LIBER XVIII

BREVICULUS

1. De his, quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.

2. De terrenae civitatis regibus atque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora supputata conveniunt.

3. Quibus regnantibus apud Assyrios atque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, vel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de Rebecca sint editi.

4. De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.

5. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.

6. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Iacob in Aegypto sit mortuus.

7. Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.

8. Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum eisdem temporibus sit orta religio.

9. Quando Atheniensium sit civitas condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.

10. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de diluvio Deucalionis.

11. Quo tempore Moyses populum Dei ex Aegypto eduxerit, et Iesus Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

12. De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad Iesu Nave obitum dinumerantur.

13. Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis Iudices praeesse coeperunt.

14. De theologis poetis.

15. De occasu regni Argivorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.

16. De Diomede post excidium Troiae in deos relato, cuius socii crediti sunt in volucres esse conversi.

17. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.

18. Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus videntur accidere.

19. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Iudex praesidebat Hebraeis.

20. De successione ordinis regii apud Israelitas post Iudicum tempora.

21. De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus Aventinus dii facti sunt.

22. Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat in Iuda.

23. De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.

24. Quod regnante Romulo septem Sapientes claruerint, quo tempore decem tribus, quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus divino honore donatus est.

25. Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Ierusalem capta est templumque subversum.

26. Quod eo tempore, quo impletis septuaginta annis Iudaeorum est resoluta captivitas, Romani quoque a dominatu sint regio liberati.

27. De temporibus Prophetarum, quorum oracula habentur in libris quique tunc de vocatione gentium multa cecinerunt, quando Romanorum regnum coepit Assyriorumque defecit.

28. De his, quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.

29. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.

30. Quae Michaeas, et Ionas et Ioel Novo Testamento congruentia prophetaverint.

31. Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

32. De prophetia quae in oratione Ambacu et Cantico continetur.

33. De Christo et vocatione Gentium quae Ieremias et Sophonias prophetico Spiritu sint praefati.

34. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.

35. De trium prophetarum vaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.

36. De Esdra et libris Machabaeorum.

37. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.

38. Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit vetustatem, ne per occasionem eorum falsa veris insererentur.

39. De hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae proprietate non fuerint.

40. De Aegyptiorum mendacissima vanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia ascribit annorum.

41. De philosophicarum opinionum dissensionibus, et canonicarum apud Ecclesiam concordia Scripturarum.

42. Qua dispensatione providentiae Dei Scripturae sacrae veteris Testamenti ex hebraeo in graecum eloquium translatae sint, ut Gentibus innotescerent.

43. De auctoritate Septuaginta interpretum, quae, salvo honore hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.

44. Quid intellegendum sit de Ninevitarum excidio, cuius denuntiatio in hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui brevitate concluditur.

45. Quod post instaurationem templi prophetas Iudaei habere destiterint et exinde usque ad nativitatem Christi continuis adversitatibus sint afflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis vocibus fuisse promissam.

46. De ortu Salvatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.

47. An ante tempora christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad caelestis civitatis consortium pertinerent.

48. Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in Ecclesia Christi esse completam.

49. De indiscreta multiplicatione Ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.

50. De praedicatione Evangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.

51. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.

52. An credendum sit, quod quidam putant, impletis decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi tempore sit futura.

53. De tempore novissimae persecutionis nulli hominum revelato.

54. De stultissimo mendacio paganorum, quo christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.

LIBER DECIMUS OCTAVUS

DUAE CIVITATES COMPARANTUR IN PROCURSU RERUM GESTARUM

Duae civitates in procursu temporum comparantur (1-26)

Quae iam digesta sint.

1. De civitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos civitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et livore sibi perniciosissimo atrociter invident Christianis, quantum me adiuvaret eius gratia, refellissem, quod voluminibus decem prioribus feci. De hac vero mea, quam modo commemoravi, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluvium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum volumen absolvimus, et inde usque ad ipsius in carne Salvatoris adventum, quousque septimus decimus liber tenditur, sola videtur in meo stilo cucurrisse Dei civitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora variaverint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex virgine nativitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius civitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamvis usque ad revelationem Testamenti Novi non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, video esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quomodo etiam illa cucurrerit, quantum satis videtur, attingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.

Quae sint utilitates et cupiditates terrenae civitatis.

2. 1. Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diversitatibus unius tamen eiusdemque naturae quadam communione devincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est idipsum, adversus se ipsam plerumque dividitur, et pars partem, quae praevalet, opprimit. Victrici enim victa succumbit, dominationi scilicet vel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem 1, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam servire maluerunt 2. Nam in omnibus fere gentibus quodammodo vox naturae ista personuit, ut subiugari victoribus mallent, quibus contigit vinci, quam bellica omnifariam vastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei providentia, in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis vel cupiditatis est divisa societas (quam civitatem mundi huius universali vocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris provenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quomodo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit 3. Regna cetera ceterosque reges velut appendices istorum dixerim.

Duo regna Babyloniae et Romae praeminent.

2. 2. Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham 4. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum parvum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, velut antiquo tempore, exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses pervenit, a quibus ad Latinos, inde ad Romanos 5. Sed ante conditam Romam in comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamvis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia 6. Accedit huic civitati non parva etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia viguerunt. Nam quantum attinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, universam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem vero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur 7. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est aggressa bellando 8. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi sive reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios nominare reges, ut appareat quemadmodum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei civitate procurrat; res autem, quas propter comparationem civitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est 9, debemus assumere.

Qui fuerint reges apud Assyrios et Sicyonios tempore Abrahae.

2. 3. Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant apud Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum vero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; apud illos enim regnabat filius Nini post matrem Samiramidem, quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu 10. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare 11. Quando autem vel quomodo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus 12. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam vero derivato a patre vocabulo Ninyan vocant 13. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat Telxion. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum velut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

Qui fuerint reges ab Abraham ad Iacob.

3. Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi vero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit, avo eorum Abraham adhuc vivente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus apud Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus vocabatur, et apud Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argivorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnavit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert 14. Regnantibus porro octavis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argivorum Inacho, Deus locutus est ad Isaac 15 atque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argivis, Leucippo adhuc apud Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boves immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo vivente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat observari tempora per menses atque annos, quid eorum quatenus metirentur atque numerarent. Haec in eo nova mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum sive opinati sunt sive voluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamvis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum venisse reginam, et quod late iusteque imperaverit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse divinum, posteaquam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret 16.

Quando Iacob et Ioseph in Aegyptum venerint.

4. Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putaverunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argivorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et viginti; quorum minor Iacob pertinens ad civitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illum, qui vocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac avo eorum vivente vendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis divine interpretatus praenuntiavit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter servans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae veste etiam derelicta de manibus attrahentis aufugiens non consensit ad stuprum 17. Secundo autem anno septem annorum sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus venit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit 18, cum Ioseph ageret triginta et novem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

Qui dei colerentur in Aegypto.

