LIBER TERTIUS

Praefatio.

1. 1. Si tardorum mihi ingenia curanda non essent, qui intellegere nequeunt, me duobus voluminibus superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi restant, iam soluta atque frustrata sint, iam debuit a me huic operi finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus servire nos convenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breviter ex ordine refellenda percurram.

Cyprianus, a quibus in Baptismi sacramento diversa sentientibus, communionem suam minime separavit.

1. 2. Quidquid de Cypriani venerabilis martyris, et de quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum; nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes" 1. Et eamdem epistolam ad Iubaianum ita conclusit:

2. 2. "Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem" 2, etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diversa sentientibus, communionem suam minime separavit. Maiores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti: "quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere", contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diversa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, "ideo eum sic loqui voluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diversa sensissent"; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversa senserit, amoventes" 3, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diversum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non veraciter promittebat; quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diversum sensisset, quo posset ab eis ore dam nari vel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an vos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere voluisse, non unum aliquem fratrum, sed universam episcopalem societatem? quod si et vobis de illo credere nefas est; vestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diversa senserint, diviserunt.

Laus prima est a vera sententia non moveri, secunda falsa mutare.

3. 3. Proinde, si omnino iam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id esse visum, quod septuaginta Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a vera sententia non moveri, ita culpabile est persistere in falsa: quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare; ut aut ex initio vera permaneat, aut mutata falsa vera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum Orientalibus sensit. Si enim hoc verum, si hoc tenendum atque servandum est, quod de Baptismo tenemus atque servamus; duo mala vestra vobis obiicimus: unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod vos ab eis qui de hac re verum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum vos loquar, hoc est in ea quaestione verum, quod ipsi sentitis; illo certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recessistis, propter cuius pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diversa sentientes ferre debuistis.

Inter fidelem perfidumque discretio.

4. 4. Tunc exclamas quod ego dixerim: "Nihil inter fideles perfidosque discernas; idem tibi pius atque impius videatur": quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc dicerem exclamare voluisti, et dicere quod non dixi: "Sive, inquam, a fideli, sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat" 4. In qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discrevi, nec iussi ut idem cuique pius atque impius videatur: sed idem Sacramentum pium et impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa coniungis et dicis: "Nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet, potest et iniustus implere"; quia et falsum est, et a me dictum non est. Boni quippe mores vitam bonorum malorumque discernunt, et ad diversa perducunt. Nec quidquid iusto licet, potest et iniustus implere; quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est; potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi possunt Dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea vivere sicut iusti, de qualibus dictum est: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 5.

Non sanctificat nisi Deus.

5. 5. Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemve de Ecclesia non posse separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam tibi bene sonare visa sunt, quae in una re varie repetisti: "Quid hoc praecepto - inquis - dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Breviter respondeo: Nec maculosus, nec sordidus, nec immundus, nec infi delis, nec criminosus est Christus, qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo 6, faciens nos certos de bonis suis, ne malis vitiaremur alienis. Nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis; nonne omnia tibi verba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis fidem, et criminosus efficit innocentem? "Non - inquis - ipse, sed fama eius bona, quamvis inanis et falsa". Hinc non vis ut ego exclamem: O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum 7, sed potius extra omne coelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum! Non te ipsum dico, quem correctum volo; sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit vera vita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona vita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus, sive a fideli sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus.

Verba Augustini, consentiente Cresconio.

5. 6. Deinde commemoras verba mea, quod dixerim: "Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput" 8. Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi veritatis, cum subiecisti: "Hoc et nos suademus, hoc volumus".

Cur praestet iustum esse quam iniustum sacramenti ministrum.

6. 6. Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: "Sed quaerimus - inquis - per quem hoc melius fiat?". Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister, an iustus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 9. Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur 10, invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.

Discernimus humana merita, non Sacramenta divina.

7. 6. Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una eademque esse dixisti.

Hoc quod dicit Cresconius non hoc est quod Petilianus dixit.

7. 7. Quomodo dicis: "Hoc et nos suademus et volumus, ut semper det Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput"; cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum commendaret, quantumque ad dandum Baptismum valeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere: "Conscientia - inquit - sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum" 11? Et tamquam ei diceretur: Unde hoc probas? secutus adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est" 12. Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit homo, originem, radicem, caputque hominis regenerandi per Baptismum non esse posse, nisi cuius ministerio baptizatur; et tu dicis: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani; sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi verum sit, non hoc est quod ille dixit.

Si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi.

8. 8. Proinde si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 13. Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem 14, ita tu respondere voluisti, ut diceres: "Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur". Quasi vero quod infidelis colonus plantaverit, propter eius infidelitatem non germinet. Vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam divinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem vel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adiungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina 15. Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur adversus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit: Ego pascam, non pastores 16.

Dei est fides atque iustitia; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est.

9. 9. Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum verbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de se ipso ait: Ut sit unus grex et unus pastor 17. Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem 18; et: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 19. Quod a me in illa epistola commemoratum 20, sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere: "quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque iustitiam; quam semper in ministris eius attendis". Hoc verum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus 21; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est. Sed cum dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps, nescis; et si non est, tunc famam eius attendis, et cum falsam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi sufficere cre dis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes, et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit per quem hoc Sacramentum celebretur inquiris, quia Dei est fides atque iustitia; numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? Iam mallem in hominem confideres, unde te vehementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla vero falsitas Dei creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in homine 22, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit ventos 23: id est fit esca spiritibus malis?

Baptismum Ioannis, baptismum Moysis.

10. 10. "Si datum - inquis - a quocumque et quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem Apostoli baptizaverunt?" 24. Quanto vehementius ita proponitur: Si post Ioannem Apostoli baptizaverunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat vel melior vel aequalis? ut vel hinc intellegere cogaris, ad istam quaestionem non pertinere baptismum Ioannis? "Et Iudaeis - inquis - a Moyse baptizatis Petrus dixit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi 25". Si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizaverat 26; qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse.

