BREVICULUS
1. An cum in theologia civili deitatem non esse constiterit, in selectis diis eam inveniri posse credendum sit.
2. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
3. Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.
4. Melius actum cum diis inferioribus, qui nullis infamentur opprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.
5. De paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
6. De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum divina natura sit.
7. An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo numina separari.
8. Ob quam causam cultores Iani bifrontem imaginem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem videri volunt.
9. De Iovis potestate atque eiusdem cum Iano comparatione.
10. An Iani et Iovis recta discretio sit.
11. De cognominibus Iovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
12. Quod Iuppiter etiam Pecunia nuncupetur.
13. Quod, dum exponitur quid Saturnus quidve sit Genius, uterque unus Iuppiter esse doceatur.
14. De Mercurii et Martis officiis.
15. De stellis quibusdam, quas pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
16. De Apolline et Diana ceterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
17. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
18. Quae credibilior causa sit, qua error paganitatis inoleverit.
19. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur.
20. De sacris Cereris Eleusinae.
21. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
22. De Neptuno et Salacia ac Venilia.
23. De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique vim divinam impertiat.
24. De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum iudices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones.
25. Quam interpretationem de abscisione Attidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
26. De turpitudine sacrorum. Matris Magnae.
27. De figmentis physiologorum, qui nec veram divinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est vera divinitas.
28. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
29. Quod omnia, quae physiologi ad mundum partesque ipsius rettulerunt, ad unum. Verum Deum referre debuerint.
30. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot dii colantur, quot sunt opera unius auctoris.
31. Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores veritatis utantur.
32. Quod sacramentum redemptionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diversis significationibus praedicatum.
33. Quod per solam Christianam religionem manifestari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium.
34. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi.
35. De hydromantia, per quam Numa visis quibusdam daemonum imaginibus ludificabatur.
LIBER SEPTIMUS
PHYSICORUM RATIONE DE DIIS SELECTIS NIHIL QUOD AD VERAM FELICITATEM PERTINEAT CONTINETUR
Qua ratione dii seligantur (praef. 4)
Diligentius me pravas et veteres opiniones veritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, evellere atque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut verus Deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora atque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. Multum magna res agitur, cum vera et vere sancta divinitas, quamvis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen propter mortalis vitae transitorium vaporem, sed propter vitam beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.
Quae requirantur ut quisque seligatur.
1. Hanc divinitatem vel, ut sic dixerim, deitatem (nam et hoc verbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius transferant quod illi appellant) hanc ergo divinitatem sive deitatem non esse in ea theologia, quam civilem vocant, quae a Marco Varrone sedecim voluminibus explicata est, id est non perveniri ad aeternae vitae felicitatem talium deorum cultu, quales a civitatibus qualiterque colendi instituti sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absolvimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, ut saltem deos selectos atque praecipuos, quos Varro volumine complexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam colendos propter vitam beatam, quae non nisi aeterna est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus fortasse quam verius: Si dii eliguntur ut bulbi, utique ceteri reprobi iudicantur 1. Non hoc dico: video enim etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquid maius atque praestantius, sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur in Ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur in aedificio lapides angulares 2, non reprobatis ceteris, qui structurae partibus aliis deputantur. Eliguntur uvae ad vescendum, nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob rem non ex hoc, quod dii ex multis quidam selecti sunt, vel is qui scripsit vel eorum cultores vel dii ipsi vituperandi sunt, sed advertendum potius quinam isti sint et ad quam rem selecti videantur.
Nihil ad selectionem confert deorum officium...
2. Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iovem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Minervam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme viginti duodecim mares, octo sunt feminae 3. Haec numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos invenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem volunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur 4. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamvis Iovis filia, tamen ignobilis. Et hanc provinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor assignat, quae in diis selectis etiam regina est et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena privigna sua eidem cruori praesidet 5. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter vitam, alter sensus puerperio largiuntur 6. Et nimirum multo plus praestant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine vita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulveri comparandum?
...quia selecti non sunt Vitumnus Sentinus et Mens...