5. His temporibus rex Argivorum Apis navibus transvectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum vocant, dicitur graece, et ibi eum venerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset extructum: velut Soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri assolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis impresso admonere videretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili vanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis affluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago vivum venerabantur, Apis, non Serapis vocabatur. Quo bove mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur vitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et divinitus sibi procuratum esse credebant 19. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare vaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris attraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de virgis variatis, ut oves et caprae variae nascerentur, effecit 20. Quod enim homines coloribus et corporibus veris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.

Quod fuerit Argivorum regnum tempore Iacob.

6. Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argivorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argivi appellati sunt; superioribus autem regibus nondum vel locus vel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante apud Argivos et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios vero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium 21. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boves iunxerit.

Quae fuerint regna post mortem Ioseph...

7. Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph in Aegypto annorum centum decem 22. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia invidebatur incrementis eius erantque suspecta: quousque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen divinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis servitutis 23. In Assyria vero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.

... et tempore Moysis.

8. Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argivis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de servitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula invenit, ut eum caelum portare confingeret; quamvis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem vulgi venisse videatur 24. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem civitas etiam tale nomen accepit 25, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et vana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argivorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas sive Stheneleus sive Sthenelus, varie quippe in diversis auctoribus invenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perhibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod vulgatiores etiam litterae personant 26. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse voluerunt sive etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argivorum; quamvis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore, quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graves, qui haec antiqua litteris mandaverunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam vitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse divinos. Minerva vero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, virginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inventrix et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iovis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est applicandum 27. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam diluvium magnum factum est, non illud maximum, in quo nulli homines evaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt 28, quod gentium nec Graeca nec Latina novit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non convenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci 29, et nihil sibi, ex quo perveniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluvium, hoc est Ogygi factum temporibus 30. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argivorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluvium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerva tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam vel instauratam ferunt vel conditam civitatem 31.

Contentio Minervae et Neptuni fuit de Athenis...

9. Nam ut Athenae vocarentur, quod certe nomen a Minerva est, quae Graece dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repente olivae arbor et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidve faciendum. Ille respondit, quod olea Minervam significaret, unda Neptunum, et quod esset in civium potestate, ex cuius potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent, civitas vocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto cives omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat, ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium convocavit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerva tulere sententias, et quia una plus inventa est feminarum, Minerva vicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas vocaret 32. Ita illa civitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de victoria per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a victo laesa ipsam victricis victoriam punire compulsa est, plus aquas Neptuni quam Minervae arma formidans. Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerva quae vicerat victa est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Athenaeas saltem vocari liceret et eius deae mereri vocabulum, quam viri dei victricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!

... et Martis de areopago.

10. Et tamen Marcus Varro non vult fabulosis adversus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputavit 33, ex quo loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis eiusdem, vult inde accepisse nomen, quod Mars, qui graece dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim diis in eo pago sex sententiis absolutus est; quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat; sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem aliam quamdam de obscurarum notitia litterarum causam nominis huius conatur astruere, ne Areon pagon Athenienses de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse credantur, in iniuriam videlicet numinum, a quibus litigia vel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse asseverans, quam illud quod de tribus deabus, Iunone scilicet et Minerva et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo apud iudicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu veris seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur atque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua 34; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum vocabulo reddens tantam Neptuni et Minervae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa civitas vocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi vinceret Minerva suffragiis et in poena suarum suffragatricium vinceretur, quae in adversariis suis viris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluvium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluvium nequaquam ad Aegyptum atque ad eius vicina pervenit 35.

Quae fuerint regna a Moyse ad Iosue.

11. Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei novissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argivos Triopas. Educto autem populo in monte Sina divinitus acceptam tradidit legem, quod Vetus dicitur Testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat Testamentum Novum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait Apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et verum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo 36. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et viginti 37, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras observationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Nave et in terra promissionis introductum populum collocavit ex auctoritate divina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octavo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.

Qui dei colerentur tempore Iosue...

12. Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Iesu Nave, per quem populus idem terram promissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluvii et ab eo liberationis hominum vitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium solemni celebritate revocarunt. Nam et Lupercorum per sacram viam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum, qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus, vitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, qua putabant afflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello invasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica vero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum, sed etiam Minervae, ubi praemium victoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inventricem Minervam, sicut vini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho Cretensium, cuius apud alios aliud nomen invenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos, quos magis ex eadem muliere filios Iovis esse vulgatum est. Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium diximus, historicae veritati, hoc autem, quod de Iove poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, vanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de quo supra locuti sumus 38. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt suis litteris, cum ea virtute, qua multa subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore vel rex vel potius tyrannus Busiris suis diis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne dii accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cuius novissimis annis Iesus Nave mortuus reperitur, Vulcanus et Minerva parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Minervam virginem volunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram atque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua contentio, et terra est, ex quibus duobus compositum vocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis diis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Minervae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inventus est puer dracone involutus, qui eum significavit magnum futurum et propter commune templum, cum essent parentes eius ignoti, Vulcani et Minervae dictum esse filium. Nominis tamen eius originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in veracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet impuros; quos tamen illi religiosi tamquam deos colunt, et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur, quae velut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus dii placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso crimine crimen est verum.

... et Iudicum.

13. Post mortem Iesu Nave populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta volando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho, quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod vecti ariete volaverint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et aspicientes convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pinnis volante sit vectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suavitate lapides mulserit et attraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis volaverint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret velut insolubili quaestione suo praecipitio perire compulerit; de Antaeo, quem necavit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret assurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro De populi Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum affixae 39. Porro autem quicumque finxerunt a Iove ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Iovi fabula tribuit, vel Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus vel facta vel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Iove, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. Qui utique quanto devotius Iovem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, severius punire debuerunt. Nunc vero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule servivit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eumdemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellavit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam virtute nobiles quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum et vinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius velut dei nomine per immundos daemones Bacchanalia sacra vel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet 40. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda posteaquam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

Quae dixerint poetae theologi.

14. Per idem temporis intervallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant, sed talibus diis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem verus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro voluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno vero Deo inter multa vana et falsa cecinerint, colendo cum illo alios, qui dii non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite servierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt; quamvis Orpheum nescio quomodo infernis sacris vel potius sacrilegiis praeficere soleat civitas impiorum. Uxor autem regis Athamantis, quae vocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini vocaverunt, utrique tamen putantes deam.

Tempore Deborae primus Laurentum rex fuit Picus.

15. Per ea tempora regnum finitum est Argivorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit, iudicante apud Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam 41. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus evidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex vicesimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno viderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in Italia ipse regnaverit, et Virgilius notioribus litteris dicit:
Is genus indocile et dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere Saecula
 42.
Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse asseverent, a quo peritissimo agricola inventum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium vocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare voluerint, certe tamen hunc Stercen sive Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse asserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis vel est vel fuit. Hos ante Troianum bellum divinos honores mortuis hominibus detulerunt.

Quae fuerit de Diomede et sociis fabula.

16. Troia vero eversa excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque vulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessavit, Graeci victores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diversis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt; et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena divinitus irrogata perhibent ad suos non revertisse; eiusque socios in volucres fuisse conversos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica attestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam revocare naturam vel ipse potuit vel certe a Iove suo rege tamquam caelicola novicius impetravit. Quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumvolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et eo si Graeci venerint vel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, verum et insuper adulare; si autem alienigenas viderint, subvolare ad capita tamque gravibus ictibus, ut etiam perimant, vulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

Maleficae mutationes narrantur.

17. Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutavit in bestias 43, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranabant quoddam stagnum atque ibi convertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta vivebant. Si autem carne non vescerentur humana, rursus post novem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. Denique etiam nominatim expressit quemdam Demaenetum, cum gustasset de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco vicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen affictum Pani Lycaeo et Iovi Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi vi divina fieri non putarent. Lupus enim graece dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum veluti semine dicit exortos 44.

Quae sint daemonum ludificationes.

18. 1. Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum 45 ? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi civitate, quae profecto et angelorum et hominum societas impiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur 46, in Deum vivum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem videmus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eiusmodi quaedam vel certissima audisse vel etiam expertos se esse asseverent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres imbutas his malis artibus in caseo dare solere dicebant quibus vellent seu possent viatoribus, unde in iumenta illico verterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque servari, sicut Apuleius in libris, quos Asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto veneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicavit aut finxit.

Quae sint variationes inter somnia et corporum variationes.

18. 2. Haec vel falsa sunt vel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae voluerit, sive vindicando sive praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio vitio sit maligna), nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista vertitur quaestio; sed specie tenus, quae a vero Deo sunt creata, commutant, ut videantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed nec corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte vel potestate in membra et lineamenta bestialia veraciter posse converti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilia genera variatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, viventia quidem, sed multo gravius atque vehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud veluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo videatur, sicut talis sibi videri posset in somnis, et portare onera; quae onera si vera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut venenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum velut evigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narravit, factum fuisse compertum est; quae tamen ei sua somnia videbantur. Indicavit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, vidisse venientem ad se philosophum quemdam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, cur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negaverat: Non feci, inquit, sed me fecisse somniavi. Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est vigilanti, quod alter vidit in somnis.

Quomodo fieri potuerint.

18. 3. Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus pervenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab diis vel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere converti, et quod
Carminibus Circe socios mutavit Ulixi 47,
secundum istum modum mihi videtur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem volucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse suppositas, sicut cerva pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huiusmodi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa virgo postea viva reperta est, suppositam pro illa esse cervam facile cognitum est. Socii vero Diomedis quia nusquam subito comparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aves, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus avium, ad ea loca perductae ac repente suppositae, creduntur esse conversi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris afferunt et aspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis atque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum veri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum viverent vere vixerunt, templis, altaribus, sacrificiis, sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt nonnisi uni Deo vivo et vero debentur) inserviant.

Quae fuerint regna cum Sicyoniorum regnum consumptum fuit.

19. Eo tempore post captam Troiam atque deletam Aeneas cum viginti navibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam venit, regnante ibi Latino et apud Athenienses Menestheo, apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane, apud Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnavit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aeneam, quoniam quando mortuus est non comparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum sive, ut aliqui appellant, Sanctum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus civitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium provocando. Unde ait Virgilius: Et iurgia Codri 48. Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Silvio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnavit, sed de Lavinia Latini filia, quem posthumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem vicesimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et novem traditur fuisse porrectum.

Quae evenerint a Saul ad Albam conditam.

20. Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore Iudicum a Saule rege sumpsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel 49. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Silvios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Silvius, ceteris subsecutis et propria nomina imponebantur et hoc non defuit cognomentum 50; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto David successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post David, qui etiam ipse quadraginta regnavit annos 51, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille divisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt 52.

Assyriorum regnum finem et Romanorum initium simul habuerunt.

21. Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Aventinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non comparuisse dixerunt; nec ex eius vocabulo appellatum montem, sed ex adventu avium dictum Aventinum. Post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Virgiliano versu eloquar: Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis 53. Cuius tempore quia iam quodammodo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic parvo contentus imperio primus rex fuit, tempora computentur. Procas autem regnavit ante Amulium. Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae etiam Ilia vocabatur, Romuli matrem, Vestalem virginem fecerat, quam volunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes vel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriverit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut videlicet ideo lupa credatur admovisse ubera parvulis, quia filios domini sui Martis agnovit; quamvis non desint qui dicant, cum expositi vagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem lupas vocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum pervenisse pastorem atque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta civitas condenda fuerat, de aqua divinitus liberatis per lactantem feram Deus voluit subvenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiale frater eius Numitor, avus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnavit.

Tempore Ezechiae Roma condita est.

22. Ne multis morer, condita est civitas Roma velut altera Babylon et velut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam populi validi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et vastatione utrimque non parva atque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugavit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae vel magnae. Si quidem post illud maximum atque universale diluvium, cum in arca Noe octo soli homines evaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugavit. Roma vero tot gentes et Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim increscendo robustas eas et bellicosas, quaqua versum dilatabatur, invenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus viginti septem pertinent ad Iesum Nave, deinde ad tempus iudicum trecenti viginti novem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rex tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz vel, sicut alii computant 54, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In ea vero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.

Quod fuerit carmen Sibyllae Erythraeae.

23. 1. Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam 55. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod etiam nos prius in latina lingua versibus male latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis imperitiam, sicut post cognovimus. Nam vir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo colloqueremur, graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur: , quod est latine: Iesus Christus Dei Filius Salvator. Hi autem versus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam latinis et stantibus versibus est interpretatus, hoc continent:
Iudicii signum tellus sudore madescet.
E caelo rex adveniet per saecla futurus,
Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,
Cum iacet incultus densis in vepribus orbis.
Reicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,
Exuret terras ignis pontumque polumque
Inquirens, taetri portas effringet Averni.
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis iubar et chorus interit astris.
Volvetur caelum, lunaris splendor obibit;
Deiciet colles, valles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Iam aequantur campis montes et caerula ponti
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
Orbe, gemens facinus miserum variosque labores,
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.
Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis
 56.
In his latinis versibus de graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, connectuntur, ubi T littera in graeco posita est, quia non potuerunt latina verba inveniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octavus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium versuum connectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis T litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque verbis: Iesus Christus Dei Filius Salvator; sed cum graece hoc dicitur, non latine. Et sunt versus viginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem; et ipsa novem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad viginti septem perveniunt. Horum autem graecorum quinque verborum, quae sunt , quod est latine: Iesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litteras iungas, erit , id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso velut in aquarum profunditate vivus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

Veritas quae sit in carminibus Sibyllae.

23. 2. Haec autem Sibylla sive Erythraea sive, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum sive factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinent ad civitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. In manus iniquas, inquit, infidelium postea veniet; dabunt autem Deo alapas manibus incestis et impurato ore exspuent venenatos sputus; dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod verbum vel unde venit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed et spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio revocatis ostenso 57. Ista Lactantius carptim per intervalla disputationis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea servare non neglegant, distinguenda curavimus. Nonnulli sane Erythraeam Sibyllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.

Tempore Romuli regnum Israel consumptum fuit.

24. Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, appellati sunt 58, quod est latine Sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in divisione populi vocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captivae ductae sunt 59, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae vocabantur sedemque regni habebant Ierusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non comparuisset, in deos, quod et vulgo notissimum est 60, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat, nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum, ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat 61, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamvis nondum efferbuerat ac pullulaverat philosophorum subtilis et acuta loquacitas 62. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae veteres non habebant 63, auxerunt vanae atque impiae superstitionis illecebram, id efficientibus immundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorumdem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnavit deinde Numa post Romulum, qui cum illam civitatem putaverit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eamdem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Isaias perhibetur occisus 64, Samiam fuisse Sibyllam ferunt 65.

Regnantibus Sedecia et Tarquinio Prisco septem sapientes fuerunt.

25. Regnante vero apud Hebraeos Sedechia et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Martio, ductus est captivus in Babyloniam populus Iudaeorum eversa Ierusalem et templo illo a Salomone constructo 66. Increpantes enim eos Prophetae de iniquitatibus et impietatibus suis haec eis ventura praedixerant, maxime Ieremias, qui etiam numerum definivit annorum 67. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemoravimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captivus Dei populus in Babylonia tenebatur 68. Hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere vitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum brevitate complexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras attinet, posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales vero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captivitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi 69.

Regnante Dario reddita est libertas Iudaeis.

26. Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captivitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit 70. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando valuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canonem Scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Ieremias propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captivitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Usque ad hoc tempus Prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et apud Iudaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem 71, quod iam video esse faciendum.

Quid de Christo et Ecclesia dixerint Prophetae (27-44)

Quo tempore inceperint scripta Prophetarum.

27. Tempora igitur eorum ut possimus advertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioathan et Achaz et Ezechiae regum Iuda 72. Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Ieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit 73. Nec non Isaias, filius Amos, sive supradicti prophetae sive, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine vocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur 74. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominavit, Ioatham et Achaz et Ezechiam 75. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris invenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in Chronicis, non in eorum libris potuimus invenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca sive superiore Aventino usque ad regem Romulum iam Romanum, vel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii: Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnavit 76; ac per hoc per ea tempora isti velut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa, ora Prophetarum non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium solverentur. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem Scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret.

Quid Osea et Amos praeannuntiaverint de vocatione gentium.

28. Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi 77. Hoc testimonium propheticum de vocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam Apostoli intellexerunt 78. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in idipsum, et ponent sibi principatum unum et ascendent a terra 79. Hoc si adhuc velimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel 80, eidem uni principatui suo in idipsum innitentes et ascendentes agnoscantur a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non videat nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, revertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus 81. Nihil est ista prophetia manifestius, cum David regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit Apostolus, ex semine David secundum carnem 82. Praenuntiavit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus 83. Secundum hoc enim nobis dicit Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite 84. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut invoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et annuntians in hominibus Christum suum 85; et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec 86.

Quid Isaias de Christi passione praeviderit...

29. 1. Isaias propheta non est in libro duodecim Prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum comparatione, qui maiores ideo vocantur, quia prolixa volumina condiderunt; ex quibus est hic Isaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Isaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit civitate, multo plura quam ceteri prophetavit, ita ut a quibusdam evangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur valde. Quemadmodum stupescent super te multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, videbunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam aversa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimavimus illum esse in dolore et in plaga et in afflictione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; livore eius nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod afflictus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et divites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus vult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaevum; et Dominus vult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene servientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium dividet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portavit, et propter peccata eorum traditus est 87. Haec de Christo.

...et de Ecclesia.

29. 2. Iam vero de Ecclesia, quod sequitur, audiamus: Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reverearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam oblivisceris et opprobrium viduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur 88; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inviti.

Michaeas de Messia et Bethleem loquitur.

30. 1. Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus super vertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et verbum Domini ex Ierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum 89. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius convertentur ad filios Israel. Et stabit et videbit et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae 90.

Passio et resurrectio in Iona praefigurantur.

30. 2. Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem voce clamaret. Ut quid enim exceptus est ventre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum 91 ?

Quid Ioel de Spiritus effusione loquatur.

30. 3. Ioel omnia, quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et Ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam Apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus Sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit, non praetermittam 92. Et erit, inquit, post haec, et effundam de Spiritu meo super omnem carnem; et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et seniores vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visa videbunt; et quidem in servos et ancillas meas in illis diebus effundam de Spiritu meo 93.

Abdias de Ecclesia in Iudaea loquitur...

31. 1. Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in Chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetaverint, invenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea 94, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos vero alios commemoratos in codicibus Chronicorum, quos habuimus, non potuimus invenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius attinet, omnium brevissimus Prophetarum, adversus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum 95; et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum 96. Apparet quippe id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur Apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quomodo defenderent, nisi per Evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est Ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

... Naum contra idola.

31. 2. Naum vero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde vota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione 97. Quis ascenderit ab inferis et insufflaverit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum Sanctum, recolat qui meminit Evangelium. Ad Novum enim Testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tamquam sepulturae tradita iam videmus et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.

Abacuc dicit exspectandum Domini adventum.

31. 3. Ambacum de quo alio quam de Christi adventu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me et dixit: Scribe visum aperte in buxo, ut assequatur qui legit ea; quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine et non in vacuum; si tardaverit, sustine eum, quia veniens veniet et non morabitur 98 ?

Quid de redemptione dixerit Abacuc in cantico.

