Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Io 16, 12-13).
Isto modo vos docebit Spiritus Sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris caritatem.
1. In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 1, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 2: et hic dicat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tamquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur dicens: Qui fecit quae futura sunt 3, iam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere iam capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda iam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat: Non potestis me sequi modo 4; unde primus eorum Petrus, qui hoc iam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat: et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici: Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim iam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subiunxit, atque ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem 5; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus.
2. Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse iam misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare discipuli: numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae sint, sive portari possint, sive non possint. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat: Ista vel illa sunt? Aut si dicere audeat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excellit auctoritas? Nam profecto si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis, qui post adscensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tamquam si, verbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in huius Evangelii capite: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum 6, et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea Dominum Iesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed haec unus ex Apostolis eius, ac Spiritu eius sibi revelante conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis non tanto apostolo crederet?
3. Sed id quoque mihi videtur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narratur. Cur enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intellegat? Nonnulla quidem homines infideles in Scripturis sanctis et non intellegunt cum legunt vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Iudaei, quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit; sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed etiam Deus Deo Patri aequalis est Christus; sicut Manichaei, quod Christus Iesus per quem liberandi sumus, nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in Scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post adscensionem Domini canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intellegit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post ascensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.
4. Quapropter, carissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in caritate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spiritum Sanctum qui datus est vobis 7; ut spiritu ferventes et spiritalia diligentes, spiritalem lucem spiritalemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in caritate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem 8: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate: unde dictum est: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 9. Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles Deo 10; ut ea ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris 11; nondum ea portare possemus. Proinde quod ait: Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in cuiusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam 12, possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus: Ex parte scimus?); sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus 13, ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua idem dicit apostolus: Tunc autem facie ad faciem; et: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 14: non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per caritatem Spiritus, dicens: Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate.
5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in caritate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus: Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et dicere 15: ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. Renovamini ergo spiritu mentis vestrae 16, et intellegite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum 17: ut in caritate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 18. Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris caritatem.