3. 1. Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima compulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit 7, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem viris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iovis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis vitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione vincuntur. Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu atque ratione ut pecora vivunt et sentiunt: ita et illa, quae vita sensuque sunt praedita, his quae nec vivunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus vivificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator vel sator et Liber et Libera seminum commotores vel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad vitam sensumque pervenerint. Quae munera selecta non dantur a diis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non immerito attribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse, quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos velint habere omnium quae vivunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, attendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; vivere autem atque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino haec sola attributa, quae in carne vivescunt et sensibus adminiculantur: cur non deus ille, qui facit omnia vivere atque sentire, etiam carni vitam praebet et sensum, universali opere hoc munus etiam partubus tribuens? Et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo, qui vitae ac sensibus universaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia velut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut non invenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua visi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina Iovisque et soror et coniux 8; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quicquam maius praestari homini possit; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quicquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona 9, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Minervae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam vero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant oblivisci. Et tamen Minerva est inter selectos deos; Mentem autem deam turba vilis operuit. Quid de Virtute dicam? Quid de Felicitate? De quibus in quarto libro plura iam diximus 10; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare voluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.
...nec potentissima Fortuna.
3. 2. Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim diis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos videamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inveniamus a quibusdam diis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multo maiora atque meliora administrari quam ab illis, qui selecti vocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia provenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset 11. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito pervenerunt: saltem inter illos vel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos videmus non praecipua virtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et vir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis attendit, cum diceret: Sed profecto Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque 12. Non enim possunt invenire causam, cur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec comparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures appetunt, plures enim Venerem quam Virtutem: cur celebrata est dea Minerva et obscurata est dea Pecunia? Cum in genere humano plures alliciat avaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro invenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede venalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur dea Pecunia Minervae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, cur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt 13, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque si tantum et in deos valuit, ut temerario iudicio suo quos vellet celebraret obscuraretque quos vellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi adversam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo adversata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.
Diis electis ludibrium fabularum adiectum.
4. Gratularetur autem diis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis appetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos videret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur opprobriis. Ridemus quidem, cum eos videmus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios vectigalium conductores vel tamquam opifices in vico argentario, ubi unum vasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen vix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; vix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non venerunt. De Iano quidem non mihi facile quicquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius vixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam civitates singulas conderent, iste Ianiculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris appetitores, cuius vitam minus turpem invenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte voluerunt, ut, quoniam plurimi dii selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?
Dii electi ad physicam rationem perpenduntur (5-26)
Mysterio obumbratur physica ratio...
5. Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris velut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animadvertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos veros, animo videre; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc videri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est immortalis animi; tamquam si vasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret vinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo velut vase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum volunt esse vel deos 14. Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste vir doctissimus penetraverat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie visum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum dempserunt civibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris veteres observasse Romanos 15? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim verum, timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis vanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo facta est, non cum quo facta est, nec cuius portio, sed cuius conditio est, nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo illustrante anima fit beata, si eius gratiae non sit ingrata, nullo modo potuit pervenire. Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim vir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse veros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro quem de diis selectis ultimum scripsit; in quo videbimus utrum per interpretationes physiologicas ad hanc naturalem possit referre civilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea civilem tanta cura distinctionis adiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista vera est quae illi naturalis placet (pervenit enim usque ad animam, non usque ad verum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista civilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
...quam Varro deo mundo et animae tribuit.
6. Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci vocant , et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic videtur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum dividi in duas partes, caelum et terram; et caelum bifariam, in aethera et aera; terram vero in aquam et humum; e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in aethere et aere immortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae aetherias animas esse astra ac stellas, eos caelestes deos non modo intellegi esse, sed etiam videri; inter lunae vero gyrum et nimborum ac ventorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis videri et vocari heroas et lares et genios 16. Haec est videlicet breviter in ista praelocutione proposita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de civili, quantum ad deos selectos attinet, opitulante Deo vero quod restat implevero.
An Ianus principium et Terminus finis sit mundi.
7. Ianus igitur, a quo sumpsit exordium, quaero quisnam sit. Respondetur: Mundus est. Brevis haec plane est atque aperta responsio. Cur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines vero ad alterum, quem Terminum vocant 17? Nam propter initia et fines duobus istis diis duos menses perhibent dedicatos praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput est Martius, Ianuarium Iano, Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod vocant Februm, unde mensis nomen accepit 18. Numquid ergo ad mundum, qui Ianus est, initia rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt, in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista vanitas, in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eumdem et Ianum et Terminum dicerent atque initiis unam faciem, finibus alteram darent? Quoniam qui operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem. Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens connectatur intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat non inveniet. Quod si vitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent Terminum eumque a diis selectis non alienarent. Quamquam etiam nunc cum in istis duobus diis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit plus honoris. Maior enim laetitia est, cum res quaeque perficitur; sollicitudinis autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem, quem qui aliquid incipit maxime appetit intendit, expectat, exoptat, nec de re inchoata, nisi terminetur, exsultat.
An Ianus bifrons et quadrifrons ipse sit mundus.
8. Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis videatur; unde et palatum Graeci appellant 19, et nonnulli, inquit, poetae Latini caelum vocaverunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes versus et introrsus ad fauces 20. Ecce quo perductus est mundus propter palati nostri vocabulum vel Graecum vel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad vitam aeternam? Propter solas salivas colatur hic deus, quibus partim gluttiendis partim exspuendis sub caelo palati utraque panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non invenire duas ianuas ex adverso sitas, per quas vel admittat ad se aliquid intro vel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, velle mundi simulacrum componere in Iano propter solum palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum vero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea verum est, quia etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septemtrionis et Austri, sicut illi quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis invenerunt, nisi Neptunus forte subveniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent. Et tamen hanc vanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quae audit Veritatem dicentem: Ego sum ianua 21.
Physicorum ratione Iuppiter est causa mundi...
9. 1. Iovem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem velint intellegi, exponant. Deus est, inquiunt, habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo 22. Hoc quam magnum sit, nobilissimus Vergilii versus ille testatur:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas 23.
Sed cur ei praeponitur Ianus? Hoc nobis vir ille acutissimus doctissimusque respondeat. Quoniam penes Ianum, inquit, Sunt prima, penes Iovem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim vincuntur a summis, quia, licet prima praecedant tempore, summa superant dignitate 24. Sed recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; sicut initium facti est proficisci, summum pervenire; initium facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae autem, quae dantur Iovi, efficientia sunt, non effecta; neque ullo modo fieri potest, ut vel tempore praeveniantur a factis initiis ve factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam illa quae fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Iovi tribuunt. Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque rerum, si Iovem populi appellant et tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt, taetriore sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum. Unde satius esset eis alium aliquem Iovis nomine nuncupare, dignum turpibus et flagitiosis honoribus, supposito vano figmento quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur suppositus lapis, quem pro filio devoraret) 25, quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium naturaliumque rerum causas summas habentem et suas causas bonas non habentem.
...et ipse mundus.
9. 2. Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Iovi tribuant, si Ianus est mundus. Deos enim veros animam mundi ac partes eius iste definivit; ac per hoc, quidquid hoc non est non est utique secundum istos verus Deus. Num igitur ita dicturi sunt Iovem animam mundi, ut Ianus sit corpus eius, id est iste visibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus non est deus vel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes eius. Unde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ex animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore 26. Solum itaque mundi corpus non est deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iovem, ut deus esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis enim Iovi universum solent tribuere; unde est:
Iovis omnia plena 27.
Ergo et Iovem, ut Deus sit et maxime rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum, ut diis ceteris secundum istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam quosdam versus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui versus hi sunt:
Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
Progenitor genetrixque deum, deus unus et omnes 28.
Exponuntur autem in eodem libro ita: cum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iovemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere: Cum causa, inquit, scripsit Soranus Iuppiter progenitor genetrixque nec minus cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt 29.
An mundus sit Iuppiter simulque Ianus.
10. Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo dii sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diversa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia vis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iovis nomen accepit: numquid si unus homo in diversis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diversa vis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res suae sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iovem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes, ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae atque diversae sunt, ex quibus pauca commemoro.
Quae alia nomina de Iove dixerint...
11. Dixerunt eum Victorem, Invictum, Opitulum, Impulsorem, Statorem, Centumpedam, Supinalem, Tigillum, Almum, Ruminum et alia quae persequi longum est 30. Haec autem cognomina imposuerunt uni deo propter causas potestatesque diversas, non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse coegerunt: quod omnia vinceret, quod a nemine vinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet impellendi, statuendi, stabiliendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma, id est mamma, aleret animalia. In his, ut advertimus, quaedam magna sunt, quaedam exigua; et tamen unus utraque facere perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum atque primordia, propter quas res unum mundum duos deos esse voluerunt, Iovem atque Ianum, quam continere mundum et mammam dare animalibus; nec tamen propter haec opera duo tam longe inter se vi et dignitate diversa duo dii esse compulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter illud Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod animalibus mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere quam Iovem, praesertim cum esset etiam diva Rumina, quae in hoc opus adiutorium illi famulatumve praeberet. Cogito enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse quam Iovem, secundum illos Valerii Sorani versus, ubi dictum est:
Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
progenitor genetrixque deum.
Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse quaerentibus ipse inveniatur esse etiam illa diva Rumina? Si enim maiestate deorum recte videbatur indignum, ut in una spica alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret: quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi quia ipse est etiam ipsa Rumina; Ruminus fortasse pro sugentibus maribus, Rumina pro feminis. Dicerem quippe noluisse illos Iovi femininum nomen imponere, nisi et in illis versibus progenitor genetrixque diceretur, et inter eius alia cognomina legerem, quod etiam Pecunia vocaretur, quam deam inter illos minuscularios invenimus et in quarto libro commemoravimus 31. Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, cur non et Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, ipsi viderint.
...quem etiam Pecuniam vocaverunt.
12. Quam vero eleganter rationem huius nominis reddiderunt! Et Pecunia, inquit, vocatur, quod eius sunt omnia 32. O magnam rationem divini nominis! Immo vero ille, cuius sunt omnia, vilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine pecuniae possidentur? Sed nimirum hoc avaritia Iovi nomen imposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare videatur. Aliud namque sunt divitiae, aliud pecunia. Nam dicimus divites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia vel nulla vel parva est; magis enim sunt virtutibus divites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes vero avaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt. Et Deum ipsum verum recte dicimus divitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque et divites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius divites, si sapientes. Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, quam nemo sapiens concupivit 33? Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad vitam pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia vocaretur, cuius amor purgat a sordibus avaritiae, hoc est ab amore pecuniae!
Omnia est Iuppiter sed etiam Saturnus et Genius.
13. Sed quid de hoc Iove plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, sive quando partes eius vel potestates existimantur, sive cum vis animae, quam putant per cuncta diffusam, ex partibus molis huius, in quas visibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? Unus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est 34. Nonne expositio versuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iovem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? Deus, inquit, qui praepositus est ac vim habet omnium rerum gignendarum. Quem alium hanc vim habere credunt quam mundum, cui dictum est: Iuppiter progenitor genetrixque? Et cum alio loco Genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique revocat, ut tamquam universalis genius ipse mundi animus esse credatur 35. Hic est igitur quem appellant Iovem. Nam si omnis genius deus et omnis viri animus genius, sequitur ut sit omnis viri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa compellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iovem.
Quae physica sit ratio Mercurii et Martis.
14. Mercurium vero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non invenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi deorum dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Iovem descendere voluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc idem ipse est Iovis atque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur, ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo Graece, quod sermo, vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius; alas eius in capite in pedibus significare volucrem ferri per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur) 36 si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, immundis supplicando spiritibus possidentur ab eis, qui non dii, sed daemones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum vel partem mundi invenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque naturae, deum belli esse dixerunt 37, quod opus est hominum et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod vel falso vocetur deus.
An dii etiam sidera sint.
15. Nisi forte illae stellae sunt hi dii, quas eorum appellavere nominibus. Nam stellam quandam vocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam vocant Iovem, et tamen eis mundus est Iovis; ibi quam vocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non parvam substantiam, omnium videlicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eamdem Venerem esse etiam Lunam volunt 38; quamvis de illo fulgentissimo sidere apud eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant 39. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus vincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut vix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur 40. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iovem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta vincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic videri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est atque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Iove superior? An vanitas fabulae, quae regem Iovem facit, non potuit usque ad sidera pervenire, et quod non valuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo 41? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si <propterea>, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Iovis mundus est et habet tamen. An iste causam suam composuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: cur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpio<ni> ceterisque huius modi, quae caelestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo caelo perhibent collocata 42, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt?
Quae sit physica ratio ceterorum deorum selectorum.
16. Apollinem quamvis divinatorem et medicum velint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem (unde et virginem volunt, quod via nihil pariat), et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usque pertendant 43. Vulcanum volunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi 44. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, vel illum masculinis, illam feminis; vel illum liquori, illam vero ariditati seminum 45. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iovem, qui propterea dictus est progenitor genetrixque quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam eamdem Cererem volunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et Iunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt 46, cum tamen Iovi sit dictum progenitor genetrixque deum, quia secundum eos totus ipse mundus est Iovis. Minervam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt nec invenerunt vel stellam, ubi eam ponerent, eamdem vel summum aethera vel etiam lunam esse dixerunt 47. Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putaverunt, quod ipsa sit terra, quamvis ignem mundi leviorem, qui pertinet ad usus hominum faciles, non violentiorem, qualis Vulcani est 48, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum volunt, in quibusdam universum, in quibusdam partes eius; universum sicut Iovem, partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem et Lunam, vel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem vinceret, Iuno stella. Similiter Minerva summus aether et Minerva itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant. Unam vero rem deos plures ita faciunt: et Ianus est mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna et Ceres.
Incerte Varro rationes physicas explicat.
