LIBER XVI

BREVICULUS

1. An post diluvium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum Deum viventium reperiantur.

2. Quid in filiis Noe prophetice fuerit figuratum.

3. De generationibus trium filiorum Noe.

4. De diversitate linguarum principioque Babylonis.

5. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

6. Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus angelis loquitur.

7. An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluvii inundatione servatus est.

8. An ex propagatione Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstruosa prodierint.

9. An inferiorem partem terrae, quae nostrae habitationi contraria est, antipodas habere credendum sit.

10. De generatione Sem, in cuius progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.

11. Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, in cuius familia remansit, cum diversitas esset facta linguarum.

12. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.

13. Quae ratio fecisse videatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii eius Nachor facta sit mentio.

14. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.

15. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

16. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

17. De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.

18. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini eius Chanaan terra promittitur.

19. De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

20. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva caritate complacuit.

21. De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.

22. De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Lot de captivitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

23. De verbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in preputio constitutus.

24. De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat doceretur.

25. De Agar ancilla Sarrae, quam eadem Sarra Abrahae esse voluit concubinam.

26. De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

27. De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus, perit anima eius, quia testamentum Dei dissipavit.

28. De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

29. De tribus viris vel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

30. De Lot a Sodomis liberato atque eisdem caelesti igne consumptis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

31. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

32. De oboedientia et fide Abrahae, qua per oblationem immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.

33. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

34. Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.

35. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.

36. De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, accepit.

37. De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.

38. De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem et de visione, quam in itinere somniavit, et de quattuor ipsius feminis, cum unam petiisset uxorem.

39. Quae ratio fecerit ut Iacob etiam Israel cognominaretur.

40. Quomodo Iacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his, qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.

41. De benedictione, quam Iacob in Iudam filium suum promisit.

42. De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.

43. De temporibus Moysi et Iesu Nave ac Iudicum atque inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed David praecipuus et sacramento habetur et merito.

LIBER DECIMUS SEXTUS

CIVITATIS DEI QUAE FUERINT PRIMORDIA HISTORICA A NOE AD DAVID

Quae fuerit pueritia civitatis Dei a Noe ad Abraham (1-11)

Sem et Iafet benedicuntur.

1. Post diluvium procurrentis sanctae vestigia civitatis utrum continuata sint an intercurrentibus impietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum veri unius Dei cultor existeret, ad liquidum Scripturis loquentibus invenire difficile est, propterea quia in canonicis Libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam vastatione diluvii liberari, non invenimus usque Abraham cuiusquam pietatem evidenti divino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et Iapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praevidens quod longe fuerat post futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccaverat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote malediceret his verbis: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; laetificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem 1, sicut ipsa eiusdem Noe et vineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta atque conscripta sunt, propheticis sunt gravidata sensibus et velata tegminibus.

Quid significent Sem, Iafet, Cam.

2. 1. Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intellegenter advertens non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur Nominatus 2. Quid autem nominatius Christo, cuius nomen ubique iam fragrat, ita ut in Cantico canticorum etiam ipsa praecedente prophetia unguento comparetur effuso 3; in cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Iapheth Latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur Calidus 4, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere praecordia et pacem perturbare sanctorum? Sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta illud Apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis 5. Unde etiam scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur 6. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio. Quamvis non solum qui sunt apertissime separati, verum omnes, qui christiano vocabulo gloriantur et perdite vivunt, non absurde possunt videri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiant profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos 7. Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est in opere suo. Unde convenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur Motus eorum; quod aliud quid est quam opus eorum? Sem vero et Iapheth tamquam circumcisio et praeputium, vel sicut alio modo eos appellat Apostolus, Iudaei et Graeci 8, sed vocati et iustificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt supra dorsa sua et intraverunt aversi et operuerunt nuditatem patris sui, nec viderunt quod reverendo texerunt 9. Quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus aversamur. Vestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet iam tempore, quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum 10, transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

Noe nudatus praenuntiat Christum crucifixum.

2. 2. Sed malus frater in filio suo, hoc est, in opere suo, puer, id est servus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae vel ad provectum sapientiae scienter utantur malis boni. Sunt enim teste Apostolo, qui Christum annuntiant non caste; sed sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur 11. Ipse quippe plantavit vineam, de qua dicit propheta: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est 12, et bibit de vino eius: sive ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? 13 et: Pater, si fieri potest, transeat calix iste 14, quo suam sine dubio significat passionem; sive, quia vinum fructus est vineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa vinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, assumpsit; et inebriatus est, id est passus est, et nudatus est 15; ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit Apostolus: Etsi crucifixus est ex infirmitate 16. Unde idem dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus 17. Quod vero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit Scriptura: In domo sua 18, eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum vocis reprobi annuntiant; non enim quod annuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiavit foris; Sem vero et Iapheth, ut hoc velarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt 19.

Si semper res gestae aliquid praefigurent.

2. 3. Haec Scripturae secreta divinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusve congruenter, verum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta neque nisi ad Christum et eius Ecclesiam, quae civitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia videmus impleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe atque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica providentia. Illa itaque exequitur Litterarum sacrarum scriptor istarum vel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad civitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt cives eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria vel proficiat vel emineat. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, attexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nervi in citharis atque huiusmodi vasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his connectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodammodo religentur.

Generationes Sem et Cam enumerantur.