Baptisma Christi non est nisi eius in cuius nomine datur.

11. 11. Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistolae, sicut tibi videris, quod a me dictum est: "Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?" 27. Quis enim non videat hinc esse istam divisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tingatur? Contra quem errorem, adversus eos qui iam schismata propter diversa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, ne quis dicat quia in nomine meo baptizavi 28; quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi eius in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem?

Nemo fidem christianam sumit ab homine, sed a Deo.

11. 12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis: "Sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam". Ipsa enim verba quae velut recte dicta concludis, non se recte dicta convincunt; quia nec "conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", cum maculosa dantis occulta est. Ibi victus, cum veritati acquiescere debuisses, ad falsam eius famam, tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem provocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala vita quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est: Fide mundans corda eorum 29. Qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. Nam si minister iustificat impium, consequens est ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 30. Proinde, si minister non audet dicere: Crede in me; non audeat dicere: Iustificaris a me.

Ubi veritas Cresconium contradicit.

11. 13. Iam vero quod sequitur: "Omnis res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est"; si origo et radix et caput baptizati, baptizans minister est, Christus non est; si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa eius fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed veritas contradicit. Ergo si tunc origo et radix et caput Christus est; ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. Hoc et de bono semine dixerim. Sequitur enim: "Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur".

Qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascitur.

11. 14. Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait: "Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit: Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uvas? 31", et iterum: "Omnis homo bonus de the sauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala32; satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cuius erit arboris fructus? dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui eius Baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cuius radicem si quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: Non potest arbor mala fructus bonos facere 33. Sed quia verum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris: "Ergo sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam"; puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.

Aggreditur causa Optati Gildoniani, et Maximianistarum.

12. 15. Iam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimmo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia eius secundum Petilianum, nec fama eius secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala eius, sicut saepe assolet, invida fama iactavit; vide quam recte non facile credamus, quod numquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.

De Caeciliano Donatistarum concilium recitatur, de Optato autem nullum recitatur a Catholicis.

13. 16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti: "Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno". Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere: Ego Caecilianum nec absolvo, nec damno; quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius iudicium transmarinum, vestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam convelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano iudicaverunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Ba gaiensi; secundum quod iudicium non vult de se dubitari, sed ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu vestri, seu nostri, quemadmodum de illo iudicaverint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed iam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet vobis garrire permittitur?

Quod de Feliciano Mustitano et Praetextato Assuritano dixerunt Donatistae.

14. 17. Quocirca quaecumque in nos sive in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est velle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis veritatis esse volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sed nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam <non> verum dixerint, nondum ostendo quam mira impudentiae caecitate mentiti sint. Certe "cum de iis quos Maximianistas appellavi, et damnatis vestrorum concilio et receptis, in epistola mea perlegeres 34, sicut scribis, valde permotus es: quippe cum adhuc rbis enim tuis utar) quid haberet veritas ignorares". Denique "statim, sicut narras, ex vestris episcopis diligentius inquisisti; atque ipsis docentibus, et decretum concilii, et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem cognovisti". Et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid veritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. Vide quia in hac causa verba ipsa tua pono ex epistola tua; sunt enim mihi pernecessaria.

15. 18. "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen - inquis - decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic factum est - inquis - ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerant ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disiuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa.

Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus?

16. 19. Proinde quaero abs te: Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo "in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur?". Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si qui intra dilationem temporis corrigi voluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis: "Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt"; dicens utique, "pertinaciter perstiterunt", ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo iure baptizaverunt? "Quorum ideo", inquis: "Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur". "Restituti", quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es: "In Ecclesiam", cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non sepa ratus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?

Ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam?

17. 20. Arbitror te, carissime, non solum verba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios eius, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his verbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: "Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus".

Episcoporum ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussa series.

18. 21. Proinde, et si talia tua verba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro veritate clamarem: Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae vanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam civitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad vestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu veritatis, et non praeiudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad vestram communionem reditu patefactum, vera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, vel dicendi aliquid vel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a vobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cuiusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod vel ad poenam perversi, vel ad salutem recti sive correcti integrum perseverat, de ipsa correctorum expiatione vel mundatione volo aliquid dicere. Meministi enim quae adversus nos dixeris, quod venientes ad nos a vobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad vos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint.An illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati?

Concilii Bagaiensis contra Maximianum et eius ordinatores sententia.

19. 22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veri dicum os illud episcoporum tuorum. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit 35, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc gravioris colligit fenoris, cum mortuus interest vivis". Itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Eccle siae reddidissent, nullam vel parvam de huius societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. "Nec hunc solum - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt 36. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? "Sed ab hoc - inquis - tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt". Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter caritatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, iam quidem, sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.

20. 23. Hoc si ita est, quis vobis <obsistere> audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? Peccant quando volunt, et inquinantur quando vultis. Non obscurum aliquid recitamus, minusve notum atque vulgatum. Illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium, in omnium ore versatur, qui legendorum talium studiosi sunt: de qua nunc saltem cernis quam vere dixerim, quod "non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam". Attende quid habeat, audi quid perstrepat.

21. 24. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam severitatem vestram, nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cuius verba sic fulgent, ut si eam volueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat.

22. 25. "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt37. Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: "Qui funesto - inquit - opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt"; sic intellegi volens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinaverint. Addens etiam de Carthaginis clericis: "Sed et clericos, inquit: Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt".

Felicianus et Praetextatus quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent?

23. 26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet "famosi criminis reos"? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegii schismatici baptizaverant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?

Baptismum Christi, non solum per occultos, verum etiam per manifestos malos datum, habet inconcussam sui roboris firmitatem.

24. 27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogimini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, verum etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum 38. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim: "Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur?" 39. Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: "Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora".

Quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam.

25. 28. Quod vero dixi: "Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt" 40: ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquuntur quibus peius implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est: "Iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata" 41. Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: "Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Cum enim post haec verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est iudicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis vestris mentientibus credidisti.

De traditione sacrorum codicum.

26. 29. Quod autem "me de traditione in vestros maiores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris maioribus factum est, retorquere voluisse", culpans quod hoc fecerim, "quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia veritas quaereretur"; numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse everteret Israel; respondit: Ego non everto, sed evertis tu et domus patris tui 42? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae obiectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit: Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse maiores vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es. De vestris autem maioribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.

Acta Cirtensis concilii sub Secundo Tigisitano.

27. 30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi: "Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus eius, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Purpurio a Liniata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quod egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, <Nabor a> Centurioni et Victori a Garbe dixit: Quid vobis videtur? Responderunt: Habent Deum cui reddant rationem. Secundus dixit: Vos scitis et Deus. Sedete. Et omnes responderunt: Deo gratias".

Potest fieri ut traditores traditor condemnet.

27. 31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Silvanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara videli cet ratione defendes: hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obiicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam eius quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit; tamquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res obiiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? 43 et illud praecipue: In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas 44. Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum servaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.

Lucilla praepotens et pecuniosissima femina.

28. 32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecavere, illa omnia divino iudicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus vehementer instaret, ut contra Caecilianum veluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Silvani Cirtensis tunc vestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut volebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut veniam mereretur.

Gesta apud Zenophilum, quibus Silvanus traditor fuisse declaratur.

29. 33. Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: "Constantino Maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus, Idus Decembres sexto Tamogadiensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor". Et paulo post alio loco: "Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas iunii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit officium publicum, id est Edesius et Iunius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et vos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello Memor presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Silvano et Caroso subdiaconis, et Ianuario, Marcuclio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breve sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei", etc. Et alio loco: "Posteaquam apertum est in bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania, ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam invenisse eas. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator <rei> p. Silvano dixit: Inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil hic remansit, totum hoc eiecimus", etc. Et alio loco: "Exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono. Testis est Christus et Angeli eius, quoniam traditoribus communicastis: id est Silvanus a Cirta traditor est, et fur rerum pauperum, quod omnes vos epi scopi, et presbyteri, et diacones, et seniores scitis; et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quod vobis coniurastis, ut fieret Maiorinus episcopus, et inde factum est schisma. Nam et Victor fullo vestri praesentia et populi dedit folles viginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et Angeli eius", etc. Et alio loco: "Quibus lectis Zenophilus consularis dixit: Et actis et litteris quae recitatae sunt, traditorem constat esse Silvanum. Item alio loco: Zenophilus consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutione Silvanus subdiaconus fuit".

Silvanus Cirtensis Donatistarum episcopus in exilium actus.

30. 34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoravi: Qui praedicas non tradendum, tradis; et: "In quo alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas45. "Sed postea, inquis: Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium". Imo qui iam traditor fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta maiorum nostrorum atque vestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.

Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos!

31. 35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permix torum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: "Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus" 46. Non dixit: Suspicamur, opinamur, arbitramur, coniicimus, credimus; sed: "Cernimus" dixit. O verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore nec ista iam dicerem: non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.

Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint malos ubilibet ignoro.

32. 36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit: Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a quo acceperit, nec secundum vos recte poteris baptizare. Iam nunc averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum bapti zaretur scisse conviceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut iudicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro 47? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acceperam, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, <baptizare me vis, debes etiam> baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis nisi: Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et quando voluero?

Pacem Christi fraterna dilectione tenemus.

33. 37. "In hac re testis est - inquis - totius orbis pene conscientia". Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. "Hoc - inquis - maiores nostri a suis parentibus acceperunt". Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt 48. "Non olim defuncti sunt - inquis - qui traditionis huius facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt". Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. "Exstant - inquis - etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio". Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.

Serdicense concilium Ariani Donatistas sibi adiungere sunt conati.

34. 38. Sed "Orientales", quos modo nostros esse concedis, "non latuisse hoc facinus" dicis. Atque ut hoc probes, inseris "principium epistolae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant". Disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arianorum fuit, quod notum iamdiu est, et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi ut suum asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quamquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi: Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adiungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, numquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos iam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: "Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt?", et respondisti "quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam"; numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?

In Ecclesia, si boni, frumentum; si mali, palea sunt.

35. 39. Illud vero quod dixi: "Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet" 49: quam ridicule "putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae". Proinde iam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis "te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi"? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adiuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in eiusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? "Si tibi - inquis - displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium maiorum tuorum sequi vestigia". Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt maiores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant 50, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum eius communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim 51.

Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis.

36. 40. Proinde noli frustra in hac sententia ventilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serva 52. Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit: te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: "Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat caeteris et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere" 53. Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione sistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant <qui ea non ad salutem habebant> moribus sanctis, sed ad poenam sibi valere faciebant moribus malis.

Christus est origo caputque nascentis in sanctificatione baptismatis.

37. 41. Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego divinum tradiderim testamentum? Adiungis enim: "Sed ille qui tradidit, te creavit". Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: "<a> fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit". Et post haec quasi in extremo concludis: "Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis". In his omnibus verbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non convincere potuisti. Ego autem nec eius innocentiam mihi creatricem vel fontem caputve constituo, sed tu ad illud redis in quo Petilianus erravit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione Baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non vis venire in maledictum de quo scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 54, cum te aliunde non involvas nec, cum resilueris, in aliud recidas.

Alteram ecclesiam separatione sacrilega constituere illicitum est.

38. 42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 55 nec advertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi David Samuheli Isaiae Ieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata servare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et vera verba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit 56, sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda vel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, qui illa legerent approbarent, ipsi ab Ecclesiae se unitate dividerent; in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes esse in Ecclesia traditorum. Quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.

Propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint.

39. 43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: "Arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicavit" 57. Dicis tu contra: "Licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, numquam illud moritur quod admisit". Quid, si cum viveret se correxit Deumque placavit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se <a> tanto scelere correxerunt? Mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo iudicare, sed vos causam ipsam non vultis agere, immo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quos docere possitis. Quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignoraverant baptizatos nec cum docue ritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?

De Caeciliano iam iudicatum est sicut et de Primiano.

40. 44. Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam iudicatum est. Respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum. Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltia dis Romani absolutus est praesens. Adhuc nos de illo certos esse non vultis: saltem dubitare permittite. Vincit enim vos non solum qui Caecilianum scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt "novimus" et qui dicunt "non novimus qualis fuerit Caecilianus". Non sunt baptizandi quos baptizavit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. Illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus velut aream cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent 58. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, verum etiam rebaptizandi iudicamur. Ita ne agitis, siccine cuncta pervertitis, tantum ne re vera vobis licere arbitramini, ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.

Areae dominicae palea a bonis fidelibus laudabiliter pro pace toleratur.

41. 45. Iam illud, quod dixi: "Quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant" 59, quam fallaciter refellere voluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem vobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: "Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe faciunt". Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere voluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed brevitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in vos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam 60, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.

Circumcellionum scelera, et crudelitatis in catholicos exempla.

42. 46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo vobis videmini similes martyrum, cum cotidie vestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter vagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum invasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semivivos abiciunt. Insuper novo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos evellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.

Servus Thubursicensis episcopus, et Maximinus Bagaiensis episcopus quanta a Donatistis et Circumcellionibus perpessi sunt.

43. 47. Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges adversus errorem vestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera vi congrui vigoris exertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Servus nomine cum invasum a vestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato vestris armatis irruentibus vix vivus aufugit. A quibus pater eius presbyter aetate ac moribus gravis ea caede, qua vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi calvianensis evicerat, quam vestri illicite aliquando usurpaverant. Hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum sanguine obplevit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur, nisi maior eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper pronusque traheretur, exundantes venas latenter puluis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus violenter extortus est graviusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum devertisset locum. Agnovit autem, cum pavidus suam coniugem accerseret, quam procul verecundia dimoverat, lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum vel miserando vel aliquid etiam lucelli sperando, cum sive vivus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, vivit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a vestris fama nuntiaverat et eius facinoris immanitas gravisque indignatus, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa iactasse videbatur occisum. Hic cum illic invenisset collegam thubursicensem, quem paulo ante commemoravi, et alios nonnullos similia vel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria revertendi ulla facultas patere videretur, et quia Circumcellionum vestrorum nobilis furor horrendum praebens vestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit, ingens in vos conflagravit invidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra vos leges excitarentur et istae conderentur novae. Quarum tamen universarum severitas si vestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saevitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica immanitas plectitur, immo vero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.

Imperialia statuta adversus Donatistarum errorem.

44. 48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, immo adversus errorem vestrum. Nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro vobis? Ceterum omnia quae vel anteriorum litteris didici vel ipse cognovi saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?

Omnes optant Catholicorum et Donatistarum inter se collationem. Donatistae recusant collationem.

45. 49. De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare voluisses quam purgare valuisses, dixisti "reos hinc vestros esse non posse, quod ad eos vindicandum nemo pertulerit" 61. Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium quos damnaverant causam cognovissemus et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non invenientes solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate suaque fallacia convincenda de terrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus adserentibus superaret veritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per collationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri vellent, adiuvante misericordia Dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt; quibus verbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.

Veritas etiam coram indignis propter dignos praedicanda. Crispini Donatistae immanitas.

46. 50. Interea Crispinus Calamensis vester episcopus a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta conventus ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se visurum, quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus repetita conventione rursus apud acta respondit: "Verba viri peccatoris ne timueris 62, et iterum: In aures imprudentis cave quicquam dixeris, ne cum audierit irrideat sensatos sermones tuos 63. Postremo hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: recedant a me impii, vias eorum nosse nolo 64". Hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent - quippe hominis dicentis verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur, et nolle se nosse vias impiorum, quasi vias suas eum docere vellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 65 - : cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam, quam vero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud vos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis ad quem dam fundum fugiens devertisset, ubi ille nihil auderet vel non praevaleret vel, si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto continuo consecutus est tanta caecus insania, ut iam latere turpe arbitraretur. Tum domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, saepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo memor periculi sui, si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes subpositos extinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis, quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse Crispinus velut aliis rogantibus flexus. Quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.

Decem librarum auri multam in omnes haereticos senior Theodosius constituit.

47. 51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido calamensi, expectabatur Crispinus vester episcopus quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius vel timore vel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere vindictam. Quod cum omnino contemneret tantusque fieret vestrorum tumultus, ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo vero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem iugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere. Qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat, non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit iniustas, et tan dem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.

Crispini pertinacia.

48. 52. Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum virum Iob omnibus eius rebus ablatis gravissimo vulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit 66. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se irretitum videbat, excitare universae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et invidiosissimum facinus sola degradatione punire.

Crudelitas Donatistarum in Restitutum presbyterum, ad Catholicam relictis eis conversum.

48. 53. Restitutus quidam in regione Hipponiensi vester presbyter fuit. Qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, veritatis ratione permotus manifesta voluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus vestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciavit oculos dolentium ridentiumque satiavit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo vix die dimissus est. Hoc episcopo vestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne, si quid agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulaverit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putaverit, satis eadem gesta testantur. Nunc vero qui ad nos a vobis clerici transierunt quanta patiantur a vestris, quando narrare sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde veniunt veritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non veniunt, quia persecutionem a vestris pro veritate perpeti metuunt.

Spontaneae Donatistarum mortes.

