BREVICULUS
1. De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
2. An dii, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.
3. Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
4. De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines diis genitos mentiantur.
5. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
6. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
7. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
8. An debuerit diis Iliacis Roma committi.
9. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
10. An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.
11. De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.
12. Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuverit.
13. Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.
14. De impietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.
15. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
16. De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulneratus interiit.
17. Post initia consularis imperii quibus malis vexata fuerit Romana res publica, diis non opitulantibus, quos colebat.
18. Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint frustra deorum praesidiis expetitis.
19. De afflictione belli Punici secundi, qua vires utriusque partis consumptae sunt.
20. De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus dii Romani auxilium non tulerunt.
21. Quam ingrata fuerit Romana civitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
22. De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, iussit occidi.
23. De interioribus malis, quibus Romana res publica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus serviunt, fuit.
24. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
25. De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.
26. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
27. De bello civili Mariano atque Sullano.
28. Qualis fuerit Sullana victoria, vindex Marianae crudelitatis.
29. De comparatione Gothicae irruptionis cum eis cladibus, quas Romani vel a Gallis vel a bellorum civilium auctoribus acceperunt.
30. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
31. Quam impudenter praesentia incommoda Christo imputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur exstiterint.
LIBER TERTIUS
ROMANORUM RES GESTAE IUDICIO PERCURRUNTUR
Quae rationes sint res gestas iudicandi (1-12)
Quae sit vera rerum gestarum descriptio.
1. Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cavenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subvenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de illis malis video dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captivitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemoravimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si villam malam habeant, quam si vitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, quae isti sola formidant, dii eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim variis per diversa temporibus ante adventum Redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia divina digni occultissimo atque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala gravissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie civitatem et quaecumque illi terrarum vel societate coniunctae vel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante adventum Christi, cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent.
Multi dii Troiae non profuerunt.
2. Primum ipsa Troia vel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro attigi 1) eosdem habens deos et colens cur a Graecis victum, captum atque deletum est? "Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria 2". Ergo verum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercenariis operibus servierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur 3. Miror Apollinem nominatum divinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iovis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid divinantem 4, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur,
Cuperet cum vertere ab imo,
(quod apud Vergilium confitetur),
Structa suis manibus periurae moenia Troiae 5.
Nescientes igitur tanti dii, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant ne gravius si tales deos credere quam diis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta civitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat 6? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis vel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi servabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.
Deorum fabulae agendae vitae rationi repugnant.
3. Nulla itaque causa est, quare dii, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium 7, cum a Graecis praevalentibus probentur victi, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse assolent, non ultores. Urbem Romam, inquit Sallustius, Sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur 8. Si ergo adulterium Paridis vindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Dii enim, credo, non zelant coniuges suas, usque adeo ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Irridere fabulas fortassis existimor nec graviter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, cur non et illud? An deos <fas est> hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura vel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar aviam Venerem 9 quam patrem antiquior Romulus Martem.
Varro fabulas utiles dicit esse civitatibus.
4. Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego vero ista non credo. Nam et vir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamvis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. Sed utile esse civitatibus dicit, ut se viri fortes, etiamsi falsum sit, diis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus velut divinae stirpis fiduciam gerens res magnas aggrediendas praesumat audacius, agat vehementius et ob hoc impleat ipsa securitate felicius 10. Quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis verbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ut ibi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt civibus etiam de ipsis diis prodesse mendacia.
Dii inepti sunt humanis rebus iudicandis.
5. Sed utrum potuerit Venus ex concubitu anchisae Aenean parere vel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus viris, tunc terra completa est 11. Proinde ad utrumque interim <modo> nostra disputatio referatur. Si enim vera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt diis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, nec sic quidem possunt irasci veris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo divini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo dii magis in Romanos sacrilegum illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium vindicare debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo gravius quae putabant adyta divina quam humana cubilia vindicabant.
Par meritum impar sors Romae et Troiae.
6. Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moveret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus illusus; magis irritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium civitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi impudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, non ab alienis. Si aut perpetravit aut imperavit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; cur igitur Troianis iram deorum provocavit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis invitavit iste sui fratris exstinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique vindicari, tota hoc illa civitas fecit, quod tota contempsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam dii desererent, quo posset exstingui, et quid boni Roma, ut eam dii inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod victi inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo vero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.
Indigne Troia deleta est.