17. Et sicut haec, quae exempli gratia commemoravi, ita cetera non explicant, sed potius implicant; sicut impetus errabundae opinionis impulerit, ita huc atque illuc, hinc atque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid affirmare maluerit. Nam trium extremorum primum de diis certis cum absolvisset librum, in altero de diis incertis dicere ingressus ait: Cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem revocem, quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam 49. Ita non solum istum de diis incertis, sed etiam illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de diis selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putavit, ingressurus huius civilis theologiae vanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat rerum veritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: De diis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicaverunt eosque pluribus signis ornatos notaverunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonios scribit, quid putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, Dei scire 50. Rerum igitur non comprehensarum nec firmissime creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, atque huius modi cetera, sicut hanc totam molem atque naturam vi quadam invisibili ac praepotenti regi atque administrari certa animi stabilitate credebat: ita poterat affirmare de Iano, quod mundus ipse esset, aut de Saturno invenire, quo modo et Iovis pater esset et Iovi regnanti subditus factus esset et cetera talia.
An dii sint numina veterum.
18. De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse voluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus, casibus, sacra et sollemnia constituta atque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum avidas irrependo longe lateque vulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuvenis impius vel ab impio patre interfici metuens et avidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Iove filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iovem, quam semen quod pertinet ad Saturnum 51. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iovis esset. Semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur vanissimas fabulas sive hominum res gestas velut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque vanitatem dolere cogamur.
Quae de Saturno sit physica ratio...
19. Saturnum, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum devorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Iove gleba obiecta est devoranda, significat, inquit, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inventa 52. Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo devorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint. Et quod pro Iove accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id valet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, devoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam opposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iovem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius devorari. Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inveniunt quid sapienter dicatur? Falcem habet, inquit, propter agriculturam. Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his vivebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis 53, quia omnium seminum optimum est genus humanum. De hac crudelissima vanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius advertamus atque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum verum, vivam, incorpoream incommutabilemque naturam, a quo vita in aeternum beata poscenda est; sed earum esse fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus atque mortalibus. Quod Caelum, inquit, patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes Caelum semen esse divinum 54. Hoc propterea, quantum intellegi datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Sed ecce, Saturnus si Caeli est filius, Iovis est filius. Caelum enim esse Iovem innumerabiliter et diligenter affirmant. Ita ista, quae a veritate non veniunt, plerumque et nullo impellente se ipsa subvertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco vocabulo significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest esse fecundum. Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec dii alii requiruntur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, quod ad semen attinet, tanta dicit, quasi de Saturno nihil dixerit.
...et de mysteriis Cereris et Proserpinae.
20. In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae apud Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil interpretatur, nisi quod attinet ad frumentum, quod Ceres invenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret, exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat et apud inferos detinuerat; quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inventionem non pertineant 55.
Turpia sunt sacra Liberi.
21. Iam vero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum vinum tenet, verum etiam seminibus animalium praefecerunt, ad quantam turpitudinem pervenerint, piget quidem dicere propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis, ut in eius honorem pudenda virilia colerentur, non saltem aliquantum verecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis impositum prius rure in compitis et usque in urbem postea vectabatur 56. In oppido autem Lavinio unus Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes verbis flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum transvectum esset atque in loco suo quiesceret. Cui membro inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam necesse erat imponere 57. Sic videlicet Liber deus placandus fuerat pro eventibus seminum, sic ab agris fascinatio repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum immunda anima reperiret, et ab uno vero Deo merito immunditiae destituta ac per multos falsos aviditate maioris immunditiae prostituta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum turbis conviolandam polluendamque praeberet.
Cur Salacia et Venilia simul.
22. Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur invitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione compescat. Venilia, inquit, unda est, quae ad litus venit; Salacia, quae in salum redit 58. Cur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae venit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido vesana. Quamvis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione vanitatis duobus daemoniis invitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. Quaeso te, Varro, vel vos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum vos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse veros existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum vobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus veniens et in salum rediens duae sunt partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis vestrum ita desipiat, ut hoc sapiat? Cur ergo vobis duas deas fecerunt, nisi quia provisum est a sapientibus maioribus vestris, non ut dii plures vos regerent, sed ut ea, quae istis vanitatibus et falsitatibus gaudent, plura vos daemonia possiderent? Cur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua viro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pelicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?
An terra dea sit...
