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur: Iustificastis Sodomam 162, id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata iusta videatur. Quamquam etiamsi haec mulier non in peioris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intellegatur: quae tamen consulta illa aeterna lege iustitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?
62. Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare: quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino iure damnatur 163: ac per hoc, cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes iussit occidi 164? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant; ipsorum Iudaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.
63. Sed, inquiunt, iste Iudas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim Patriarchas computatur 165. Quid enim, et ille Iudas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est 166? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est 167; iste autem post hanc turpitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est 168. Quin immo hinc expressius apparet, non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium eius divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris eius, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.
64. Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere voluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu venisse praedicatur: maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus evangelista commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur 169. Nam si stirpem Iacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit 170: qualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam 171. Quod factum etiam ipse pater Iacob, cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit 172. Hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et Christi progenitores culpando Incarnationi eius fidem derogari voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim eius venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos et malos 173, etiam nasci voluit de bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ovibus et capris 174, tamquam iustis et iniustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem virginis propter miraculum divinitatis elegit.
65. Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente sacrilego saeviens, sanctam Scripturam, quam totus iam mundus merito veneratur, accusat: quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, sed et laudanda et vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, vel legentibus iudicanda proponit; nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saul, ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat 175; vel quod pythones et ventriloquos de regno suo delevit 176: aut quia laudabilis erat David, ideo peccata eius, quae Deus quoque arguit per prophetam 177, vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus accusationes Iudaeorum innocentem Dominum iudicavit 178: nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter negavit 179; vel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare: paulo ante ergo dictus beatus 180, paulo post dictus est satanas 181. Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.
66. Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum 182: sed ibi est et poenitentiae sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus 183. Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico iugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret, et iam iamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae iussioni divini timoris pondus adiciens, et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur opprobria 184. Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit Deo, ut eumdem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertentatum: in quo occulto iudicio Deus, apud quem non est iniquitas 185, et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet unde illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem iuvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum 186. Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui eius noverat occulta cordis, ubi in conspectu eius qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.
67. Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixit: Peccavi; continuoque ad hoc unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiaverit. Intellegebat enim vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saul per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse: Peccavi 187, non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset? Num personarum acceptio est apud Deum? Absit 188. Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse 189, et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur 190; non autem ut populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo 191: neque iudicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut corrumpi non potest; cuius evidentissimam sententiam de David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda, vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.
68. Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitentis Christum Filium Dei 192, quae etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium 193? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die: Domine, Domine, et audituri: Discedite a me 194; sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram 195, in quibus plurimi nec umquam Christum vel semel negaverunt, nec eius pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes iudaizare coegerunt 196; et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus, verum et angelos iudicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas umquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.
69. Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae, et mandati sancti, iusti, et boni, cui Apostolus attestatur 197; nam eius haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et Salvator ipse confirmat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 198: unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium 199, subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit, et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino eius Moysen servum eius et amamus, et admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio Dei fecit.
70. Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium 200, quamquam illi Deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis iniuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intellegunt; et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo iniuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente, verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit 201: qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit, prostravit, erexit, implevit; tamquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit 202. Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam 203, putans officium Deo se facere, tamquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit, dicens: Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet 204. Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Nam utique Dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit: uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tamquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.
71. Quid ergo iam de exspoliatis Aegyptiis Faustus obicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim iusserat 205, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris iniuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia iuberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam iussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? 206 Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.
72. Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. Imo vero talia recte non iubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique iubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono iubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum 207. Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel iubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit 208: praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abiecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abiecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Iesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique iusto moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent: quamquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel iusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subiectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.
73. Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia iure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem iubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit 209? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut eius voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem iubente obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat iubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 210. Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.
74. Quamobrem, si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum iubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam iure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ordo ipse constringit. Alioquin Ioannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes: Et nos quid faciemus? responderet eis: Arma abicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum 211. Sed quia Manichaei Ioannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Ioannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 212. Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis: Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit; fidem laudavit 213, non illius militiae desertionem imperavit. Sed de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.
75. Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subiugandam mortalium superbiam: quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest; quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam, ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a Deo 214, sive iubente, sive sinente. Cum ergo vir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte poscit illo iubente bellare civicae pacis ordinem servans; cui quod iubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse, nemo qui ei servit ignorat.
76. Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum iubere, quia Dominus postea Iesus Christus: Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram 215; intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitavit; sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione iam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatem patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit 216, congregatos vellet armare atque adiuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua iam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 217, factus ex semine David secundum carnem 218, mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem 219; Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset 220; bibit praecedens, propinat sequentibus; virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris 221. Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quamquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit: A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae 222: et hic posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra 223) in Psalmo prophetatum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 224; christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.
77. Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Iamne intellegunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella iussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut eius interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit: Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius coercetur audacia 225; quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.
78. Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo iubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia iusserit, audere reprehendere, vel Deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere: hominum autem rectam voluntatem divinae legi coniungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita sane, ut non impune possit quod iniuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum. Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari iubet. Fit autem homo iustus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive iustitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset: quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus iudiciis Dei, apud quem non est iniquitas 226. Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, veraciter scriptum est 227. Et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem 228, verissimum nobisque notissimum est: et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 229. Sed quae sit distributio iudicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit causis, iustis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae naturaliter sunt 230; nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum iudiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita tentatio sit super terram 231: quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori; in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi? cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse iudicium.
79. Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti, iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo; servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores Veteris Testamenti, a peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se posse imperari et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte zelans et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis eius agnoscat orantis pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 232? Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 233. Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare 234. Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas: quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque eius, qua caput apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum eiusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. Quid hoc videri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii maioris; ut et apostolus quam carus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tamquam verae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens: Si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram 235, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit, sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in eius verbis satis appareat, ita huiusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile, ignotus homo palma percussus et Deus ex Aegypti servitute liberans, per divisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque laniari? quandoquidem iudices publicis legibus servientes, maioris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti iubent.
80. Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria 236. In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intellegant Domini dicentis ad Iudaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum 237. Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in castum coniugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.
81. De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset, et quid mali faciendo, bonum in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est 238: iste autem oculis clausis, vel potius exstinctis, non quo lumine manifestante ducebatur, ibat; sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti Libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores; quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum; et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.
82. Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se Deus ita dici voluit 239, tamquam solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram 240 et Rebeccam 241 et Liam et Rachel 242; verum etiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: Eris servus fratris tui 243; et per ancillas non solum in servitutem, sicut per Agar 244; verum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham 245. Ita enim et in populo Dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 246; verum etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon 247; et per carnales servos, nascuntur non solum in damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 248. Hoc magnum sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid eius laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit, quid intellegendum de tota illa re gesta significaverit 249, demonstrantes.
83. Sequitur ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit 250, quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, sicut in praecedenti sermone iam diximus 251, de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Iudas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Iudas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro, si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret; quid mirum si Propheta eius, de quo ipse ait: De me enim ille scripsit 252, ex malo facto Iudae istius, boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat: dictumque de illo est: Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Iesum mori pro gente 253. Ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Iudae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.
84. In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur: merito nomen eius Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit 254. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae: quorum unus erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tamquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo maior dicitur malignus; ille autem sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque maioris, qui vocabatur Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso 255; sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Maius porro malum est ablatae vitae, quod significat pellicius, quam non adiutae, quod significat moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri: et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen eius, id est, Selom, interpretatur: Dimissio eius. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius, tamquam maritus Thamar: erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat; sed tamquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit 256: isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent, frendentes adversum Christum: Nos non habemus regem, nisi Caesarem 257. Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt.
85. Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iudae regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est. Et ipse exspectatio gentium 258. Iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum, et mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus santorum 259 oleo exsultationis prae participibus suis 260. Natus est enim Herodis maioris tempore 261, passus est autem minoris Herodis tetrarchae 262. Huius itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel 263, figuram gessit ipse Iudas cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Iam enim defecerat princeps ex Iuda, et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium maius Ioanne 264; sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Ioannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Elisabeth matris suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit 265. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit 266: quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi iusti et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt 267. Salutavit ex utero 268; agnovit perfectius ex columba, et ideo tamquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua 269. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum 270.
86. Iam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit 271. Nam et Iudas latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 272. Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe iam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi 273. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam: vocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et iustificavit: et quos iustificavit, illos et glorificavit 274. Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per eumdem Odollamitem, tamquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum 275. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero iam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam Iudas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, iustificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adiuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, finiendi huius operis, quod plus quam vellem iam prolixum est, cura prohiberet.