32. In oratione autem sua cum Cantico cui nisi Domino Christo dicit: Domine, audivi auditionem tuam, et timui; Domine, consideravi opera tua, et expavi? Quid enim hoc est nisi praecognitae novae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum animalium cognosceris, quid est nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum illo in monte sermocinantium? Dum appropinquant anni, nosceris; in adventu temporis ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris 99, quid est nisi quod Iudaeos in se transfiguravit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? Deus de Theman veniet et sanctus de monte umbroso et condenso 100. Quod hic dictum est: De Theman veniet, alii interpretati sunt ab Austro vel ab Africo; per quod significatur meridies, id est fervor caritatis et splendor veritatis. Montem vero umbrosum atque condensum, quamvis multis modis possit intellegi, libentius acceperim Scripturarum altitudinem divinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem venit, cum ibi eum, qui intellegit, invenit. Operuit caelos virtus eius, et laudis eius plena est terra 101, quid est nisi quod etiam in Psalmo dicitur: Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 102 ? Splendor eius ut lumen erit, quid est nisi: Fama eius credentes illuminabit? Cornua in manibus eius sunt, quid est nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam fortitudinis suae, nec exponendum est. Ante faciem eius ibit verbum, et prodiet in campum post pedes eius, quid est nisi quod et antequam huc veniret praenuntiatus est, et posteaquam hinc reversus est, annuntiatus est? Stetit, et terra commota est, quid est, nisi stetit ad subveniendum, et terra commota est ad credendum? Respexit et tabuerunt gentes, hoc est, misertus est et fecit populos paenitentes. Contriti sunt montes violentia, hoc est, vim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia. Defluxerunt colles aeternales, hoc est, humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum. Ingressus aeternos eius pro laboribus vidi, hoc est, non sine mercede aeternitatis laborem caritatis aspexi. Tabernacula Aethiopum expavescent et tabernacula terrae Madiam, hoc est, gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo christiano. Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus? 103 hoc ideo dictum est, quia non venit nunc ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Quia ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus 104, hoc est, Evangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et Evangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te. Intendens intendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus, hoc est, comminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae. Fluminibus scindetur terra 105, hoc est, influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: Scindite corda vestra et non vestimenta 106. Quid est: Videbunt te et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est: Dispergens aquas incessu, an : ambulando in eis, qui te usquequaque annuntiant, hac atque hac dispergis fluenta doctrinae? Quid est: Dedit abyssus vocem suam, an profunditas cordis humani quid ei videretur expressit? Altitudo phantasiae suae, tamquam versus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait: Phantasiae suae, subaudiendum est vocem dedit; hoc est, quod diximus, quid ei videretur expressit. Phantasia quippe visio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructavit. Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est, ascendit Christus in caelum et ordinata est Ecclesia sub rege suo. In lucem iacula tua ibunt, hoc est, non in occultum, sed in manifestum tua verba mittentur. In splendorem coruscationis armorum tuorum 107, subaudiendum est iacula tua ibunt. Dixerat enim suis: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine 108. In comminatione minorabis terram, id est, comminando humiliabis homines. Et in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, vindicando collides. Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem: nihil horum est exponendum. Excitasti vincula usque ad collum. Et bona hic possunt intellegi vincula sapientiae, ut iniciantur pedes in compedes eius et collum in torquem eius 109. Praecidisti in stupore mentis 110, subaudimus vincula; excitavit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: Disrupisti vincula mea 111, et hoc in stupore mentis, id est, mirabiliter. Capita potentium movebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse 112. Potentes enim quidam Iudaeorum veniebant ad Dominum facta eius et verba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit Evangelium 113. Et immisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore converterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. Observavi, et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum; et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. Intendit in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis vidit imminentes Ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnovit atque ait: Requiescam in die tribulationis 114, tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes 115. Ut ascendam, inquit, in populum peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non afferet fructus, et non erunt nativitates in vineis; mentietur opus olivae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oves, et non supersunt in praesepibus boves 116. Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figuravit. Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans Dei iustitiam suam voluit constituere 117, iste continuo: Ego autem, inquit, in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus virtus mea, statuet pedes meos in consummationem; super excelsa imponet me, ut vincam in cantico eius 118, illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in Psalmo: Statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro 119. Ipse ergo vincit in cantico Domini, qui placet in eius laude, non sua, ut, qui gloriatur, in Domino glorietur 120. Melius autem mihi videntur quidam codices habere: Gaudebo in Deo Iesu meo, quam hi, qui volentes id latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.

Hieremias praedixit gentes vocaturum Christum.

33. 1. Ieremias propheta de maioribus est, sicut Isaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. Prophetavit autem regnante Iosia in Ierusalem et apud Romanos Anco Martio, iam propinquante captivitate Iudaeorum. Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captivitatis, sicut in eius litteris invenimus 121. Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit 122. Prophetavit ergo Ieremias non solum Anci Martii, verum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando illa captivitas facta est, regnare iam coeperat. Prophetans ergo de Christo Ieremias: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris 123, sic breviter ostendens et Dominum nostrum Christum et passum esse pro nobis. Item alio loco: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad eum; qui invenit omnem viam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra visus est et cum hominibus conversatus est 124. Hoc testimonium quidam non Ieremiae, sed scribae eius attribuunt, qui vocabatur Baruch; sed Ieremiae celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce, inquit, dies veniunt, ait Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iudas, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustus noster 125. De vocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc impletam cernimus, sic locutus est: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas 126. Quia vero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? 127 Huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de Testamento Novo, cuius est mediator Christus 128. Ipse quippe Ieremias ait: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob testamentum novum, et cetera quae ibi leguntur 129.

Quid Sophonias dixerit de gentium vocatione.

33. 2. Sophoniae autem prophetae, qui cum Ieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna 130. Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium 131. Et paulo post: Tunc, inquit, transvertam in populos linguam et progenies eius, ut invocent omnes nomen Domini et serviant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae afferent hostias mihi. In illo die non confunderis ex omnibus adinventionibus tuis, quas impie egisti in me; quia tunc auferam abs te pravitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et verebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel 132. Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod Apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient 133. Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.

Daniel regnum aeternum Christo praevidit.

34. 1. In ipsa porro Babyloniae captivitate prius prophetaverunt Daniel et Ezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus 134. Quorum Daniel etiam tempus, quo venturus fuerat Christus atque passurus, numero definivit annorum; quod longum est computando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. De potestate vero eius et Ecclesiae sic locutus est: Videbam, inquit, in visu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis veniens erat, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient. Potestas eius potestas perpetua, quae non transibit, et regnum eius non corrumpetur 135.

Hezechiel de uno omnium pastore locutus est.

34. 2. Ezechiel quoque more prophetico per David Christum significans, quia carnem de David semine assumpsit 136; propter quam formam servi, qua factus est homo, etiam servus Dei dicitur idem Dei Filius, sic eum prophetando praenuntiat ex persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum; ego Dominus locutus sum 137. Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. Et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum 138.

Aggaeus praevidit Desideratum gentibus.

35. 1. Restant tres minores prophetae, qui prophetaverunt in fine captivitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias 139. Quorum Aggaeus Christum et Ecclesiam hac apertius brevitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus 140. Haec prophetia partim completa iam cernitur, partim speratur in fine complenda. Movit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus 141; movit terram ingenti miraculo de ipso virginis partu 142; movit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus annuntiatur: ita moveri omnes gentes videmus ad fidem. Iam vero quod sequitur: Et veniet desideratus cunctis gentibus, de novissimo eius exspectatur adventu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.

Quid Zacharias de Christo dixerit.

35. 2. Zacharias de Christo et Ecclesia: Exsulta, inquit, valde, filia Sion, iubila, filia Ierusalem; ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae 143. Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in Evangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere visum est 144. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua 145. Quid per hunc lacum velit intellegi, possunt diversa sentiri etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen videtur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodammodo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in Psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi 146.

Quid Malachias de Ecclesia et Christo prophetaverit.

35. 3. Malachias prophetans Ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus 147. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam videamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam munus de manibus vestris, cessasse negare non possint : quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri non potuerit nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo vitae et pacis, et dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei revereretur. Lex veritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulavit mecum et multos convertit ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est 148. Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. Sicut enim servus propter formam servi, in qua venit ad homines, sic angelus propter Evangelium, quod nuntiavit hominibus. Nam si graeca ista interpretemur, et Evangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet viam ante faciem meam; et subito veniet in templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in aspectu eius? 149 Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiavit adventum; primum scilicet, de quo ait: Et subito veniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in Evangelio: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 150; secundum vero, ubi ait: Ecce venit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in aspectu eius? Quod autem dixit : Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis, significavit utique etiam Iudaeos secundum Scripturas, quas legunt, Christum quaerere et velle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et voluerunt, venisse non agnoverunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, vel supra, ubi ait: Testamentum meum erat cum eo, vel hic, ubi eum dixit angelum testamenti, Novum procul dubio Testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non Vetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo vero talium rerum mercede servientes, quando vident eis impios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut Novi Testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a Veteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingravastis, inquit, super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis qui servit Deo, et quid plus, quia custodivimus observationes eius, et quia ambulavimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, et reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua; et adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum; et animadvertit Dominus et audivit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reverentur nomen eius 151. Isto libro significatum est Testamentum Novum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem quam ego facio in acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum servientem sibi; et convertimini, et videbitis inter iustum et iniustum, et inter servientem Deo et non servientem. Quoniam ecce dies venit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adveniet, dicit Dominus omnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens 152. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus voluerit, loquemur uberius 153.