23. 1. Nempe una est terra, quam plenam quidem videmus animalibus suis, verum tamen ipsam magnum corpus in elementis mundique infimam partem. Cur eam volunt deam? An quia fecunda est? Cur ergo non magis homines dii sunt, qui eam fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant? Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat, deam facit 59. Quasi non evidentior sit in hominibus anima, quae utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines dii non habentur et, quod est graviter dolendum, his, qui dii non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem de diis selectis libro tres esse affirmat animae gradus in omni universaque natura: unum, quod omnes partes corporis, quae vivunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad vivendum valetudinem; hanc vim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo vivunt: secundum gradum animae, in quo sensus est; hanc vim pervenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae summum, quod vocatur animus, in quo intellegentia praeminet; hoc praeter hominem omnes carere mortales. Hanc partem animae mundi dicit Deum, in nobis autem genium vocari. Esse autem in mundo lapides ac terram, quam videmus, quo non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem vero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse eius; aethera porro animum eius; cuius vim, quae pervenit in astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare atque oceanum, deum esse Neptunum 60.
...simulque terra tellus et tellumo.
23. 2. Redeat ergo ab hac, quam theologiam naturalem putat, quo velut requiescendi causa ab his ambagibus atque anfractibus fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad civilem; hic eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in nobis ossa et ungues homines dicit. Sed haec cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum volo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae veluti libertatem caput erigere paululum voluisse videatur, adhuc tamen hunc librum versans et se in illo versari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius sive aliae civitates Tellurem atque Neptunum inaniter coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quae per terram permeat, sicut una est terra, cur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem 61? Quod si ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iovis atque Neptuni, quem Ditem patrem vocant? Ubi eius coniux Proserpina, quae secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani partem, cum permeat terrae partem superiorem, ditem patrem facere deum; cum vero inferiorem, Proserpinam deam 62: Tellus illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas partes deosque divisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi sit invenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum atque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus prostitutam animam constuprantibus daemonibus suis. Adhuc respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una eademque terra habet geminam vim, et masculinam, quod semina producat, et femininam, quod recipiat atque nutriat; inde a vi feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. Cur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis duobus quattuor diis faciunt rem divinam, Telluri, Tellumoni, Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem revolvuntur.
An terra sit etiam magna mater et Cybele...
24. 1. Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam vim quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, in quibus omnibus vis multiplex esse dicitur ad unum deum vel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam ipsas vilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt, taedet paenitetque turbarum: sic animam vilem factam et immundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba verecundatus unam deam vult esse Tellurem. Eamdem, inquit, dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens fingatur, circa eam cum omnia moveantur, ipsam non moveri. Quod Gallos huic deae ut servirent fecerunt, significat, qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperiri. Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquit, qui terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset inventum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac vehementer ferum, quod non subigi colique conveniat 63. Deinde adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse complures. Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod vestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad hanc revocant 64. Si ergo una dea est, quae quidem consulta veritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius sint ista multa numina, non tam deae multae quam nomina. Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eumdem Varronem post hanc sententiam trepidare compellit. Adiungit enim et dicit: Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod plures eas putarunt esse, non pugnat. Quo modo non pugnat, cum valde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud esse deas multas? Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et una sit, et in ea quaedam res sint plures 65. Concedo in uno homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? Verum sicut volunt, dividant, conflent, multiplicent, replicent, implicent.
...cuius sacerdotes evirantur...
24. 2. Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria, unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus cymbalorum, confictio leonum vitam cuiquam pollicentur aeternam? Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae serviunt, ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; quasi non eos ipsa potius servitus semine faciat indigere? Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt, an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec attenditur, quantum maligni daemones praevaluerint, qui nec aliqua magna his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potuerunt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent, ut semina consequerentur per illam, non et sibi saeviendo, ut semina perderent propter illam; si dea non esset, ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta matrona pudenda virilia coronabat spectante multitudine, ubi rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super Priapi scapum nova nupta sedere iubebatur 66: longe contemptibiliora atque leviora sunt prae ista turpitudine crudelissima vel crudelitate turpissima, ubi daemoniacis ritibus sic uterque sexus illuditur, ut neuter suo vulnere perimatur. Ibi fascinatio timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi sic dehonestatur novae nuptae verecundia, ut non solum fecunditas, sed nec virginitas adimatur; hic ita amputatur virilitas, ut nec convertatur in feminam nec vir relinquatur.
...Attin imitantes.
25. Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus absciditur. Sed docti Graeci atque sapientes nequaquam rationem tam sanctam praeclaramque tacuerunt. Propter vernalem quippe faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, philosophus nobilis, "Attin" flores significare perhibuit, et ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo ipsum hominem vel quasi hominem, qui est vocatus Attis, sed virilia eius flori comparaverunt 67. Ipsa quippe illo vivente deciderunt; immo vero non deciderunt neque decerpta, sed plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari dicitur? Quo refertur? qua interpretatio inde profertur? An haec frustra moliendo nihilque inveniendo persuadent illud potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactavit litterisque mandatum est? Merito hinc aversatus est Varro noster, neque hoc dicere voluit; non enim hominem doctissimum latuit.