7. Certe enim civilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, everteretur, multo ferocius atque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captivati saltem in servitute vixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremavit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua irritaverat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagaverat, diis illis communibus ad haec repellenda nihil iuvantibus seu, quod verum est, nihil valentibus. Numquid et tunc
Abscessere omnes adytis arisque relictis
Dî 12,
quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto invenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Sullae servarent integram civitatem; hinc eos iratus incendit vel potius penitus exstinxit. Adhuc autem meliorum partium civilium Sulla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur: horum bonorum initiorum nondum malos eventus habuit. Quid ergo melius cives urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum civitatem servare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium verterit, attendant defensores deorum. Deseruerint dii adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: cur et postea deseruerunt eamdem civitatem Romanis cognatam, non rebellantem adversus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque servantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum viris fortibus, sed viro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat diis causa partium Sullanarum, cui servantes urbem miseri portas clauserant: cur eidem Sullae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, eversum est. Nam daemones ad decipiendum semper vigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Minervae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius 13, integrum stetisse perhibetur, non ut <diceretur>:
Dî patrii, quorum semper sub numine Troia est 14,
ad eorum laudem, sed ne diceretur:
Excessere omnes adytis arisque relictis
Dî,
ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes convincerentur.
Dii nihil agendis rebus valent.
8. Diis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Minervae simulacrum? Deinde, si apud Romam erant, quando Fimbria delevit Ilium, fortasse apud Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad vocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius sunt redire commoniti.
Quae sacra et pax Numa rege fuerint.
9. Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuvisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere assolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit 15. Illi vero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset impendere et perniciosissima curiositate neglecta, Deum verum vera pietate perquirere. Nunc autem non ei dii contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum invenerunt, tanto magis ipsi occupaverunt. Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi vel illi civitati consociare potuerit, Varro prodit 16, quod, si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco 17. Modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed Dei veri beneficium est, plerumque etiam sicut sol, sicut pluvia vitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum dii illi Romae vel Pompilio contulerunt, cur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea vero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres vel, ut alii volunt, triginta et novem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa 18, et postea sacris institutis diisque ipsis, qui eisdem sacris fuerant invitati, iam praesidibus atque tutoribus vix post tam multos annos ab Urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?
Romani bellis usi sunt imperio augendo.
10. An respondent, quod nisi assiduis sibique continuo succedentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea vero causa! ut magnum esset imperium, cur esse deberet inquietum? Nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis afflictionibus pervenire, nec cum perveneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, ubi ait: Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant 19. An ut tam multum augeretur imperium, debuit fieri quod Vergilius detestatur, dicens:
Deterior donec paulatim ac decolor aetas
Et belli rabies et amor successit habendi 20?
Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio Romanorum est, quod irruentibus sibi importune inimicis resistere cogebat non aviditas adipiscendae laudis humanae, sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicut pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello temptare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. Post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant 21. Decenter his artibus Roma crevit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, utrum irruebant improbi belloque temptabant, an nihil eorum fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam tum Roma lacessebatur nec armis arma obvia ferebantur: quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu dii eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque voluerunt, qui eam nullo bello provocaverunt; nisi forte dii tales etiam id homini vendere audebunt, quod alius homo voluit sive noluit. Interest quidem, iam vitio proprio, malas mentes quatenus sinantur isti daemones vel terrere vel excitare; sed si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper in potestate haberent paces bellicasque victorias, quae semper fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen plerumque contra eorum fieri voluntatem non solae fabulae multa mentientes et vix veri aliquid vel indicantes vel significantes, sed etiam ipsa Romana confitetur historia.
Dii passionibus subsunt.
11. Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum adversus Achivos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo flevisse nuntiatus est 22; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putavissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt atque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter provenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc velut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristonicum victum et captum esse nuntiatum est, quem vinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamvis fabulosis, tamen veritati similibus mores daemonum describuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit apud Vergilium et Pallantem moriturum Hercules flevit 23. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam diis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec verum illum atque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, atque recoleret Troianos deos, quos Aeneas advexerat, neque Troianum neque Laviniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conservare potuisse: alios providendos existimavit, quos illis prioribus, qui sive cum Romulo iam Romam transierant, sive quandoque Alba eversa fuerant transituri, vel tamquam fugitivis custodes adhiberet vel tamquam invalidis adiutores.
Peregrini dii mala non leniunt.
12. Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iovis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricavit 24; Aesculapius autem ab Epidauro ambivit ad Romam 25, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; mater etiam deum nescio unde a Pessinunte 26; indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, verum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea venit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, viderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem dii peregrini deam civem Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres, infernos marinos, fontanos fluviales, et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas 27? ) Sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari affligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregaverat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo atque praebendo summum verum deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus vixit, sed quanto maior facta est, sicut navis nautas, tanto plures adhibendos putavit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in comparatione peioris vitae melius vixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae. Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!
A Sabinis mulieribus raptis ad bella punica res pensantur (13-20)
Immane facinus fuit raptus virginum Sabinarum.
13. Quo modo nec Iuno, quae cum Iove suo iam
fovebat
Romanos rerum dominos gentemque togatam 28,
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuvare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta irruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque compellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur 29? At enim vicerunt in hac conflictione Romani vicinos suos. Quantis et quam multis utrimque vulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae victoriae constiterunt! propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat:
Bella per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus 30.
Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent victores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent vota nesciebant. Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donavit; aut fortassis Alecto illa inferna furia iam eis favente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aeneam fuerat excitata 31. Andromacha felicius captivata est, quam illa coniugia Romana nupserunt. Licet serviles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in praeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa victori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere 32; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus viris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum civium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur victoriis maritorum. Huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt viros, aliquae utrorumque ferro et parentes et viros. Neque enim et apud Romanos parva fuerunt illa discrimina, si quidem ad obsidionem quoque perventum est civitatis clausisque portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas gravius foedabant pristinas, quamvis et ipsas pudendas lugendasque victorias. Hic tamen Romulus de suorum iam virtute desperans Iovem oravit ut starent, atque ille hac occasione nomen Statoris invenit 33; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et provolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis victricibus, sed supplici pietate sedarent 34. Deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre compulsus est, germani consortis impatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum, quae irritamenta bellorum, quae foedera germanitatis affinitatis, societatis divinitatis? Quae postremo sub tot diis tutoribus vita civitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.
Flagitia albani belli percurruntur.
14. 1. Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani provocati sunt, quia videlicet pax Numae tam longa viluerat! quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio civitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creavit Ascanius, Romae mater propior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege provocata conflixit, confligens autem et afflicta est et afflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc eventum belli de tergeminis hinc atque inde fratribus placuit experiri: a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et exstincti sunt. Ita Roma exstitit victrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iovis? Nam et hoc plus quam civile bellum fuit, quando filia civitas cum civitate matre pugnavit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox atque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (vicini quippe atque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in victore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam flevit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam universi populi Romani mihi fuisse videtur affectus. Illa quem virum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat 35, puto quod non culpabiliter fleverit. Unde enim apud Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremptum manu 36? Unde Marcellus Syracusanam civitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est 37? Quaeso ab humano impetremus affectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremptum sine crimine fleverit, si viri hostes a se victos etiam cum laude fleverunt. Ergo sponso a fratre illatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem civitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione vicisse Roma gaudebat.
Bellum ex libidine dominandi oritur.
14. 2. Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque victoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis invenitur; tantum ut resides moveret
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
Agmina 38.
Illo itaque vitio tantum scelus perpetratum est socialis belli atque cognati, quod vitium Sallustius magnum transeunter attingit. Cum enim laudans breviter antiquiora commemorasset tempora, quando vita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: Postea vero, inquit, Quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare 39, et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius verba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc victa Albam se vicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat: Quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur 40. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: magnus ille atque ille, quia cum illo et illo pugnavit et vicit. Pugnant etiam gladiatores, vincunt et ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? Quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae civitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diversum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus implebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed universo orbi, et tunc vivis et posteris, quo usque ista fama porrigitur, impium spectaculum praebebatur?
Bellum semper in fratres geritur.
14. 3. Vim tamen patiebantur studii sui dii illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremptos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae vicerat. Deinde ad fructum victoriae Alba subversa est, ubi post Ilium, quod Graeci everterunt, et post Lavinium, ubi Aeneas regnum peregrinum atque fugitivum constituerat, tertio loco habitaverant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migraverant, ideo deleta est. Discesserant videlicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat 41. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma providentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnaverat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt 42, populus eius in Romam, ut ex utraque una civitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen illa, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater eversa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renovata, quae victoriis finita videbantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non parvum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot diis praesidibus in pace regnavit.