Quid adiunxerint libri Esdrae, Esther et Macchabaeorum.

36. Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babyloniae servitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta: sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus invenitur; nisi forte Esdras in eo Christum prophetasse intellegendus est, quod inter quosdam iuvenes orta quaestione, quid amplius valeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter vinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius veritatem super omnia demonstravit esse victricem 154. Consulto autem Evangelio Christum esse cognoscimus veritatem. Ab hoc tempore apud Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum 155; quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis invenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed Ecclesia pro canonicis habet propter quorumdam martyrum passiones vehementes atque mirabiles, qui, antequam Christus venisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certaverunt et mala gravissima atque horribilia pertulerunt 156.

Prophetae priusquam philosophi extiterunt.

37. Tempore igitur Prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium pervenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine vocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captivitas 157, coepit excellere atque cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis vel activa dicitur, principatum, post Esdram in Chronicis invenitur 158. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi vocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pytagoras philosophum primus profiteretur: nec illi Prophetas nostros universos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel in eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius apud Graecos fuit, his Prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores 159. Sed nec ipsi verum theologum nostrum Moysen, qui unum verum Deum veraciter praedicavit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praevenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos attinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi vera sapientia est, si non superior, saltem videatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in Libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus atque nutritus etiam liberaliter educatus est 160. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam Prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuit 161. Quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putaverunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argivis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti 162.

Quid de scriptis dicendum quae castitas canonis non recepit.

38. Iam vero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluvium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non immerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam fecit et in qua cum suis evasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur 163 ? Quorum scripta ut apud Iudaeos et apud nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, qui pro suo sensu passim quod volunt credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet videri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem Scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris dicuntur aliis inveniri, quos Prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur 164; nec tamen inveniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, Sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut Prophetas inspiratione divina scribere potuisse, atque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista vero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam sub nomine verorum Prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae valent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.

Nulla sapientia praecessit Patriarchas et Prophetas.

39. Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, hebraeam tantum linguam per illum, qui vocabatur Heber, unde Hebraeorum vocabulum est, fuisse servatam, atque inde pervenisse ad Abraham, hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo constituit, qui docendis litteris praeessent, priusquam divinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat Scriptura , qui latine dici possunt litterarum inductores vel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant quodammodo in corda discentium vel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super Patriarchas et Prophetas nostros, quibus divina inerat sapientia, ulla se vanitate iactaverit, quando nec Aegyptus invenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua Patriarcharum nostrorum tempore praevenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo venisset easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia quam ad illuminandas vera sapientia mentes solet valere? Nam quod attinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum vocaverunt, in illis terris eiusmodi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes vel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen 165. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus avus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius 166.

Omnis sapientia nostrae est inferior.

40. Frustra itaque vanissima praesumptione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum comprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim parvus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam divinarum veritate non dissonat 167. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia compleantur, quomodo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diversa et huic exploratae veritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam videmus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui divinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem cives impiae civitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda videatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inveniunt. Nos vero in nostrae religionis historia fulti auctoritate divina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu vera seu falsa sint, nihil momenti afferunt, quo recte beateque vivamus.

In scholis philosophorum disputatio praevaluit.

41. 1. Ut autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non videntur laborasse in studiis suis, nisi ut invenirent quomodo vivendum esset accomodate ad beatitudinem capessendam, cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Ubi quamvis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior videri cupit nec sententiae quodammodo addictus alienae, sed sui dogmatis et opinionis inventor, tamen ut nonnullos vel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus vel discendi sociis amor veritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam veritatem putarent, sive illa esset, sive non esset: quid agit aut quo vel qua, ut ad beatitudinem perveniatur, humana se porrigit infelicitas, si divina non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum Litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non immerito, cum illa scriberent, eis Deum vel per eos locutum, non pauci in scholis atque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris atque urbibus cum doctis atque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine vilesceret, quod religione carum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis invenerit, inter quos cuncta quae sensere conveniant; quod ostendere hoc opere longum est 168.

Philosophi diversa et adversa senserunt.

41. 2. Quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola civitate approbatus, ut ceteri improbarentur, qui diversa et adversa senserunt? Nonne apud Athenas et Epicurei clarebant, asserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi atque muniri diis adiutoribus et tutoribus disputabant? Unde miror cur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse lapidem ardentem, negans utique deum 169, cum in eadem civitate gloria floruerit Epicurus vixeritque securus, non solum solem vel ullum siderum deum esse non credens, sed nec Iovem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perveniant 170. Nonne ibi Aristippus in voluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes virtute animi potius hominem fieri beatum asseverans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diversis atque inter se contrariis finibus vitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam 171, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac privatis catervatim pro sua quisque opinione certabant, alii asserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii vero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente divina, alii fortuito et casibus agi; alii immortales esse animas, alii mortales; et qui immortales, alii revolvi in bestias, alii nequaquam; qui vero mortales, alii mox interire post corpus, alii vivere etiam postea vel paululum vel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum. Has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum quis umquam populus, quis senatus, quae potestas vel dignitas publica impiae civitatis diiudicandas et alias probandas ac recipiendas, alias improbandas repudiandasque curavit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit in gremio suo tot controversias hominum dissidentium, non de agris et domibus vel quacumque pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere vivitur aut beate? Ubi etsi aliqua vera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis civitas mysticum vocabulum Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe Confusio, quod nos iam dixisse meminimus 172. Nec interest diaboli regis eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae variaeque impietatis pariter possidet.

Non dissentiunt inter se Scripturarum auctores.

41. 3. At vero gens illa, ille populus, illa civitas, illa res publica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum veris Prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes sacrarum Litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis atque pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et vixit, non secundum homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et vixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, Deus iussit. Si dictum est: Non moechaberis, non homicidium facies, non furaberis 173, et cetera huiusmodi, non haec ora humana, sed oracula divina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, verum videre potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum Deus fecerit eumque ipse providentissimus administret, de honestate virtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamvis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda 174, propheticis, hoc est divinis, vocibus, quamvis per homines, in illa civitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret.

Septuaginta Scripturas intepretati sunt.