Turpia et fera sacra Cybeles sunt.
26. Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem virorum mulierumque verecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis, facie dealbata, fluentibus membris, incessu femineo per plateas vicosque Carthaginis etiam a propolis unde turpiter viverent exigebant, nihil Varro dicere voluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro nec Iani monstrositas comparatur. Ille in simulacris habebat solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc dedecus tot Iovis ipsius et tanta stupra non vincunt. Ille inter femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamavit; ista tot mollibus professis et publicis et inquinavit terram et caelo fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere turpissimae crudelitatis sive conferre sive praeferre, qui patrem castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Devoravit ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur quod volunt; ut autem historia prodit, necavit; sed quod ei Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At vero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis castratos intulit atque istam saevitiam moremque servavit, credita vires adiuvare Romanorum exsecando virilia virorum. Quid sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lascivia, stupra ac turpitudines ceterorum, quae proferremus de libris, nisi cotidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed haec quid sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnae Matri tantummodo competebat? Praesertim quod illa dicuntur a poetis esse conficta, quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint diis grata et accepta. Ut ergo canerentur vel scriberentur, sit audacia vel petulantia poetarum; ut vero divinis rebus et honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo vero confessio daemoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poetae confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne diis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem vivat beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest vivere, tam foedis superstitionibus subditus et immundis daemonibus obligatus? Sed haec omnia, inquit, referuntur ad mundum. Videat ne potius ad immundum. Quid autem non potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? Nos autem animum quaerimus, qui vera religione confisus non tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus expiatus mundus perveniat ad Deum, qui condidit mundum.
Christi et Romanorum religio conferuntur ad veram felicitatem (27-35)
Quam deorum dederit explicationem Euhemerus.
27. 1. Istos vero deos selectos videmus quidem clarius innotuisse quam ceteros, non tamen ut eorum illustrarentur merita, sed ne occultarentur opprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut non solum poeticae litterae, verum etiam historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait:
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis 68,
et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum vertit eloquium 69; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius modi errores ante nos vel Graeco sermone vel latino scripserunt, non in eo mihi placuit immorari.
Tribus modis errat profana religio.
27. 2. Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur vertere in res divinas, nihil video nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream vel etiamsi invisibilem, tamen mutabilem potuisse revocari; quod nullo modo est verus Deus. Hoc autem si saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his verum Deum annuntiari atque praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo vero, quo solo anima se inhabitante fit felix 70, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod vero Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi vel creatus aliquis spiritus, etiamsi non immundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa talia sunt, quibus solus ille colendus sit, cui talis cultus servitusque debetur. Si autem stoliditate vel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione virilium pudendorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis impurorum obscenorumque ludorum unum verum Deum, id est omnis animae corporisque Creatorem, colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut colendus est colit. Qui vero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum verum, id est animae corporisque factorem, sed creaturam quamvis non vitiosam colit, sive illa sit anima sive corpus sive anima simul et corpus, bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque, coluerint, in promptu est; quid autem vel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios daemones atque immundissimos spiritus hac omni civili theologia in visendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus invitatos.
Incongrua est quaelibet physica ratio.
28. Quid igitur valet, quod vir doctissimus et acutissimus Varro velut subtili disputatione hos omnes deos in caelum et terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim de feminis, hoc est deabus: Quoniam, inquit, ut in primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animadversa de caelo et terra, a quo dii partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure 71. Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione verisimili, caelum esse quod faciat, terram quae patiatur, et ideo illi masculinam vim tribuit, huic femininam, et non attendit eum potius esse qui haec facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iovem, terram Iunonem, ideas Minervam vult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam vim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit 72. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi cuncta complexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos deos, feminas terrae; inter quas posuit Minervam, quam supra ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. Dis pater postremo, qui Graece dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, apud quam mollium et abscisorum seseque secantium atque iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Cur haec frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo vero mundum nemo pius colit; et tamen eos nec hoc posse veritas aperta convincit. Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones pessimos, et nulla quaestio remanebit.
Non deos sed unum Deum colimus.
29. Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia velut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius vero, qui fecit mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur, advertamus hoc modo: nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus his constat; nec animam vel animas per viventia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sive quocumque modo viventem et sensus ac rationis expertem, sive etiam sentientem, sive etiam intellegentem.