3. 1. Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum videtur, attexendum est huic operi, quo civitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui vocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim 20. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans venator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gigans venator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Orech, Archad et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa exivit Assur et aedificavit Niniven et Roboth civitatem et Chalach et Dasem inter medium Ninivae et Chalach: haec civitas magna 21. Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant computati et nepotes duo. Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam Scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon civitas, et quae iuxta commemoratae sunt sive civitates sive regiones. Quod vero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Niniven et alias quas contexuit civitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus, Beli filius, conditor Ninivae civitatis magnae; cuius civitatis nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Ninive vocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent atque alias conderent civitates, quarum prima est a Nino appellata Ninive. Hinc reditur ad alium filium Cham, qui vocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, velut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines pervenerint commemoratis quibusdam civitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque computatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur 22.

Qui sit Heber in generationibus Noe.

3. 2. Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum pervenit a minimo exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione illustratum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori 23. Ordo verborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intellegi voluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, sive sint filii, sive nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie veniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia verum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse videantur; sed nimirum hoc verum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei civitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque alter filiorum Sem genuit eius nepotem, atque ex illo itidem pronepos natus est atque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellavit Phalech, quod interpretatur Dividens. Deinde Scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: Quia in diebus, inquit, eius divisa est terra 24. Hoc autem quid sit, post apparebit. Alius vero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem viginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, viginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur Scriptura dicens: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium 25. Unde colligitur septuaginta tres vel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unusquisque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis 26.

3. 3. Iam vero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit eos, qui dicuntur Ludiim 27; et eodem modo ceterae usque ad septem gentes. Et enumeratis omnibus postea concludens: Hi filii Cham, inquit, in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 28. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiverunt. Nam qua alia causa, cum filii Iapheth octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur, et cum filii Cham quattuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adiciuntur, et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum posteritas attexitur? Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere; sed gentes, propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia, sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.

Quae egerit Babylon in confusione linguarum.

4. Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diversitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et vox una omnibus. Et factum est, cum moverent ipsi ab Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Et dixit homo proximo : Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismetipsis civitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoaverunt facere, et nunc non deficient ex illis omnia quae conati fuerint facere; venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque vocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessaverunt aedificantes civitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius Confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae 29. Ista civitas, quae appellata est Confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon quippe interpretatur Confusio. Unde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breviter fuerat intimatum, ubi, cum de illo Scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae civitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamvis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat impietas 30. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sive unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, sive omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum: ut rana et locusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac locustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen 31. Quid autem factura fuerat humana et vana praesumptio, cuiuslibet et quantumlibet in caelum adversus Deum altitudinem molis extolleret, quando montes transcenderet universos, quando spatium nebulosi aeris huius evaderet 32 ? Quid denique noceret Deo quantacumque vel spiritalis vel corporalis elatio? Tutam veramque in caelum viam molitur humilitas, sursum levans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste venator contra Dominum 33. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; quippe et contra et ante significat. Hoc enim verbum est in Psalmo: Et ploremus ante Dominum qui nos fecit 34; et hoc verbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum 35. Sic ergo intellegendus est gigas iste venator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est venator, nisi animalium terrigenarum deceptor, oppressor, exstinctor? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est impia significata superbia. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, aggregaret; et per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque incomprehensibilibus fecit.

Descendit Dominus in ministerio angelorum.

5. Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem: non loco movetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodammodo eius ostendat; nec videndo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit. Non sic ergo videbatur illa civitas, quomodo eam Deus videri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamvis possit intellegi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat; ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum 36, recapitulatio sit, demonstrans quemadmodum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi vult: Venite et descendentes confundamus (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite et descendentes confundite; sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut Apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii 37.

Pluraliter et singulariter Deus loquitur.

6. 1. Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: Faciam; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eamdem esse imaginem angelorum et Dei; recte illic intellegitur pluralitas Trinitatis. Quae tamen Trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisset: Faciamus, Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei 38; non dixit: Fecerunt dii, aut: Ad imaginem deorum. Poterat et hic eadem intellegi Trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum Sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum 39, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius convenit venire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt veritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam moventur, tamquam ad fontem vitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo veniunt, qui non recedunt. Nec sic loquitur angelis Deus, quomodo nos invicem nobis vel Deo vel angelis vel ipsi angeli nobis sive per illos Deus nobis, sed ineffabili suo modo; nobis autem hic indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est immutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi assidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, sive spiritalibus imaginibus nostro spiritui sive corporalibus vocibus corporis sensui.

Gentes per linguas dividuntur.

6. 2. Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere 40, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quemadmodum ait quidam:
Non arma expedient totaque ex urbe sequentur? 41
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere? Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est, Ne, ut diceremus, Nonne, quoniam vocem pronuntiantis non possumus scribere. Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, vel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas impleverunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas novimus.

7. Et homines quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas navigio transire potuisse, quis ambigat? Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi atque huiusmodi cetera, quomodo post diluvium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca servavit. Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla videatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum advexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt venandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamvis iussu Dei sive permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si vero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: Producat terra animam vivam 42, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum variarum gentium propter Ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.

An et monstruosa hominum genera ex Adam sint.

8. 1. Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe vel potius ex illo uno homine, unde etiam ipsi exstiterunt, propagata esse credendum sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media, quibusdam plantas versas esse post crura, quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam virilem, sinistram muliebrem, vicibusque inter se coeundo et gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo halitu vivere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos a cubito Graeci vocant, alibi quinquennes concipere feminas et octavum vitae annum non excedere. Item ferunt esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas vocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se pedum protegant; quosdam sine cervice oculos habentes in umeris, et cetera hominum vel quasi hominum genera, quae in maritima platea Carthaginis musivo picta sunt, ex libris deprompta velut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis, quorum canina capita atque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum, quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu colorem sive motum sive sonum sive qualibet vi, qualibet parte, qualibet qualitate naturam : ex illo uno protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitaverit. Apparet tamen quid in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile.