42. Has sacras Litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimemque diuturnam potentiam, qua universam Asiam, immo paene totum orbem, partim vi et armis, partim terrore subegerat, quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit 175; eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri divisissent, sed potius dissipassent bellis omnia vastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captivos in Aegyptum transtulit 176. Huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum Dei misit petivitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi Scripturas, quas profecto audierat fama praedicante divinas, et ideo concupiverat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat 177. Has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulavit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta vocetur, iam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque divinum in eorum verbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo verbo, quod idem significaret et tantumdem valeret, vel in verborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re vera Spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum Scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam divinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam videmus effectum.

Septuaginta interpretum auctoritas praefertur.

43. Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit Ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam interpretatum est, quod Ecclesiae Latinae tenent; quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem Scripturas converterit. Sed eius tam litteratum laborem quamvis Iudaei fateantur esse veracem, Septuaginta vero interpretes in multis errasse contendant: tamen Ecclesiae Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicant praeferendum; quia, etsi non in eis unus apparuisset Spiritus sine dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae Septuaginta docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus, hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum vero tantum in eis signum divinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum Scripturarum ex hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est verax, aut congruit illis Septuaginta interpretibus, aut si non congruere videtur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. Spiritus enim, qui in Prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in Septuaginta viris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate divina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut, si non eadem verba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere servitutem, quam verbis debebat interpres, sed divinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et Septuaginta posuerunt; sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inventa apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorumdem versuum notaverunt, quae signa asteriscos vocant. Illa vero, quae non habent hebraei, habent autem Septuaginta, similiter ad capita versuum iacentibus virgulis, sicut scribuntur unciae, signaverunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. Quae autem non praetermissa vel addita, sed aliter dicta sunt, sive alium sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, sive alio modo eumdem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in Scripturis illis, nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est apud interpretes Septuaginta, noluit ea per istos, sed per illos Prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid vero est apud Septuaginta, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo alia per Isaiam, alia per Ieremiam, alia per alium aliumque prophetam vel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut voluit. Quidquid porro apud utrosque invenitur, per utrosque dicere voluit unus atque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando; quia sicut in illis vera et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem Spiritus unus apparuit.

Septuaginta codicibus hebraeis non discrepant.

44. Sed ait aliquis: Quomodo sciam quid Ionas propheta dixerit Ninivitis, utrum: Triduum, et Ninive evertetur, an: Quadraginta dies 178 ? Quis enim non videat non potuisse utrumque tunc dici a Propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii civitatem? Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die; si autem quadragesimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: Quadraginta dies, et Ninive evertetur. Septuaginta quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eumdemque sensum, quamvis sub altera significatione, concurreret, admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est. Gesta sunt quippe illa in Ninive civitate, sed aliquid etiam significaverunt, quod modum illius civitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in ventre ceti triduo fuit 179, et tamen alium significavit in profundo inferni triduo futurum, qui Dominus est omnium Prophetarum 180. Quapropter si per illam civitatem recte accipitur Ecclesia gentium prophetice figurata, eversa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in Ecclesia gentium, cuius illa Ninive figuram gerebat, sive per quadraginta dies sive per triduum idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; per triduum vero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitaverint Septuaginta interpretes iidemque Prophetae ad perscrutandam altitudinem prophetiae et quodammodo dixerint: In quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris invenire; illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. Propter quod utroque numero significari convenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per Septuaginta interpretum prophetiam, tamen unus atque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica veritate putantur Septuaginta interpretes discrepare et bene intellecti inveniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo vestigia sequens Apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putavi, quoniam utraque una atque divina est. Sed iam quae restant, ut possumus, exsequamur.

Exortus et excursus Ecclesiae, Dei civitatis, proponuntur (45-54)

Ecclesia templum est Domini.

45. 1. Postea quam gens Iudaea coepit non habere Prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captivitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem: Magna erit gloria domus istius novissimae, plus quam primae 181; quod de Novo Testamento dictum esse paulo superius demonstravit, ubi ait aperte Christum promittens: Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus 182. Quo loco Septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis Ecclesiae quam Christo, convenientem prophetica auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Iesus in Evangelio: Multi, inquit, vocati, pauci vero electi 183. Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei per Testamentum Novum lapidibus vivis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captivitatem instauratum. Propter hoc ergo nec Prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus afflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur impletam.

Quae evenerint ab Alexandro ad Macchabaeos...

45. 2. Non multo post enim adveniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta vastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolavit in Dei templo, non ad eius cultum vera pietate conversus, sed impia vanitate cum diis eum falsis colendum putans 184. Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoravi, post Alexandri mortem captivos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus benevolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narravi, ut Septuaginta interpretum Scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in Machabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et gravissimis malis ad idola colenda compulsi 185, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod tamen dux eorum strenuissimus Iudas, qui etiam Machabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundavit 186.

... ab Alcimo ad Christum natum.

45. 3. Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est 187. Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamvis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos Aristobolus assumpto diademate et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captivitate reversi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces vel principes habuerunt; quamvis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rex et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta graviora. Filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes vires adversus Israeliticam gentem provocavere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium. Tunc iam Roma subiugaverat Africam, subiugaverat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans tamquam se ipsa non valens ferre sua se quodammodo magnitudine fregerat. Pervenerat quippe ad seditiones domesticas graves atque inde ad bella socialia moxque civilia, tantumque se comminuerat et attriverat, ut ei mutandus rei publicae status, quo regeretur regibus, immineret. Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus civitatem capit, templum reserat, non devotione supplicis, sed iure victoris, et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut venerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti imposito custode Antipatro, quos tunc procuratores vocabant, vinctum secum Aristobolum ducit. Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum expoliavit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim venerat plenitudo temporis 188 significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium 189. Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo iam erat, ut veniret ille, cui repositum erat, quod Novo promissum est Testamento, ut ipse esset exspectatio gentium. Fieri autem non posset, ut exspectarent eum gentes venturum, sicut eum cernimus exspectari, ut veniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum venit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.

Quod sit testimonium Hebraeorum dispersorum.

46. Regnante ergo Herode in Iudaea, apud Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae 190, homo manifestus ex homine virgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta praedixerat: Ecce virgo accipiet in utero et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus 191. Qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse visum est, Scriptura evangelica continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, vastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per Scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient 192. Ceteri vero excaecati sunt, de quibus praedictum est: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributionem et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva 193. Proinde cum Scripturis nostris non credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur vel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae sufficiunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua versum Christi Ecclesia dilatatur. Nam prophetia in Psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtute tua 194. Demonstravit ergo Deus Ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit Apostolus, delictum illorum salus gentibus 195, et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamvis a Romanis fuerint devicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil valerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio Scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto Ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

Quae fuerit civitas Dei in gentibus et in Iob.

47. Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum Litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam venit aut venerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium revelatum est, et qui haec etiam praedicere impulsi sunt, sive participes eiusdem gratiae fuerint sive expertes, sed per malos angelos docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos 196. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re vera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad veros Israelitas supernae cives patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime convincuntur de sancto et mirabili viro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est advena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui divino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque attinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur 197. Quae tempora eius quamvis non inveniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Divinitus autem provisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum vixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Ierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui divinitus revelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 198, qui venturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quemadmodum nobis venisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei civitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad convincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut divina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus avulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque crevit Ecclesia.