Selecti dii eorumque officia opera sunt veri Dei...
30. Et ut iam incipiam illa unius et veri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et movendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, novit atque disponit; qui vim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus voluit viventibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donavit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus impertivit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas valetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem vehementissimum et violentissimum pro immensae naturae temperamento et creavit et regit; qui universarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique vim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, sive arida sive liquida, naturis competentibus attributa substituit; qui terram fundat atque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes novit atque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui vias caelestes atque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creavit, etiam scientias artium variarum ad adiuvandam vitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae diis selectis per nescio quas physicas interpretationes vir acutissimus atque doctissimus Varro, sive quae aliunde accepit, sive quae ipse coniecit, distribuere laboravit. Haec autem facit atque agit unus verus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis vinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creavit, ut etiam ipsa proprios exserere et agere motus sinat. Quamvis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamvis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et vero Deo vitam speramus aeternam.
...qui nos vocat ad vitam aeternam...
31. Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod vivimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem atque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam valeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis aversos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus Filius, quo pro nobis assumpta carne nato atque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus atque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque Spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem veniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?
...quae iam in Iudaeorum populo adumbratur.
32. Hoc mysterium vitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, per quosdam nescientes id, quod ex adventu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse venturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium Scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in verbis sunt, nec tantum praecepta vitae, quae mores pietatemque conformant atque illis litteris continentur, verum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum sive templum, altaria, sacrificia, cerimoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam servitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie dicitur - ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam vitam fidelium in Christo et impleta credimus et impleri cernimus et implenda confidimus.
Anceps Varro in reddenda ratione.
33. Per hanc ergo religionem unam et veram potuit aperiri deos gentium esse immundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi divinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba impuritate laetantes atque ad verum Deum conversionem humanis animis invidentes. Ex quorum immanissimo et impiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii atque alii similes ceterarum gentium atque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate virtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest invenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat vel potius vult putari. Nam si non solum ipsae, verum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamvis nihil ad Deum verum vitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua velut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis vel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absolvit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnavit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum velut naturalium causarum reddita ratio deleniret.
Comburuntur reperti libri sacrorum Numae...
34. Sed contra invenimus, sicut ipse vir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut apud eumdem Varronem legitur in libro De cultu deorum, Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus assensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt 73. Credat quisque quod putat; immo vero dicat, quod dicendum suggesserit vesana contentio, quilibet tantae impietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio, romanorum sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate illicita ad ea daemonum pervenisse secreta, quae ipse quidem scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere aliquem nec delendo vel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire neminem voluit, ne homines nefaria doceret, violare autem timuit, ne daemones iratos haberet, obruit, ubi tutum putavit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare maiorum et ideo Numae assentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse iudicavit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo vehementius rem iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis civitas turbaretur.
...qui compulsus est facere hydromantiam et necromantiam.
35. Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus angelus mittebatur, hydromantiam facere compulsus est, ut in aqua videret imagines deorum vel potius ludificationes daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet. Quod genus divinationis idem Varro a Persis dicit allatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et Graece dicit vocari 74, quae [sive hydromantia] sive necromantia dicatur, id ipsum est, ubi videntur mortui divinare. Quibus haec artibus fiant, ipsi viderint. Nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Salvatoris adventum in ipsis civitatibus gentium legibus solere prohiberi et poena severissima vindicari. Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas velut physicas interpretatur? Quales si libri illi habuissent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos atque editos patres conscripti similiter incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportaverit, Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supradicto libro Varronis exponitur 75. Ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum in fabulas verti. In illa igitur hydromantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas praeter se neminem scire voluit. Itaque eas seorsum scriptas secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas hominum notitiae sepeliendasque curavit. Aut ergo daemonum illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut ex his tota illa theologia civilis etiam apud tales homines execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis vetustate fere omnes populi gentium deos immortales esse crediderant, cum et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam fallacium miraculorum attestationibus supponebant. Sed occulta Dei veri providentia factum est, ut et Pompilio amico suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur; qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta sunt, in nostram memoriam pervenerunt. Non enim possunt, quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis vel affligi tantum, vel etiam subici ac decipi iustum est. Quam vero perniciosae vel a cultu verae divinitatis alienae illae litterae iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus incendere, quas Pompilius occultavit, quam timere quod timuit, qui hoc audere non potuit. Qui ergo vitam nec modo habere vult piam, talibus sacris quaerat aeternam; qui autem cum malignis daemonibus non vult habere societatem, non superstitionem, qua coluntur, noxiam pertimescat, sed veram religionem, qua produntur et vincuntur, agnoscat.