Ita et gentes si quae sint.

8. 2. Qualis autem ratio redditur de monstrosis apud nos hominum partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando creari quid oporteat vel oportuerit, ipse novit, sciens universitatis pulchritudinem quarum partium vel similitudine vel diversitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines novimus; et haec levior est quam ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, quamvis nesciens cur hoc fecerit. Ita etsi maior diversitas oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit. Apud Hipponem Diarrhytum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus. Si aliqua gens talis esset, illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum? Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamvis ad modum rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praevaluit. Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupavit. Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus, venter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tamdiu vixit, ut multos ad eum videndum fama contraheret. Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his, ex quibus eos natos esse certissimum est? Sicut ergo haec ex illo uno negari non possunt originem ducere, ita quaecumque gentes in diversitatibus corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, velut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut rationalia animalia sint atque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre omnium stirpem trahere confitendum est, si tamen vera sunt quae de illarum nationum varietate et tanta inter se atque nobiscum diversitate traduntur. Nam et simias et cercopithecos et sphingas si nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes velut gentes aliquas hominum nobis impunita vanitate mentiri 43. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid, si propterea Deus voluit etiam nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, quae apud nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, velut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus errasse? Non itaque nobis videri debet absurdum, ut, quemadmodum in singulis quibusque gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sint gentium. Quapropter ut istam quaestionem pedetentim cauteque concludam: aut illa, quae talia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt.

Quidam de antipodis fabulantur.

9. Quod vero et antipodas esse fabulantur, id est homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, adversa pedibus nostris calcare vestigia: nulla ratione credendum est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se affirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra convexa caeli terra suspensa sit, eumdemque locum mundus habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere non posse. Nec attendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda mundus esse credatur sive aliqua ratione monstretur, non tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo Scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem eo, quod eius praedicta complentur, nimisque absurdum est, ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani immensitate traiecta, navigare ac pervenire potuisse, ut etiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum. Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse divisi, quaeramus, si possumus invenire, illam in terris peregrinantem civitatem Dei, quae usque ad diluvium arcamque perducta est atque in filiis Noe per eorum benedictiones perseverasse monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem, quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris sui, domibus habitaret.

Ex Sem et Heber generationes enumerantur.

10. 1. Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluvium civitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluvium. Propter hoc ergo Scriptura divina cum terrenam civitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando revertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque vixisset. Ubi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius divisa est terra 44. Quid enim aliud intellegendum est terram esse divisam nisi diversitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi connectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perveniri; sicut illi connectebantur ante diluvium, per quos perveniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluvium. Et vixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est 45. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno vitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham, et quot annos postmodum vixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi accrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnavit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagavit.

Qui sint temporum articuli in generationibus.

10. 2. Sed nos, ne diutius quam opus est immoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie vixerit, sed quoto anno vitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluvio usque ad Abraham colligamus et praeter illa, in quibus nos cogit necessitas immorari, breviter alia cursimque tangamus. Secundo igitur anno post diluvium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque annorum, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta, genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat, quando genuit Heber; centum vero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus divisa est terra; ipse autem Phalech vixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta novem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram 46; quem postea Deus mutato vocabulo nominavit Abraham 47. Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum vulgatam editionem, hoc est interpretum Septuaginta. In hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

An fuerit Dei civitas a Noe ad Abraham.

10. 3. Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus civitatem Dei, non possumus affirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquela una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu veri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua impia significatur elatio, apparuit civitas, hoc est societas, impiorum. Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia vero in eo, qui maledictus est, atque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans venator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 48, in utroque Psalmo, ubi haec verba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? 49. Erat ergo etiam tunc populus Dei. Unde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum 50, ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad civitatem pertinentes, quae vivit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant.

An lingua hebraea ex Heber fuerit...

11. 1. Quamobrem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt; nam et ante diluvium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluvio meruerunt: ita, quando merito elatioris impietatis gentes linguarum diversitate punitae atque divisae sunt et civitas impiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret. Unde, sicut supra memoravi 51, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inveniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, divisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non immerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque vocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua vel humana locutio vocabatur, qua sola universum genus humanum loquebatur.

... quae ante diluvium communis fuerat.

11. 2. Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber divisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen imposuisse filio suo, ut vocaretur Phalech, quod interpretatur Divisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra divisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: In diebus eius divisa est terra 52. Nam nisi adhuc Heber viveret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae apud illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena venit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Iacob et insignius atque eminentius in Dei populum coalescentes Dei Testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eamdem linguam in universam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducantur ad Abraham. Quapropter etiamsi non evidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, non ad hoc valuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamvis ex illo quintus oriatur, et Hebraea vocatur lingua, quam Patriarcharum et Prophetarum non solum in sermonibus suis, verum etiam in Litteris sacris custodivit auctoritas: profecto, cum quaeritur in divisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis; quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum; quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non parvum apparuisse vestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non pervenit tale supplicium?

Quo tempore fuerit diversitas linguarum.