Maior est gloria domus huius quam prioris.

48. Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur 199. Haec autem domus ad Novum pertinens Testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vivi 200, quibus credentibus renovatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renovatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum Testamentum, quod appellatur Novum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto 201, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est Ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi: Dabo pacem in loco, quem significat locus iste. Quoniam omnia significantia videntur quodammodo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab Apostolo: Petra erat Christus 202, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius Novi Testamenti quam domus prioris Veteris Testamenti, et tunc apparebit maior, cum dedicabitur. Tunc enim veniet desideratus cunctis gentibus 203, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius adventus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum Septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim vere non venient nisi electa, de quibus dicit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 204. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi vocati, pauci vero electi 205, non de his, qui vocati sic venerunt, ut de convivio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area ventilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

Quando Ecclesia inceperit.

49. In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat Ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam evangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perveniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis 206 et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus 207. Proinde vocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in Psalmo atque dicebat: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 208. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Ioannis, deinde per os proprium annuntiavit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, appropinquavit enim regnum caelorum 209. Elegit discipulos, quos et Apostolos nominavit 210, humiliter natos, inhonoratos, illetteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et Ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto Evangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conversatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis videntibus ascendit in caelum 211 et post dies decem misit promissum Spiritum Sanctum 212; cuius venientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae Ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

Ab Ierusalem se Ecclesia diffudit.

50. Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Ierusalem 213, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 214, et ubi rursus eis de adventu eius novissimo requirentibus respondit atque ait: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae 215, primum se ab Ierusalem diffudit Ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis annuntiantibus Evangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptaverat verbo et accenderat Spiritu Sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 216. Qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem viderant et audierant, verum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et varios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe Evangelium, contestante Deo signis et ostentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti muneribus 217; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore venerarentur sanguinem martyrum, quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus vastabatur Ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.

Inimicos habet Ecclesia haereticos...

51. 1. Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo christiano doctrinae resisterent christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in civitate Dei, sicut civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperatur in bonum 218. Inimici enim omnes Ecclesiae, quolibet errore caecentur vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius benevolentiam aut etiam beneficentiam, sive suadibili doctrina cum eis agatur sive terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae civitatis adversus peregrinantem in hoc mundo civitatem Dei vasa propria commovendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis, et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in Psalmo illam vocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundaverunt animam meam 219. Hinc est et illud Apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 220.

... et malos christianos.

51. 2. Nam et id, quod ait idem doctor: Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur 221, nullis putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saevientibus videtur esse tranquillitas et re vera est plurimumque consolationis affert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie viventium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur christianum et catholicum nomen 222; quod quanto est carius eis, qui volunt pie vivere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta christiana et Scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi volentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inveniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo christiani appellantur. His atque huiusmodi pravis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui volunt in Christo pie vivere, etiam nullo infestante neque vexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa vox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: In corpore meo. Sed rursus quoniam cogitantur immutabilia divina promissa, et quod ait Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 223; quos enim praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui 224; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo Psalmo: Consolationes tuae iucundaverunt animam meam 225. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum sive falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciaverant. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et Apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia.

Decem a romanis principibus sunt persecutiones...

52. 1. Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum sive credendum, quod nonnullis visum est vel videtur, non amplius Ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque novissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut novissima Antichristi persecutio similis videatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt 226. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamvis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico Spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad verum pervenit, aliquando fallitur.

... et aliae multae semper et ubique.

52. 2. Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum: quid agent de illa, quae, posteaquam Christus ascendit in caelum, Ierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est 227, ubi Iacobus frater Ioannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Ierosolymis fratres 228, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, vastabat Ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, evangelizans, qualia faciebat, est passus, sive per Iudaeam sive per alias gentes, quacumque Christum ferventissimus praedicabat? Cur ergo eis a Nerone videtur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, Ecclesia crescendo pervenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini gravissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est Ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere vetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei christianae confessor exstitit militiaque privatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuvenis, qui multis, ut torquerentur, apprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam vastavit Ecclesiam? Quale est autem, non considerare Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista vidisse incunctanter recordabantur, audivimus? Quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quievit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida pervenerint? Haec atque huiusmodi mihi cogitanti non videtur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet Ecclesiam. Sed rursus affirmare aliquas futuras a regibus praeter illam novissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius astruentes sive destruentes, sed tantummodo ab affirmandi quodlibet horum audaci praesumptione revocantes.

Ignota est ultima persecutio.

53. 1. Illam sane novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua extinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et evacuabit illuminatione praesentiae suae 229. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Importune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 230. Non utique illi de hora vel die vel anno, sed de tempore interrogaverant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad eius ultimum adventum compleri posse dixerunt. Quemadmodum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de Scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium vero de hac re calculantium digitos resolvit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

Dicunt Petrum maleficia fecisse pro nominis Christi cultu.

53. 2. Sed haec quia evangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio christiana. Cum enim viderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitaverunt nescio quos versus graecos tamquam consulenti cuidam divino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non vultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam vitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam vitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt avertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi adversariam tam prolixo tempore convalescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum eversionem pervenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui vel illectus tanto scelere vel impulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi versus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

Christi nominis cultus maleficium excludit.

54. 1. Haec atque huiusmodi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem divinatio ficta promisit et decepta vanitas credidit. Cum vero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per Apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi nativitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio christiana, id est, posteaquam in fluvio Iordane ministerio Ioannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae 231. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc annuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in viro quo definivit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis 232 ): melius in hac quaestione solvenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus Sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea civitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est Testamentum Novum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod Testamentum vocatur Vetus. De hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Ierusalem 233. Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Ierusalem 234. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conversa 235 venditis suis rebus, ut egenis distribuerentur 236, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem voluntariam pervenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro veritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem virtute divina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Ierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce vel fixerat prensum vel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octavum kalendas aprilis. Resurrexit tertio die, sicut Apostoli suis etiam sensibus probaverunt 237. Deinde post quadraginta dies ascendit in caelum 238; post decem dies, id est quinquagesimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum Sanctum 239. Tunc tria milia hominum Apostolis eum praedicantibus crediderunt 240. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et veritas habet, efficacia Spiritus Sancti; sicut autem finxit vanitas impia vel putavit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad verbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi salvus exiluit 241, quinque hominum milia crediderunt 242; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium crevit Ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus Sanctus, id est per idus maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Mallio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in civitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iovius comites imperatoris Honorii quarto decimo kalendas aprilis falsorum deorum templa everterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non videat quantum creverit cultus nominis Christi, praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam vera illa divinatione revocabantur a fide eamque completo eodem numero annorum inanem ridendamque viderunt? Nos ergo, qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus venenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad vitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.

Permixtarum civitatum est mortalis excursus.

54. 2. Sed aliquando iam concludamus hunc librum, hoc usque disserentes et quantum satis visum est demonstrantes, quisnam sit duarum civitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est, fecit sibi quos voluit vel undecumque vel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando serviret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cuius verum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur vel malis pariter affliguntur, diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.