Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio (Io 16, 8-11).
Ille arguet mundum. Ille diffundet in cordibus vestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem.
1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum: Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio 1. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo 2? Sed ne quis forte dicat hoc ad Iudaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret 3? Numquid non arguit de iustitia, ubi ait: Pater iuste, mundus te non cognovit 4? Numquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 5? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tamquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intellegatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intellegitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et in Samaria, et usque in fines terrae 6. Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? 7 Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat caritas in cordibus eorum 8, quae foras mittit timorem 9, quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit: Ille arguet mundum: tamquam diceret: Ille diffundet in cordibus vestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis 10; sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intellegatur et Trinitas.
2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de iustitia et de iudicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me 11. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 12. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de iustitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et iustum propterea quia iustus est? Absit. Nam et si aliquando iustus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est: Non est iustus in terra qui faciet bonum, et non peccabit 13. Quocirca etiam cum iustus arguitur, de peccato arguitur, non de iustitia. Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum: Noli effici iustus multum 14; non est notata iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum iustus, ipso nimio fit iniustus. Multum enim se facit iustum, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici iustum; nec recte vivendo iustus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de iustitia, nisi de iustitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit: De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Non ait: Et iam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me: exponens autem quam diceret iustitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de iustitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur 15. Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt 16. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est: Iustus ex fide vivit 17. Est enim fides, sicut in Epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 18.
3. Sed quid est: Iam non videbitis me? Non enim ait: Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intellegeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum: sed dicendo: Iam non videbitis me, velut nunquam eos de caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine iustitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua iustus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc iustitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse iustum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem eius in coelum 19, de quo utique iam tempore dixerat: Iam non videbitis me? Numquid secundum hanc iustitiam iustus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 20? Quid ergo est: Ad Patrem vado, et iam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati 21, qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant iam visuri; et ipsa est iustitia fidei, de qua dicit Apostolus: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus 22. Erit itaque, inquit, vestra iustitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et iam non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis iudicandum, sed iudicaturum: et de hac fide vestra, id est iustitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum.
4. Arguet etiam de iudicio, quia princeps huius mundi iudicatus est 23. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 24; id est, nihil iuris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intellegitur mundus, ubi dictum est: Et mundus per eum factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subiungit atque ait: Et mundus eum non cognovit 25, hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit: Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 26. Mundus eo iudicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi huius, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 27: princeps mundi huius de quo alibi dicit: Nunc princeps mundi huius missus est foras 28, utique iudicatus est; quoniam iudicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque iudicio quo princeps iudicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos servari 29; quomodo non a Spiritu sancto de hoc iudicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur: caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.