11. 3. Sed adhuc illud movet, quomodo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham, et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quomodo igitur omnes filii, qui commemorati sunt trium filiorum Noe, fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium atque linguarum. Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra divisa sit. Nec movere nos debet, quomodo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum atque ex hoc divisio gentium. Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus convenire vivendo. Hoc enim contigit, cum plus viverent ubi pauciores sunt generationes, minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra divisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium, sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quomodo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, divisa est terra? Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias dividi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quemadmodum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. Illarum autem gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint derivata, sicut ex Assur Assyrii et ex Heber Hebraei; partim temporis vetustate mutata sunt, ita ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui vocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo vocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent.

Civitas Dei in Abraham adolevit (12-36)

A Sem ad Abraham generationes enumerantur.

12. Nunc iam videamus procursum civitatis Dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius evidentior, et ubi clariora leguntur promissa divina, quae nunc in Christo videmus impleri. Sicut ergo Scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham 53, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat. Apud Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones impiae praevalebant, quemadmodum per ceteras gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat; quamvis et ipse, sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia servisse diis alienis Iesu Nave narrante referatur 54; ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae autem generationes Noe 55 : ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut dicatur: Hae sunt generationes Tharae. Thara genuit Abram et Nachor et Aran, et Aran genuit Loth. Et mortuus est Aran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumpsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran 56. Iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sara uxor Abrahae.

Quare Hebraei ex regione Chaldeorum in Mesopotamiam venerint.

13. Deinde narratur quemadmodum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et venerit in Mesopotamiam et habitaverit in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui vocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: Et sumpsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et venit in Charran et habitavit ibi 57. Nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha. Sed invenimus postea, cum servum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor 58. Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham. Cur ergo eum Scriptura non commemoravit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitavit in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, verum etiam Sara nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit secum? Cur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde sive paenitendo sive persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigravit? In libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum adversus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum : Audiat dominus noster verbum de ore pueri sui, et referam tibi veritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore servi tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitaverunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, quem cognoverunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitaverunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitaverunt 59, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Unde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro vera pietate, qua unus et verus ab eis colebatur Deus.

Quomodo de Abraham computentur annorum numeri.

14. Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi vixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra 60. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi compleverit; alioquin nescietur quot annos vixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charran venerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque vixerit, huius solius numerum annorum vitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem Scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum vitae suae neminem continet.

Abrahae anni vitae computantur.

15. 1. Quod vero commemorata morte Tharae, patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui 61, et cetera; non quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim verba Dei, quae ad Abraham facta sunt, Scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quemadmodum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra 62. Quomodo potest hoc esse verum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae civitate; agebat enim annum aetatis suae septuagesimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagesimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centesimum quadragesimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius vixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagesimus quintus erat, procul dubio patris eius, qui eum septuagesimo suo anno genuerat, centesimus quadragesimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo Scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis 63, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et vox una omnibus 64. Quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra 65, deinde Scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat compleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua, et cetera. Post quae Dei verba subiungitur: Et exiit Abram, quemadmodum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra 66. Tunc itaque factum est, quando pater eius centesimum quadragesimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagesimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

Quae dixerit Stephanus de Abrahae migratione.

15. 2. Sed beatus Stephanus in Actibus Apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec verba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitavit, sed priusquam habitaret in eadem civitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charra, non quid sit factum, posteaquam locutus est illi Deus (neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset in Mesopotamia), sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitavit in Charra. Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac, in qua vos nunc habitatis, et patres vestri 67; non ait: Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra; sed: Inde hic eum collocavit, postquam mortuus est pater eius. Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram pervenisse cum patre, retento apud se praecepto Dei, et inde exisse septuagesimo et quinto suo, patris autem sui centesimo quadragesimo et quinto anno. Collocationem vero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum avelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuvante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini implesse, ut cum Sara coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.

Quo tempore Dei promissiones ad Abraham factae fuerint.

16. Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei veri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiavit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et vade in terram, quam tibi demonstravero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae 68. Advertendum est igitur duas res promissas Abrahae: unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam; aliam vero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius vestigia consequuntur, quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagesimo quinto anno aetatis Abrahae 69, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam Scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abram erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra 70. Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra 71 ? Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in Chronicis ab anno huius promissionis computat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, verum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

Tria regna et tres partes orbis describuntur.

17. Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum civitas, hoc est societas hominum secundum hominem viventium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna videlicet tria, Sicyoniorum, Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius atque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India universae Asiae populos subiugaverat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una provincia est, sed eam quae universa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali divisione fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a septentrione usque ad occidentem, atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde videntur orbem dimidium duae tenere Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem dividas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altero vero Europa et Africa. Quamobrem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quomodo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? In Assyria igitur praevaluerat dominatus impiae civitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae civitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnaverat sexaginta quinque annos. Filius vero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duo regnavit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millesimus ducentesimus ante conditam Romam, veluti alteram in occidente Babyloniam.

Abraham in Chanaan perrexit.

18. Egressus ergo Abraham de Charra septuagesimo quinto anno aetatis suae, centesimo autem quadragesimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sara coniuge perrexit in terram Chanaan et pervenit usque ad Sichem, ubi rursus divinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc 72. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.

Abraham in Aegyptum ire compulsus est.

19. Deinde aedificato ibi altari et invocato Deo Abraham profectus est inde et habitavit in heremo atque inde ire in Aegyptum famis necessitate compulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negavit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cavens ut homo; quoniam, si periculum quantum caveri poterat non caveret, magis temptaret Deum, quam speraret in Deum 73. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus 74. Denique factum est, quod de Domino praesumpsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter afflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere afflictionibus magnis non fuisse permissum.

Loth ab Abraham discessit.

