TRACTATUS 94

Expedit vobis ut ego vadam (Io 16, 5-7).

Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis; caro quidem factum Verbum habito in vobis, sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis.

1. Cum Dominus Iesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post eius abscessum, subiunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit 1. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam 2: qua peracta secundum Ioannem ista locutus est, ubi ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia iam discessurus, iamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est: Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum iam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur 3? Quid sibi ergo vult quod hic ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat?

2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia eius praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut caritate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Iudaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam caritas omnia tolerat 4, quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum 5. Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a caritate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis 6. Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis.

3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me: Quo vadis7 Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent 8. Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt 9.

Si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis.

4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum 10. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritalem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adiungit: Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos 11: tamquam diceret: Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse 12; imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui iam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus 13. Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritaliter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.

5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritaliter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus Sanctus; ubi est eius promissio dicentis: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 14; et: Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus 15: cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spiritales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intellegunt, nunquam videri potest separatio naturarum.

6. Quod autem sequitur: Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me; de iudicio autem, quia princeps huius mundi iudicatus est 16: tamquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tamquam ipsa sit iustitia non videre Christum, et tamquam ipsum sit iudicium quod princeps huius mundi, hoc est diabolus iudicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adiuverit explicandum.