Indigne historia et fabula Romulum extollunt.
15. 1. Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo viderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; viderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur 43, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi vero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus aversione etiam diurni luminis indicatum; sicut re vera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum 44. Quam solis obscurationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris De re publica Scipionisque sermone: Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero collocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia virtutis gloria 45. (Quod autem dicit eum subito non comparuisse, profecto ibi intellegitur aut violentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit 46). De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero 47, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani vulgare noluerunt, id est vile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in invectivis: Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus 48, ut non vere factum, sed propter merita virtutis eius benivole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio vero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: Ut easdem, inquit, tenebras efficiat, quas efficit <in> interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus 49. Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.
Flagitia et calamitates ceterorum regum pensantur.
15. 2. Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt 50, quam horrendos exitus habuerunt! tullus, ut dixi, Hostilius, victor et eversor Albae, cum tota domo sua fulmine, concrematus est 51. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est 52. Servius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est 53. Nec Discessere adytis arisque relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relimquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit. Hunc illi dii nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis victoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem 54 non abscedentes, sed praesentes manentesque viderunt et regem suum Iovem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis urbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, immanissimi sceleris perpetratione pervenit. Quod vero eum Romani regno postea depulerunt ac secluserunt moenibus civitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum 55. Ardeam civitatem tunc oppugnabat, pro populo Romano bellum gerebat; nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non sivit intrare redeuntem. At ille post bella gravissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis attrivit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non evaluit, in oppido Tuscolo Romae vicino quattuordecim, ut fertur, annos privatam vitam quietus habuit et cum uxore consenuit 56, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, exstinctus 57. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellaverunt, fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere graviore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec Discessere adytis arisque relictis dî. Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possent magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuvare, seducentes eos vanis victoriis et bellis gravissimis conterentes. Haec fuit Romanorum vita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes victoriae tam multo sanguine et tantis emptae calamitatibus vix illud imperium intra viginti ab Urbe milia dilataverint 58; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae civitatis nunc territorio comparetur.
Non fuit gloria Bruti iniquitas.
16. Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est 59. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, gravi bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo brevissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non compleverunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum 60; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste vulneribus, occisis a se <ipso> primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio coniurasse cognoverat 61. Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemoravit, continuo clementer exhorruit. Cum enim dixisset:
Natosque pater nova bella moventes
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
mox deinde exclamavit et ait:
Infelix, utcumque ferent ea facta minores.
Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad consolandum infelicem subiunxit:
Vincit amor patriae laudumque immensa cupido 62.
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquini mutuo percussus supervivere non potuit eique potius ipse Tarquinius supervixit, Collatini collegae videtur innocentia vindicata, qui bonus civis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur 63; sed Collatinum videlicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius vocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc vocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo vocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et civitate bonus civis carere iuberetur. Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam
Vincit amor patriae laudumque immensa cupido?
Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in cive, non nomen attendit! Quam impie Brutus collegam primae ac novae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum privare, et patria privavit et honore! haec mala facta sunt, haec adversa acciderunt, quando in illa re publica aequo et modesto iure agitatum est. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumptus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum atque tartareum, qui consules quinque habuit 64, compleverunt, quo anno consulatus ipsius novum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.
Multa fuerunt mala reipublicae ante bella punica...
17. 1. Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella comquieverant, sed quia non tam gravi pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breviter explicat: Dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime faenore oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem Sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum 65. Quid itaque ego tantas moras vel scribens patiar, vel lecturis afferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque civilibus, a Sallustio breviter intimatum est. Proinde victoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia atque alia sterilia mala subeunda illecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim gravius vel graviora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum impares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaboraverunt et filios suos elaborare compellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affectabant; bonique et mali cives appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur 66. Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala civitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare compulsi sunt, cum aliam veriorem, quo cives aeterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere convenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro imputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea civitate, in qua sola iugiter feliciterque vivendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere vel talia vel cuncta sufficimus.
...domi militiaeque.