20. Reverso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde venerat, tunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salva caritate discessit. Divites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam vitaverunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecaventis Abrahae verba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me: si tu in sinistram, ego in dextram; vel si tu in dextram, ego in sinistram 75. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior dividat, minor eligat 76.

Denuo Dei promissio ad Abraham facta est.

21. Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio Dominus dixit ad Abraham: Respiciens oculis tuis vide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam 77. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non evidenter apparet. Potest enim videri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est, quam Graeci vocant hyperbolen 78; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere Scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus, id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, et futurum est, secundum imitationem fidei, toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Quod semen, in comparatione multitudinis impiorum, profecto in paucis est; quamvis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed universum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini comparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. Sed ideo diximus, quod non evidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum crevit, ut paene omnes partes orbis impleverit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini comparari, quia et haec sola innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest movere nonnullos, si usque in saeculum intellegant in aeternum. Si autem saeculum hoc loco sic accipiant, quemadmodum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos movebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis civitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et universa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

Abraham a Melchisedech benedicitur.

22. Hoc responso promissionis accepto migravit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron 79. Deinde ab hostibus, qui Sodomis irruerant, cum quinque reges adversus quattuor bellum gererent et victis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberavit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo vernaculis suis et victoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre voluit, cum rex cui vicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi 80; de quo in Epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam vero negant, multa et magna conscripta sunt 81. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc venturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 82; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus illucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur.

Semen Abrahae est sicut stellae caeli.

23. Etiam tunc factum est verbum Domini ad Abraham in visu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret valde multam, ille de posteritate sollicitus quemdam Eliezer vernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille vernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed stellae caeli 83; ubi mihi magis videtur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non valent, quia nec omnes eas videri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures videt. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque universum stellarum numerum comprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus vel Eudoxus vel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius Apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 84; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.

Quae magna fuerit ad Abraham promissio.

24. 1. In eodem visu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuvencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et divisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; aves autem non divisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aves supra corpora quae divisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pavor irruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos et affligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui servierint, iudicabo ego. Post haec vero exibunt hoc cum suppellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta vero generatione convertent se hoc. Nondum enim impleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media divisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Celmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Evaeos et Gergesaeos et Iebusaeos 85.

Quae facta significent.

24. 2. Haec omnia in visu facta divinitus atque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus. Posteaquam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero? 86 terrae quippe illius promissa erat hereditas. Non enim ait: Unde sciam? quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est virginis Mariae diffidentia quod ait: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audivit 87. Denique et hic similitudo data est de animalibus, iuvenca et capra et ariete et duabus volucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Sive ergo per iuvencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura (quae animalia propterea trima dicuntur, quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad David, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est voluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad David, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit), sive aliquid aliud convenientius ista significent: nullo modo tamen dubitaverim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est: Aves autem non divisit, quoniam carnales inter se dividuntur, spiritales autem nullo modo, sive a negotiosis conversationibus hominum se removeant, sicut turtur, sive inter illas degant, sicut columba; utraque tamen avis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros individuos filios promissionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aves autem descendentes supra corpora, quae divisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quemdam suum de carnalium divisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium divisiones veros usque in finem perseveraturos fideles. Et circa solis occasum quod pavor irruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in Evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio 88.

Annorum numerus qui fuerit.

24. 3. Quod vero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos et affligent eos quadringentis annis 89, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem servitute sub Aegyptiis affligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quemadmodum enim scriptum est de Thara patre Abrahae; Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni 90, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in servitutem redigent eos et affligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem afflictione completus est, non quia ibi universus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint, sive ex hoc tempore computentur, quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagesimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum Apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad evacuandam promissionem 91. Iam ergo isti quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in visu demonstrata et dicta sunt Abrahae, vel quando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post viginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos voluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in verbis praenuntiantis Dei, nullus dubitaverit ad Israeliticum populum pertinere.

Timor Abrahae iudicium significat.

24. 4. Quod vero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media divisa illa 92, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim afflictio civitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem salvandos et in igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a parvo, quod dividit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est civitas Rhinocorura.

Nullum fuit crimen Abrahae cum Agar.

25. Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sara libera, de quibus in libro superiore iam diximus 93. Quod autem attinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum 94, et eo iure, quo dicit Apostolus: Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 95, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciviae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla gravida dominae sterili superbiret et hoc Sara suspicione muliebri viro potius imputaret, etiam ibi demonstravit Abraham non se amatorem servum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarae coniugi pudicitiam custodisse nec voluptatem suam, sed voluntatem illius implevisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quomodo tibi placuerit 96. O virum viriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!

In testamento circumcisio includitur.

26. 1. Post haec natus est Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi vernaculum suum adoptare voluisset, Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus 97. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum esset annorum nonaginta et novem, apparuit ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querela, et ponam testamentum meum inter me et inter te et implebo te valde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te valde valde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt; et statuam testamentum meum inter me et inter te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conservabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conservabis inter me et vos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur vestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem praeputii vestri, et erit in signo testamenti inter me et vos. Et puer octo dierum circumcidetur, vestrum omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus et empticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur vernaculus domus tuae et empticius. Et erit testamentum meum in carne vestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octava die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipavit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic vivat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudivi te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum valde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem 98.

Quid circumcisio significet.