87. Nunc peccatum David 276, quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Iuda, qui vicit mundum 277? et quid desiderabilius illo, de quo propheta dicit: Veniet desideratus omnibus gentibus 278? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus septimus: quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur Puteus aquae vivae 279: et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit 280. De septimanis enim constare eumdem festum diem, Tobiae quoque Scriptura testatur 281. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 282. Dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea Fons aquae salientis in vitam aeternam 283, quam qui habuerit: Non sitiet in aeternum 284. Urias vero qui fuerat maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Cuius erant pessimo coniugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur 285. Urias namque interpretatur Lux mea Dei: Chettaeus autem, Abscisus, sive quod in veritate non stetit 286, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadendo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum lucis 287, audens adhuc dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod scelus eius etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.
88. Iam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat 288, nihilque de poenitentia eius vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum eius: cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni coniectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona huius Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tamquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis 289. Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tamquam interrupta series contextionis impediat.
89. De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa iussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee: Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur enim: Quoniam fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel; quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen eius: Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen eius: Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: Non populus meus vos, dicetur eis: Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. Dicite fratribus vestris: Populus meus, et sorori vestrae: Misericordiam consecuta 290. Cum ergo iussi et facti huius figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui audeat dicere, non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui iussit exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, verum etiam ex Gentibus: sicut et Osee dicit: Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis: Non Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi 291. Hoc ergo de Gentibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen eius verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes eius annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur 292. Hinc evidenter apparet, quod per Prophetam dictum est: Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod consequenter adiunctum est: Et erit in loco, ubi dictum est eis: Non populus meus vos, dicetur eis: Filii Dei vivi: non omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus Gentibus dicit: Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 293. Sed quoniam et de illo Iudaeorum multi crediderunt et credituri sunt (nam inde erant et Apostoli, inde tot millia quae in Ierusalem Apostolis sociata sunt 294, inde Ecclesiae de quibus ad Galatas dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo 295: unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum 296 sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii: Ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 297; merito et iste propheta, filios Iuda ponens pro Iudaeis, et filios Israel pro Gentibus: Et congregabuntur, inquit, filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non iam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus obiecit?
90. Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit, iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum 298, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum eius et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram, ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cuius tentata domus, ruina fit magna 299.
91. Quod vero exspoliavit Aegyptios iussu Domini Dei sui 300, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefiguraverit, iam in quibusdam libris, quos De Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse: quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tamquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adiungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.
92. Iam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum Amalech 301, iam superius in hoc ipso opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent obicere Moysi, vel inimici harum Litterarum, vel expertes omnium litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose iactare consueverint, ideo ipse hoc commemoravi, superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi 302. Facile est ut intellegatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem, qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos iubet Psalmus, cum dicit: Irascimini, et nolite peccare 303. In talia vitia saevire nos iubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus 304.
93. Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum populo daret; maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, iudicavit: si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem? Occurrat ergo iam intentis mentibus, tamquam diaboli corpus in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de quibus dicit Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium 305. Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram 306: ut quoniam non est qui se abscondat a calore eius 307, dum in eum credunt Gentes, igne virtutis eius diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est: Macta et manduca 308. Si: Macta et manduca; quare non etiam: Concide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.
94. Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari, quam suavitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod iam ascendit in coelum, et hoc corpus eius quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio: nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque eius, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et huiuscemodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum; aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tamquam sonantia connectantur.
95. Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intellegantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis iudicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.
96. Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque iusti in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, iam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.
97. Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cuius eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant.
98. Sed tamen hi patres nostri Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina, quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in aliorum concubitum vendidit: quanto ille peior et exsecrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subiecit! Iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere Iacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum in ipso et in eius quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi Iudas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam, virumque eius mandarit occidi: at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra concessit; nec maritum, cuius coniugem adamaverat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit? Sed etsi non poenituisset David, nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset, animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis, partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata: aut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo iam melior deo vestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit: neque enim potuit interimere iniuriosum atque violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum? Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo Dei nostri obiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cuius tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia obedivit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte processit. Sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate, vera culpa et iusta poena: sed iam si voluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur dei necessitas. Talem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores eius, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed iam caetera Fausti arguta deliramenta videamus.