49. 54. Aufer itaque de medio supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus iussis pro vestro errore patimini perparvas et prope nul las pro magno furore vestrorum, imputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non voluntate. Neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniuraverant 67, in armatos a quibus deducebatur irruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam voluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo quod se ipse praecipitaverit audivi. Quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem romanam iubere potuisse romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano vocabulo errantes proprium sit haeresis vestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc vestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio cotidie funestentur? Dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit videri, quid autem verum sit Deus noverit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid vel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesivi.

Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeviatur.

50. 55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeviatur. Neque vero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si ex occasione velut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque privata. Haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace lauda biliter tolerant, non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter vasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.

Regum Christianorum officia.

51. 56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulacrum adoraretur, idem correctus severam, ne Deus verus blasphemaretur 68. In hoc enim reges, sicut eis divinitus praecipitur 69, Deo serviunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam religionem.

In persequendis vitiis et delictis modus quis tenendus.

51. 57. Frustra dicis: "Relinquar libero arbitrio". Cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia iustis legibus comprimi utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse voluit impunitam. "Quisquis christianum - inquis - persequitur, Christi est inimicus". Verum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi vitia christianae contraria veritati. An vero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. Ubi vero nulla ex divinis humanisve legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur.

In una Maximianensium causa omnia terminantur.

52. 58. Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noveris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem vel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, verum etiam quod ad persecutionis invidiam, in qua quidem vestri in nos omnia romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noveris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum vestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse videbatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa verba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant dilationem autem redeundi ad communionem vestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianum que damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt - neque enim omnes interesse potuerunt aut ex more debuerunt - , plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui verba ipsa, quae obscura non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo advertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo vel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me verum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegaverunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant adversus eos, ut de basilicis pellerentur.

Sententia concilii Bagaiensis.

53. 59. Sic certe incipit ea sententia: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius voluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega". Deinde cum multa in eos horrenda vomuisset, paulo post ait: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Vides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. Deinde post pauca sed plane gravissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". Deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putavit declamanda fudisset, nominavit eos ita conclusitque damnatos: "Famosi ergo - inquit - criminis reos Victorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?

54. 60. Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut videas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt: "Eos autem - inquit - quos sacrilegi sur culi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: "Ac ne angustum - inquit - redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque in diem octavum calendarum ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia".

Praetextatus et Felicianus sine dilatione damnati sunt.

55. 61. Certe iam perspicis, vir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discrevit illustravit expressit. Cur verba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam veritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resolvere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obvolvunt, adhuc accipe, unde vehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.

Concilium Bagaiense quando celebratum.

56. 62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii conditum est, verum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octavo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octavum calendas ianuarias, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Invenitur autem postulatio apud herodem proconsulem vide quanto post dicta adversus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: "Post consulatum dominorum nostrorum arcadii ter et honorii iterum augustorum sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii titianus dixit: peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae et adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur: cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius observantia nutrita coaluit. Sed cum eius re ligionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam venena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. Eos quoque, quos alienae praesumptionis error <ad>traxerat, portu primo proposito paenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, [et] Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui". Vides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. Producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus, usque ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem undecimum calendas Ianuarii, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegaverunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione vestra et eiusdem communionis vestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis Deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur.

Quod baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognoverunt Donatistae.

57. 63. Ex quolibet ergo numero fuerint - quamquam satis appareat ex quo fuerint - , qui intra constitutum dilationis diem communioni vestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a vobis alienati baptizare potuerunt? Quomodo cum his, quos extra communionem vestram baptizaverunt, non expiatis alio Baptismate redierunt? In quo facto non vos reprehendimus, quod Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognovistis, quod hominum perversitate correcta illud, quod etiam in perversis rectum fuerat, approbastis, quod humana vitia cum divinis signaculis non confudistis, quod dona Ecclesiae, quae praeter Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis.

Baptismus Christi est, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, baptismus Christi est, qui datur in Ecclesia.

58. 64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicavit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo vestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione convincimus, quo vos a nobis. Immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia vos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a vobis Maximiano coniungerentur, cum illo a vobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est Baptismus Christi vel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut verbis Cypriani utar, per universam terram copia ubertatis extendit 70, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati, quid vos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae vel damnare non potuit inauditos vel omnino nec damnavit nec absolvit incognitos vel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a vobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid vos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui vos ab eius Ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis 71?

Non ergo qui persecutionem patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est.

59. 65. Ecce iam non dico: si persecutionem facere non licet, fecit Optatus, ne adhuc dicas non pertinere ad vestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas <non pertinere ad se quidquid Caecilianus eis ignorantibus fecit>. Qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus; sed plane dico, si persecutionem facere non licet, vestri Maximianensibus ita ut non possitis negare fecerunt. Si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. Numquid et nunc dicturus es: "Basilicam vel speluncam Maximiani populus nullo nostrorum auctore destruxit"? Quamquam si cuius communionis turba illa fuerit inquiratur - non a vestris credantur immissi - , ipsi repperientur forsitan vestri aut certe vestris adiuvando permixti. Sed quid ad nos? Respondes enim: "Non fecimus, non immisi mus, quinam illi fuerunt ignoramus". Persecutionem tamen a quibuscumque passum eum, quem fateris iniustum, quoniam clara res est, ea quae patimini vos iustos demonstrare non possunt. Sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. Instructi sunt advocati, adita iudicia et tamquam in haereticos excitata, illi sibi tuitionem possidentibus postulabant, allegabant vestri Bagaiense concilium et damnatos flagitabant sacris sedi bus pelli, instabatur, dicta causa est, cum eos praesente salvio membresitano haereticos ostendistis vicistis expulistis. Persecutionem igitur illos passos esse, vos fecisse video; iustos quaero, vos esse perhibebis; ego concludo: non ergo qui eam patitur consequenter iustus nec qui facit consequenter iniustus est.