26. 2. Hic apertiora promissa sunt de vocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen evidens opus Dei est vitiata et cessante natura, ibi evidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, verum etiam servos vernaculos et empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta vetustate renovatam? Et quid aliud quam Christum octavus dies, qui hebdomade completa, hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant novitatem, et in Testamento Vetere obumbratur Novum. Quid est enim quod dicitur Testamentum Vetus nisi Novi occultatio? Et quid est aliud quod dicitur Novum nisi Veteris revelatio? Risus Abrahae exsultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem vero movet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam 99, quomodo accipiatur impletum sive adhuc exspectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant , quod a saeculo derivatum est; quippe graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut brevi etiam tempore transeant; autem quod dicitur, aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.

Circumcisio ab originali peccato redemit.

27. Item potest movere, quomodo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octava die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipavit 100, cum haec nulla culpa sit parvuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipaverit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam parvuli, non secundum suae vitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt 101. Multa quippe appellantur Testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, Vetere et Novo, quod licet cuiquen legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini 102. Unde scriptum est in libro, qui Ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut vestis veterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris 103. Cum enim lex evidentior postea data sit, et dicat Apostolus: Ubi autem non est lex, nec praevaricatio 104, quo pacto in Psalmo quod legitur verum est: Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae 105, nisi quia omnes legis alicuius praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut verum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae, et: Ubi lex non est, nec praevaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non immerito parvulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec verba divina, tamquam dictum sit: Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum Dei dissipavit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccavit. Si enim dixisset: Quia hoc testamentum meum dissipavit, non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc vero, quoniam non expressit cuiusmodi testamentum parvulus dissipaverit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad parvulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipaverit parvulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animadvertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam parvuli nisi originalis obligatione peccati.

Mutantur nomina Abrahae et Sarae.

28. Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui evidentissime dictum est: Patrem multarum gentium posui te; et augeam te valde valde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt 106 : quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi; ex illo deinceps illi coniuges non vocantur in Scripturis, sicut antea vocabantur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio vocavimus, quoniam sic iam vocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est Abraham; Abram vero, quod ante vocabatur, interpretatur Pater excelsus. De nomine autem mutato Sarrae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris Litteris continentur, Sara interpretatur Princeps mea, Sarra autem Virtus. Unde scriptum est in Epistula ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra virtutem accepit ad emissionem seminis 107. Ambo enim seniores erant, sicut Scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuvene parere potest, de seniore non potest; quamvis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarrae de Cettura potuit, quia vividam eius invenit aetatem 108. Hoc ergo est, quod mirum commendat Apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset 109. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam senectus vivi, sed cadaver est mortui. Quamvis etiam sic solvi soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi videtur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu vivebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

Quomodo divinitas Abrahae et Loth appareat.

29. Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus viris 110, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamvis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, asserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse visibilem. Est quidem divinae potestatis et invisibilis, incorporalis immutabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus aspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres vidisset, ad Dominum singulariter est locutus; sic enim scriptum est: Et ecce tres viri stabant super eum, et videns procucurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te 111, et cetera: cur non et illud advertunt, duos ex eis venisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum impio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in colloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri vestri, et cetera quae ibi dicuntur 112, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, in eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Salvam fac animam tuam, ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte salvum te fac, ne quando comprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te 113, et quae sequuntur. Deinde post haec verba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam 114, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus viris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut assolet in Prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; atque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse Scriptura testatur, non solum in hoc Genesis libro, ubi haec gesta narrantur, verum etiam in Epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc, inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos 115. Per illos igitur tres viros, cum rursus filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, divinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae 116. Et hic duo illa brevissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

Sodoma igne deleta est.

30. Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et veniente igneo imbre de caelo tota illa regio impiae civitatis in cinerem versa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem convaluerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii divini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad veterem vitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum evadere iudicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conversa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caveatur exemplum 117. Inde rursus Abraham fecit in Geraris apud regem civitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti regi, cur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim vere soror mea est de patre, sed non de matre 118, quia de patre suo soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

Cum Isaac promissus fuit Sara risit.

31. Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominavit Isaac, quod interpretatur Risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres viros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamvis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad irridendum opprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine vocato Sarra monstravit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi 119. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum Apostolum Testamenta significantur, Vetus et Novum, ubi Sarra illa supernae Ierusalem, hoc est civitatis Dei, figuram gerit 120.

Fide Abraham Isaac immolabat.

32. 1. Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, temptatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam proferenda, non Deo 121. Neque enim omnis est culpanda temptatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi vires suas sibi non verbo, sed experimento temptatione quodammodo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnoverit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod victimis Deus delectaretur humanis; quamvis divino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum. Verum tamen Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et fil io eius foras eiciendis voluntatem coniugis nollet implere: In Isaac vocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est 122. Quomodo ergo dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius vocaverit? Exponens autem Apostolus quid sit: In Isaac vocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen 123. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac vocantur, hoc est in Christo vocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens, quia per hunc oportebat impleri, quem Deus iubebat occidi, non haesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in Epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, praecessit Abraham Isaac temptatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit 124; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit Apostolus : Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 125 ? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad victimae locum, quibus fuerat et imponendus, ipse portavit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, posteaquam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato impletum est significativo sanguine sacrificium? Nempe quando eum vidit Abraham, cornibus in frutice tenebatur 126. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus?

Eius fides praemium accepit.

32. 2. Sed divina per angelum verba potius audiamus. Ait quippe Scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et vocavit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim scivi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me 127. Nunc scivi dictum est, nunc sciri feci; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo vocavit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus vidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc scivi, pro eo quod est: Nunc sciri feci; ita hic: Dominus vidit, pro eo quod est: Dominus apparuit, hoc est: Videri se fecit. Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuravi, dicit Dominus, propter quod fecisti verbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labium maris. Et hereditate possidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam 128. Hoc modo est illa de vocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iuraverat. Quid est autem Dei veri veracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?

Sara viro praemortua est.

32. 3. Post haec Sarra mortua est, centesimo vicesimo septimo anno vitae suae, centesimo autem et tricesimo septimo viri sui 129. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? 130. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepelivit uxorem 131. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est collocatus, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus 132.

Quae praenuntient Isaac nuptiae.

33. Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centesimo scilicet et quadragesimo anno vitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam servus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem servo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chananaeorum 133, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse venturum? Numquid haec parva sunt praenuntiatae indicia veritatis, quam compleri videmus in Christo?

Quae Cetura filiique significent.

34. Quid autem sibi vult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem 134 ? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore Apostolo, significaverunt carnales Veteris Testamenti 135, cur non etiam Cettura et filii eius significent carnales, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra vero numquam dicta est concubina. Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et apprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitaverat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram viro suo ipsi uxorem 136. De Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adiciens autem Abraham sumpsit uxorem, cui nomen Cettura 137. Ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente Scriptura: Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, et filiis concubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se vivo ad orientem, in terram orientis 138. Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine 139, de quo dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen 140. Neque enim video, cur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non vult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc provisum est contra haereticos futuros secundarum adversarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta quinque 141. Annorum ergo septuaginta quinque Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.

Isaac gemini binos populos praenuntiant.

35. Iam ex hoc, quemadmodum per posteros Abrahae civitatis Dei procurrant tempora, videamus. A primo igitur anno vitae Isaac usque ad sexagesimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogavit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de ventre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior serviet minori 142. Quod Paulus apostolus magnum vult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato 143; quando procul dubio, quantum attinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis multa iam diximus 144. Quod autem dictum est: Maior serviet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit, quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo serviturum. Et revera quamvis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau vocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc videri possit impletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior serviet minori, convenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis evidenter impletur?

In Abraham ad Isaac promissio fuit.

36. Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentum meum, quod iuravi Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudivit Abraham pater tuus vocem meam et custodivit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea 145. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod uxor esset, mansit intacta 146. Nec ideo tamen istum patri eius praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam coniugem noverat. Erant enim procul dubio paternae fidei et oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudivit Abraham pater tuus vocem meam et custodivit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum 147; ut intellegamus quam caste Abraham fecerit, quod hominibus impudicis et nequitiae suae de Scripturis sanctis patrocinia requirentibus videtur fecisse libidine; deinde ut etiam hoc noverimus, non ex bonis singulis inter se homines comparare, sed in uno quoque consideremus universa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid in vita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit longe praestabilius quam est illud, unde ab alio superatur. Ac per hoc sano veroque iudicio, cum continentia coniugio praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus laudandus, verum etiam maxime detestandus est. Constituamus ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus et oboedientissimus Deo quam continens minoris fidei minorisque oboedientiae. Si vero paria sint cetera, continentem coniugato praeferre quis ambigat?

Dei civitas in exordio fuit iuventutis ab Israel ad David (37-43)

Quid significet Isaac Iacob pro Esau benedicens.

37. Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor paraverat, maior immoderatius concupivit, eoque pretio primogenita sua fratri iuratione interposita vendidit 148. Ubi discimus in vescendo non cibi genere, sed aviditate immodesta quemque culpandum. Senescit Isaac eiusque oculis per senectam visus aufertur. Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis manibus supponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis velut aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit Scriptura: Et erat Esau homo sciens venari, agrestis; Iacob autem homo simplex, habitans domum 149. Hoc nostri quidam interpretati sunt sine dolo. Sive autem sine dolo sive simplex sive potius sine fictione dicatur, quod est graece , quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium veritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et vini, et serviant tibi gentes et adorent te principes et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui benedixerit te, benedictus 150. Benedictio igitur Iacob praedicatio est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. Lex et Prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus ab illa benedicitur, velut a nesciente, quia ipsa nescitur. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur; eius est benedictio de rore caeli, hoc est de verborum pluvia divinorum, et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; eius est multitudo frumenti et vini, hoc est multitudo quam colligit frumentum et vinum in Sacramento corporis eius et sanguinis. Ei serviunt gentes, ipsum adorant principes. Ipse est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis. Ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum fidem; quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem. Ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum quamvis errantium, sed tamen Legem Prophetasque cantantium benedicitur, id est veraciter dicitur; et alius benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repetente maiore expavescit Isaac et alium se pro alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo confestim revelato sibi intus in corde magno sacramento devitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, inquit, venatus est mihi venationem et intulit mihi? Et manducavi ab omnibus, antequam tu venires; et benedixi eum, et benedictus sit 151. Quis non hic maledictionem potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur? O res gestas, sed prophetice gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed divinitus! Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa sunt implenda volumina; sed huic operi modus moderate imponendus nos in alia festinare compellit.

Semen Abrahae in Iacob benedicitur.

38. 1. Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis verba haec sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus Laban, fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te et augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abrahae 152. Hic iam intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen 153, pertinens utique semen ad civitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abraham patris tui.

Iacob oraculum accepit.

38. 2. Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charran et devenit in locum et dormivit ibi; occiderat enim sol; et sumpsit ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormivit in loco illo et somniavit. Et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et angeli Dei ascendebant et descendebant per illam, et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumpsit lapidem, quem supposuit ibi sub caput suum, et statuit illum titulum et superfudit oleum in cacumen eius; et vocavit Iacob nomen loci illius: Domus Dei 154. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Iacob, velut faciens illum Deum; neque enim adoravit eumdem lapidem vel ei sacrificavit; sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. Scalam vero istam intellegitur ipse Salvator nobis in memoriam revocare in Evangelio, ubi, cum dixisset de Nathanael: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 155, quia Israel viderat istam visionem (ipse est enim Iacob), eodem loco ait: Amen, amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis 156.