Optatus quidem Gildonianus.

60. 66. Tu rursus artes dialecticas accusabis; me tamen verum dicere saltem tacitus approbabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos vestros esse tandem gestis proconsularibus agnovisti. Non sane sine fructu schismaticorum vestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. Et Optatum quidem Gildonianum graviora exitia comminantem Mustitani et adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audivi, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reverterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare potueritis? Acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta vi memorati a vestris ut locis cederent urgebantur. Non culpamus, non invidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. Displicuit eis afflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post vestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae gravioris humiliatione vel expiati vel degradati nec ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos se cum separaverant contra vos, baptizaverant extra vos, quos rebaptizaverant fortasse post vos.

Concilium schismaticorum in Caecilianum.

61. 67. Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod vestri apud Constantinum tunc imperatorem accusaverunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. Dictam esse causam et ad de bitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi malorum omnium fontem dixerunt et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiva. Resistitis reclamatis repugnatis apertissimae veritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia depravatum; eo quippe est impudentior victus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa vestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores vestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusaverunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. Unde nobis, sicut vobis videtur, gravissimam concitatis invidiam, quia victi patimini quod victores utique faceretis, velut si Danihelem criminari vellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi voluerunt 72. Obtinemus etiam, quodlibet de iudicibus, <a quibus> praesens iudicio transmarino absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores vestri Caecilianum accusaverunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia sive sentiatis sive fingatis, omnes tamen, qui tunc erant vel in propinquis vel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. Ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus victis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.

62. 68. Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, verum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui vel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt vel in ea iudicibus, sicut eis visum est, suo periculo pronuntiantibus quam victis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus vel fictis vel certe non probatis perfundere audacissima improbitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est vobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absolvere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, "Dei praesidentis arbitrio veridico plenarii concilii sui ore damnaverant". Quis cuiquam dixit aliquando: quoniam iudici absolventi potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusavi? Et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum videretur. O rem mirabiliter indignam. Accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absolverunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absolventibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt.

Apostrophe ad Donatistas.

63. 69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. Tibi dicitur: superba et dura cervice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis vel ex illis ecclesiis quas apostoli fundaverunt? Iam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris gloriaris? Si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. Audite psalmum divinum: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum 73. Persecutores enim vestros nos dicitis, cum vos salvos fieri cupientes vestra quae sanari volumus vulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et Circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus vestris graviter, dum vos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et vos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. Atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad vos, ita illi et vos ad matrem catholicam rediretis.

Cresconius argumentat inaniter contra evidentissimam veritatem.

63. 70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa divina testimonia refellere conareris et obstrepere Dei vocibus. Hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris 74, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente: In semine tuo benedicentur omnes gentes 75. Quod testamentum appellat Apostolus dicens: Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus tamquam in multis. Sed tamquam in uno et semini tuo, quod est Christus 76. Huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari 77. Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui adversus eam paucissimi remanserunt. Partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa vos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra evidentissimam veritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia vel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, vel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.

Laudari te credis de Christo credendo quod non vides, et damnari te non credis de Ecclesia negando quod vides.

64. 71. Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras evangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum veniat finis. Sic enim ipse Dominus ait: Et praedicabitur hoc evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 78. Nisi forte etiam in tantum <abruptum> vos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est de parte Donati putetis incipiendum. Non ex illis ecclesiis quas apostoli plantaverunt, quibus non communicat pars Donati. An et ipsas, ut mundum impleat, rebaptizare conabitur, cum Catholica per cuncta crescente illa et in ipsa Africa cotidie minuatur? O vesana perversitas hominum. Laudari te credis de Christo credendo quod non vides, et damnari te non credis de Ecclesia negando quod vides, cum illud caput in caelo sit, hoc corpus in terra.

Prophetia Evangelio similis.

64. 72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Exaltare super caelos, Deus 79, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua 80. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 81, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium 82. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis 83, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo decident aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges tharsis et insulae munera offerent, reges arabum et saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 84. Agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de mani bus vestris 85 - quia utique Christi adventus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum - , et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo et hostia pura. Magnum enim nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens 86. Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ovis ad immolandum ductus est 87 et cetera quae ibi de illo tamquam in evangelio leguntur, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige - non est quod parcas - , porrige longius funiculos, palos validos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. Semen enim tuum hereditabit gentes et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas - praevalebis enim - nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei, et qui eruit te ipse Deus Israhel universae terrae vocabitur 88.

In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus.

65. 73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus, ut diceret: "Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit" 89. Huic tu, Cresconi, tantae manifestationi divinorum eloquiorum calumniaris intuendo residua gentium, quae nondum occupavit Ecclesia; quanta occupaverit, unde ad residua tenenda cotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non neges, qui tantum provectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas non dico adversus voces divinas, sed iam et adversus tuas? Nam et de te vi magna ipsius veritatis expressum est, ut diceres nesciens vel non attendens quid dixeris, quod "in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est, quod non istam vestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in eius communione non tantum sint verum appareant peccatores, dicens: "Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet vel fides vel caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus" 90?

Hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis.

66. 74. Hic et tu responde, si tibi placet veri aliquid respondere. Et quomodo implebitur quod scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 91? Coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: vel sic convincatur, vel sic confundatur, vel sic corrigatur. "Quomodo - inquis - totus orbis communione vestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum vobis nulla communicat?". Immo non tantum haereticis, verum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.

Quomodo idem sint pauci qui multi.

66. 75. "In paucis - inquis - frequenter est veritas, errare multorum est", et ne verbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere videreris, cui dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 92, adhibuisti ex evangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui salvantur 93. Solve ergo quaestionem, quomodo ipse Dominus dicat: quam arta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam 94, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum 95, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua, habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi 96 sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est verum, alterum falsum, cum sit utrumque divina veritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni verique christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana, quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam - ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum est ad abraham 97 de semine eius, quod est Christus - multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. Forte stellae significaverint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt. Utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit: ager est hic mundus 98 et tu ipse tibi veritate extorquente dixisti: "In nomen Christi totus cotidie vertitur mundus". Per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem 99.