Quae fuerit Iacob familia.

38. 3. Perrexit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreavit, cum earum nullam concupisset illicite, indicat Scriptura divina. Ad unam quippe accipiendam venerat; sed cum illi altera pro altera supposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam videretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamvis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure servato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis viri sui habebant legitimam potestatem 157. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus 158. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui venditus ab invidentibus fratribus eo perductus fuit atque ibidem sublimatus.

Iacob qui et Israel typum Christi gerit.

39. Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, vocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo impositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus 159, typum Christi evidentissime gerens. Nam quod ei praevaluit Iacob, utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi visi sunt ei praevalere Iudaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superaverat, impetravit; ac sic huius nominis impositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel videns Deum, quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus veluti praevalenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Iacob et benedictus et claudus; benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis 160.

Iacob progenies in Aegypto fuit.

40. Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, annumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die vel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius vero eius Ioseph triginta novem; quem cum accepisse tricesimo anno suo vel amplius constet uxorem, quomodo potuit per novem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam novennes Iacob Aegyptum ingressus invenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum venit et filios Ioseph, nepotes suos, avos istorum, minores quam novem annorum pueros invenit. Sed nimirum introitus Iacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus Scriptura commemorat, non unus dies vel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu vixit Ioseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem Scriptura sic loquitur: Et habitavit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et vixit annos centum decem, et vidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph 161. Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut Scriptura consuevit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupavit; sicut in latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit videre pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricesimo nono anno proavi sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius advenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui intraverunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo 162. Hoc enim dictum est, quia simul cum illo computantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo vixit Ioseph, per quem videtur ingressus.

Iudae benedictio Christum praefigurat.

41. Igitur propter populum christianum, in quo Dei civitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit Iudas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quemadmodum Iudam prophetice benedixerit, audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium; alligans ad vitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum. Fulvi oculi eius a vino et dentes candidiores lacte 163. Exposui haec adversus Manichaeum Faustum disputans 164 et satis esse arbitror, quantum veritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est verbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis. Quam potestatem in Evangelio ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam 165. Sic leo fremuit, sic quod dixit implevit. Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 166. Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno verbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod vero addidit: Recumbens dormisti, evangelista exponit, ubi dicit: Et inclinato capite tradidit spiritum 167; aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut Prophetae aliquos vel sicut ipse alios, suscitavit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius, quam lavat in vino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: Et in sanguine uvae amictum suum, quid est nisi Ecclesia? Et fulvi oculi eius a vino spiritales eius inebriati poculo eius, de quo canit Psalmus: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! 168. Et dentes eius candidiores lacte, quod potant apud Apostolum parvuli, verba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo 169. Ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec venirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium: quod clarius est videndo quam fit exponendo.

Quid Ioseph filii praefiguraverint.

42. Sicut autem duo Isaac filii, Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamvis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei venerint de semine Esau, sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura valuit, quod dictum est: Maior serviet minori 170 ); ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: grave visum est patri eorum, et admonuit patrem velut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens. At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium 171. Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium. Quid evidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?

Moyses populum liberavit.

43. 1. Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, in modum incredibilem illa gens crevit, etiam tantis attrita persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent 172. Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus parvulorum ad domum regiam, ingentia per eum Deo preparante 173, pervenit nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit) in tantum provenit virum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo et gravissimo, quod ibi ferebat, iugo servitutis extraheret, immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptium occiderat et territus fuerat 174, postea divinitus missus in potestate Spiritus Dei 175 superavit Pharaonis resistentes magos. Tunc per eum Aegyptiis illatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem versa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, ulcera, grando, locusta, tenebrae, mors primogenitorum 176. Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur exstincti sunt. Illis quippe abeuntibus divisum mare viam fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit 177. Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum terribiliter; attestabatur enim evidentissima mirabilibus signis vocibusque divinitas. Quod factum est, mox ut exitum est de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagesimo die post celebratum Pascha per ovis immolationem; qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per victimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe hebraea lingua Transitus interpretatur 178 ), ut iam cum revelaretur Testamentum Novum, posteaquam Pascha nostrum immolatus est Christus 179, quinquagesimo die veniret de caelo Spiritus Sanctus 180, qui dictus est in Evangelio digitus Dei 181, ut recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam revocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur 182.

Iosue in terram promissionis duxit.

43. 2. Defuncto Moyse populum rexit Iesus Nave et in terram promissionis introduxit eamque populo divisit. Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eius provenisse victorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo collocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan 183, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi adventus in carne et non veteris Legis observationes, sed Evangelii fides fuerat impletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus vocaretur 184, populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternaverunt prospera et adversa bellorum 185.

In David Dei civitas in exordio iuventutis fuit.

43. 3. Inde ventum est ad regum tempora, quorum primus regnavit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato 186 eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, David successit in regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est et exordium quodammodo iuventutis populi Dei; cuius generis quaedam velut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc David. Neque enim frustra Matthaeus evangelista sic generationes commemoravit, ut hoc primum intervallum quattuordecim generationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad David 187. Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo velut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inventa est, id est hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit oblivio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluvio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quamobrem in isto procursu civitatis Dei, sicut superior unam eamdemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter vaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et impositum est Legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum 188.