Donatistae, ut et caeteri omnes haeretici, de paucitate gloriari.

67. 76. Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt adversus eos idem illi Maximianenses in iudicio divino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo converterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt.

Paleae separatae et paleae interiores. Eadem ubique catholica Ecclesia, haeretici non ubique, nisi alii et alii.

67. 77. "Non - inquis - communicat oriens Africae nec Africa orienti". Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. Alii quippe hic, alii vero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. Ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus. Ecce illic 100, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum vel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in apocalypsi scriptum est 101, quam numerare nemo potest, huic, inquam, Ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores vestri probare debuerunt quaecumque vera documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam vero illi quos accusassent. Nunc autem cum accusatos in illa permansisse videamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam videmus? Ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi 102, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque vera esse aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera, cum videres in superioribus tribus vos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua evaderes elegisti. Quamvis enim quam impudenter dicatur advertas, tamen ea ipsa vera vestra si qua essent humana documenta, illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta divina.

Donatistae crimen traditorum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitant.

68. 78. Dic mihi, obsecro te - sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non vales convincere, identidem velis artes dialecticas accusare - , dic ergo, rogo te, causa ista vestra cum veris documentis vestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? Si perducta est, vicistis in eo iudicio an victi estis? Si vicisse vos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio vicistis, non communicastis? Si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata vestra communio, victi estis, quid nobiscum vel mala vel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam vera documenta proferentes convincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus victis? Non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum vos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque - ut nimium vobis cedatur - et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos viros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum evangelicas litteras 103 etiam monente Cypriano 104 usque ad tempus ventilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. Si autem causa illa vestra cum veris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? Aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putaverant innocentes, verum etiam illi, si qui eos noverant traditores, propter zizania, quae in Ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia <se> separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, violatae ipsius unitatis crimine damnarentur?

Quod Cresconii documentis non potuerunt ubi debuerunt convinci traditores.

69. 79. Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut vestra documenta sint vera, contra vestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? Ecce et hic vinceris, quoniam veris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt convinci traditores, sive a vestris eadem documenta occultata sint sive ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultaverint sive ab ipsis pravis iudicibus occultati sint. Semen abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris 105, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare.

In quo Cresconium quis dubitet vel falli vel fallere?

69. 80. Exaggeras persecutiones quas vos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione adversus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod "imperatori constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut brixae in exilio degeret sua sententia condemnavit". In quo te quis dubitet vel falli vel fallere, quando et felicem aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab ingentio nescio quo de traditione convictum?

Rescriptum Constantini imperatoris de purgato Felice episcopo, et de mittendo ad se Ingentio.

70. 80. Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta vis legere, ex archivo proconsulis accipe. "Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plu rima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas Scripturas deificas vel inventas vel corruptas vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodaverit neque tale aliquid fieri iusserit".

Rescriptio imperatoris Constantini ad Probianum.

70. 81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores vestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. "Imperatores caesares flavii constantinus et maximinus et valerius licinianus licinius ad probianum procon sulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis verus vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium vel invidiam, quae Caeciliano episcopo et Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse revocandam. Etenim cum iam superium centurionem et Caecilianum magistratum aptugnitanorum et saturninum ex curatore et calibium iuniorem eiusdem civitatis curatorem atque solum servum publicum supra scriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur obiecta, innocentem de eo felicem fuisse constiterit. Denique cum maximus ingentium decurionem ziquensium civitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eumdem ipsum ingentium suspensum actis quae suberant pervidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem ziquensium civitatis esse adseveraverit. Unde volumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum constantini augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat".

Sententia Constantini Augusti pro Caeciliano.

71. 82. Insero adhuc et verba Constantini ex litteris eius ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his, quae supra locutus est, quemadmodum ad iudicium eius post episcopalia iudicia partes perductae fuerint: "In quo pervidi - inquit - Caecilianum virum omni innocentia praeditum ac debita religionis suae officia servantem eique ita ut oportuit servientem, nec ullum in eo crimen repperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum".

Non invenies Caecilianum ab imperatore damnatum, immo etiam invenies absolutum.

71. 83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et brixae in exilio constitutum, vir disertissime? Quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de serdicensi concilio, quod nec ad vos nec ad causam, quae inter nos est et vos, omnino pertinere monstratur. Cur enim fuerit Brixae Caecilianus, quod vos calumniosissime appellatis exilium, cum suam praesentiam maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici? Tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum vel dicendum, sed etiam scribendum putas. Verumtamen secundum verba tua ecce video in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me interroga, quod in epistula tua post multa <inania> similiter inane posuisti: "Quis prolato testamento minus consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Haec certe verba tua sunt. Aspice ergo Caecilianum persecutionem passum et, sicut ipse dixisti, in exilio constitutum, aspice etiam vestros, sicut suis verbis imperator ipse testatur, adversum Caecilianum "diurnis diebus interpellare non desistentes", et isdem ipsis verbis tuis interroganti mihi responde: "Quis minus testamento prolato consentit, qui persecutionem patitur an qui facit?". Diligenter autem perlectis omnibus invenies Caecilianum a vestris etiam apud imperatorem persecutionem passum, sed non invenies ab imperatore damnatum, immo etiam invenies absolutum.

Donatistae nomina et crimina traditorum tantummodo proferunt, Catholici autem et gesta ecclesiastica et gesta municipalia ostendunt.

72. 84. Porro si - quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae vos profertis documenta vera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo vos Dei veritas superat, quae sicut praedixit ita reddit Ecclesiam in universo mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil ei praeiudicant alienorum criminum licet vera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes sive transit talium rerum fama sive non transit, aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios pervenerunt, nec quisquam vel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si vel nulla eius vera documenta cognoverit vel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit - : si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae vos de traditoribus testimonia profertis vera sint, quae autem proferuntur contra vos falsa sint, nihil valetis adversus Ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et adversus providentiam Dei, qua "in christianum nomen", ut tuis verbis utar, "totus cotidie vertitur mundus", quanto magis deficitis in accusationibus vestris, cum "hanc ipsam traditionem", cuius nomen velut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo "probabilius", sicut in illis litteris dixi 106 et nunc dico, "nos vobis obicimus", qui vos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus.

De vi comparativi gradus.

73. 85. Tu vero callidus examinator appensorque verborum doces nos, quid valeat comparativus gradus, et tamquam victor exultas, quod non possem dicere: "Traditionem probabilius nos vobis obicimus", nisi vos nobis eam probabiliter obicere confiterer. "Si enim vos - inquis - probabilius, nos ergo probabiliter", et hoc docens: "quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas vere et verius, et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", adiungis alia verba, quibus hoc evidentius intellegamus, ac dicis: "Sic est bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius", sic esse ostendens "probabiliter et probabilius". Unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut vos probabiliter quod verum est obiecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione vel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid valeat comparativus gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat"? Video enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu videre noluisti. Quando mihi anticategorian velut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstravi.

Comparativus gradus non semper auget.

74. 86. Considera tamen diligentius, ne forte invenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cuius locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli epistula occurrit quam scripsit ad hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluvia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem 107. Quod ne illis quibus loquebatur optasse videretur, confisi sumus autem - inquit - de vobis, fratres carissimi, meliora et haerentia saluti 108. Attendis certe quomodo hic dixerit meliora, non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia 109, et ideo non verborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens ubi posuit ipse meliora. Quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: "Obicitis traditionem. Hanc ipsam multo probabilius nos vobis obicimus", tamquam dicerem probabiliter, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter, sed magis quia improbabiliter, sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala? Tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse vos probabiliter, quia dixi nos probabilius?

Et probabile quando dicitur non consequenter est verum.

75. 87. Quamquam nec secundum grammaticos in verbo me errasse reprehenderes, si saltem verborum ipsorum auctores vel attente legere vel memoriter recolere voluisses. Pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum:
dii meliora piis erroremque hostibus illum!
Discissos nudis laniabant dentibus artus 110.
quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Iam vides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamvis illa, in quorum comparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: "Traditionem proba bilius <nos> vobis obicimus", quamvis eam vos nobis non probabiliter obiceretis, ut omittam, quia et probabile quando dicitur non consequenter est verum, cum ea dicuntur, quae fieri possunt ac solent et ideo probantur, hoc est approbantur et creduntur, etiamsi facta non sint; quod autem verum est, cum ostenditur, necessario probabile est et illo utique probabilius. Recole libros ubi verba didicisti: quam te non fallam profecto repperies.

76. 87. Unde etiamsi vestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem, non ideo verum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a vobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis vel ecclesiasticis vel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi vestri tradiderunt, et ecclesiastica, ubi confessi Deo iudici derelicti sunt.

77. 88. Sed non omitto tam manife stum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faves docendo regulas comparativi gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat". Secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam verba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, velut nostram pertinaciam criminando, "tot documenta legalia quod melius et verius est nobis persuadere non posse". Ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos verum et bonum tenere, si, quod verius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, verius et melius Baptisma vestrum, quare vos rescinditis verum et bonum nostrum? Item cum dixisses: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani", continuo subiecisti: "sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per vestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare vos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti: "Quaerimus per quem melius fiat", et tua regula est: "Quia gradus iste quod ante positum est auget". Unde si per vestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.

Ad calumnias ineptas.

78. 89. Vereor ne nimis urgeam verecundiam tuam, si ostendam, quam leviter et scurriliter quaedam etiam verba mea quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis adversus tot populorum innocentiam saeviente 111, quasi urbanus et dicax exagitanda putaveris. Serva potius puerilia pueris. Neque enim me movet, quod neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos Dominus piscatores hominum fecit 112. Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere et sagittas 113, nec tamen cupidinem colimus.

Ecce apostolica mansuetudo.

78. 90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione permotus dixerim: "Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanan excludere 114, ita non potest errorem manicheorum Donatistarum error evertere" 115, quasi Petilianum satanae comparaverim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset: servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem 116. Ecce apostolica mansuetudo. Cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit veritatem.

Contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere potest.

79. 91. Sed ipse videris cuius partes agas, qui mea verba velut conviciosa et saeva criminando eos, quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. Quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris quam oculis ac sensibus suis.

Augustini de sua conscientia fiducia.

80. 92. Sed "epistulam - inquis - principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum". Illam vero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cuius causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem! Desine talibus: unus homo sum. Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. Quamquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me noverunt suppetit copia, ad Dei vero conspectum sola conscientia 117, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii sum mum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 118

Donatistae novum genus areae se fecisse gloriantur.

81. 93. Sed quid ad rem, cuius inter nos vertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica 119 sim stipula si malus, granum si bonus? Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus ventilationis non refugeretis 120. Proinde nos, si quem repperimus in vobis notum hominem malum, recte vobis obicimus; ibi enim tota defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. Unde novum genus areae vos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae nostrae a contrario comparans ausus est interponere sententiam prophetae Ieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? 121 Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos, qui divinis oraculis sua somnia coaequabant. Adrogantia tamen vestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra Scripturas divinas et contra monita Cypriani ante ultimam ventilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicavit.

Epilogus.

82. 94. Quid igitur dignius adversus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt graviora dixistis. De imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos ba ptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt in memoriam revocare. Sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. Si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum iactes.