17. 2. Ubi ergo erant illi dii, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia venditabant, tantis calamitatibus vexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et servis incensum Capitolium cum defensaret occisus est 67 faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iovis, quam illi turba tot numinum cum suo maximo atque optimo rege, cuius templum liberaverat, subvenire? Ubi erant, quando densissimis fatigata civitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, gravi fame pestilentiaque vastata est 68? Ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creavit, atque illa fame invalescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni affectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Servilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu civitatis occisus est 69? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta diis inutilibus populus diu multumque fatigatus nova lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est 70? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum vel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades apud Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subveniretur, quem postea civitas ingrata damnavit 71? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliaverunt, incenderunt caedibus impleverunt 72? Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus exstinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea vindicavit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam novam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt 73. Ubi erant, quando alia pestilentia gravis de venenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum atque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia graviores 74? Vel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati privatique tegminibus sub iugum hostium in vestimentis singulis mitterentur 75? Vel quando gravi pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt 76? Vel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma advocare atque adhibere compulsa est 77, quoniam regem omnium Iovem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens vacaverat, non permiserant fortasse discere medicinam? Vel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati perempti sunt, deinde cum praetore oppressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus 78? Vel quando post longas et graves Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremptione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe revocata in eodem magistratu exspiravit 79, quod nulli dictatori ante contigerat et quod illis diis iam praesente Aesculapio gravius crimen fuit?
Graves post Pyrrhum pestilentiae fuerunt.
17. 3. Tum vero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae vacabant, ob egestatem militare non valentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. Cui sane de rerum futuro eventu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus quidquid accidisset, ipse divinus haberetur (ait enim: Dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos) atque ita, sive Pyrrhus a Romanis sive Romani a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet exspectaret eventum. Quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades 80! In qua tamen superior Pyrrhus exstitit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare divinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. Atque in tanta strage bellorum etiam pestilentia gravis exorta est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, gravidae moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur 81. Quid? Hiems illa memorabilis tam incredibili immanitate saeviens, ut nivibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent! quid? Illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeviit, quam multos peremit! quae cum in annum alium multo gravius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos 82. In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris De divinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu volunt dubia coniectantibus credi solet 83. Tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas privatim tenerent: sic interim a magno imperitiae vel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente, nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, atque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam vacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus vindicari? Namque tunc velut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita atque reparata nisi postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat 84. Sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est.
Incertae res primi belli punici fuerunt...
18. 1. Iam vero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium victoria diu anceps atque incerta penderet populique duo praevalidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae nobilesque deletae, quot afflictae, quot perditae civitates! quam longe lateque tot regiones terraeque vastatae sunt! Quotiens victi hinc atque inde victores! quid hominum consumptum est vel pugnantium militum vel ab armis vacantium populorum! quanta vis navium marinis etiam proeliis oppressa et diversarum tempestatum varietate submersa est! si enarrare vel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae 85. Tunc magno metu perturbata Romana civitas ad remedia vana et ridenda currebat. Instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. Renovarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. Nimirum enim, quando renovati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates funereasque hinc atque inde victorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani victi sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro mentionem fecimus, vir plane magnus et victor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum bellum Punicum confecisset, nisi aviditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. Illius viri et captivitas inopinatissima et servitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, verum est quod aerii sunt et non habent sanguinem.
...multaeque extiterunt calamitates.
18. 2. Nec mala illo tempore gravissima intra moenia defuerunt. Nam exundante nimis ultra morem fluvio Tiberino paene omnia urbis plana subversa sunt, aliis impetu quasi torrentis impulsis, aliis velut stagno diuturno madefactis atque sublapsis. Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est, qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei veluti vitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae virgines donare consuerant. Tunc vero illic ignis non tantum vivebat; sed etiam saeviebat. Cuius impetu exterritae virgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant civitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis oblitus irruens ea semiustus abripuit 86. Neque enim vel ipsum ignis agnovit, aut vero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non repellebant, civitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuvare? Sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia visibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc vero caecitate mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas civitatis perire non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris vel salutis contritio vel infelicitas irruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.
Gravissimae factae sunt clades secundi belli punici...
19. Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium, ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanum imperium laudare instituerunt, similior victo fuerit ille qui vicit 87. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis viribus cuncta vastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus irruente, quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et oppressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! de Cannensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum caede satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus 88, atque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita impunitate colligerent, servitia libertate donarent atque illis pudendus non tam suppleretur quam institueretur exercitus. Servis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani diis suis dicerent: ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes venere privatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent 89. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur, cum eos modo vix feramus, quando pro superflua voluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute collata sunt?
...inter quae excidium Saguntinorum.
20. Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius ac miserabili querella dignius quam exitium Saguntinorum fuit. Haec quippe Hispaniae civitas amicissima populi Romani, dum eidem populo fidem servat, eversa est. Hinc enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesivit, quibus eos irritaret ad bellum. Saguntum ergo ferociter obsidebat; quod ubi Romae auditum est, missi legati ad Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contempti Carthaginem pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, misera illa civitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque carissima, octavo vel nono a Poenis mense deleta est. Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. Breviter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum cadaveribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium fessa rerum, ne saltem captiva in manus Hannibalis perveniret, ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent dii helluones atque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes et fallacium divinationum caligine decipientes; hic aliquid agerent, civitati populi Romani amicissimae subvenirent, fidei conservatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere copulata est. Custodiens itaque fideliter, quod ipsis praesidibus placito iunxerat, fide vinxerat, iuratione constrinxerat, a perfido obsessa oppressa consumpta est. Si ipsi dii tempestate atque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui pro se pugnabant atque adversus Hannibalem opulenti erant, potuisse tempestate saevire. Si ergo tutores essent Romanae felicitatis et gloriae, tam grave ab ea crimen Saguntinae calamitatis averterent; nunc vero quam stulte creditur, diis illis defensoribus Romam victore Hannibale non perisse, qui Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, subvenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius modi aliquid pro fide evangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide evangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede brevissimi temporis, sed aeternitatis interminae. Pro istis autem diis, qui propterea coli perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium atque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, nisi quod de illo Regulo exstincto? Hoc quippe interest, quod ille unus homo, haec tota civitas; utriusque tamen interitus causa conservatio fidei fuit. Propter hanc enim ad hostes et redire ille voluit, et noluit ista transire. Conservata ergo provocat deorum iram fides? An possunt et diis propitiis perire non solum quique homines, verum etiam integrae civitates? Utrum volunt, eligant. Si enim fidei servatae irascuntur illi dii, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam illis propitiis multis gravibusque cruciatibus afflicti interire homines civitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non solum manentibus, verum etiam faventibus non sicut modo de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini excruciati horribiliter etiam penitus interire.
A bellis civilibus ad Augustum res describuntur (21-31)
Ingrati animi et lascivi crimina enumerantur.
21. Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos 90 (multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, victor Hannibalis domitorque Carthaginis, cuius ab adulescentia vita describitur 91 diis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua virtute salvam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam complevitque vitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo in ingrata patria funus fieret 92. Deinde tunc primum per Gneum Mallium proconsulem de Gallo graecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior irrepsit. Tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula visa perhibentur 93; tunc inductae in convivia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, non de his, quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod de Scipione commemoravi, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberavit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis avertit Hannibalem, non reddiderunt vicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putavi, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in comparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in gravissimis discordiis mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam 94. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. Verum tamen toto illo intervallo duorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed victoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeviebant. Sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen invenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus oppressa Romana res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito eversa, quam prius nocuerat tam diu adversa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui videtur non adhuc vel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam enervem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta revocasse et quasi morbida vetustate collapsam veluti instaurasse ac renovasse rem publicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis atque aliis causis etiam atque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia maculosum; volaverant enim pulli de cavea et mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant 95; quasi per tot annos, quibus illa exigua civitas Romanum circumsessa exercitum afflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.
Mithridate imperante Romani necantur.
22. Sed haec, inquam, omitto, quamvis illud nequaquam tacuerim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes cives Romanos atque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est 96. Quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inventus, in agro in via in oppido, in domo in vico, in foro, in templo in lecto, in convivio inopinate atque impie fuisse trucidatum! Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum non solum videndi nefarias illas caedes domi suae, verum etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis vultibus ad hostile negotium in pace peragendum, mutuis dicam omnino vulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria contempserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de sedibus suis ad illam irremeabilem peregrinationem profecti sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non habent cur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; olim Romani haec vana contemnunt. Si autem consuluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt.
Quae mala fuerint bellorum civilium.
23. Sed iam illa mala breviter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae civiles vel potius inciviles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus variisque vocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeviebant; bella socialia, bella servilia, bella civilia quantum Romanum cruorem fuderunt, quantam Italiae vastationem desertionemque fecerunt! Namque antequam se adversus Romam sociale Latium commoveret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boves, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera vagabantur et omnem non solum aliorum, verum etiam dominorum aversabantur accessum, non sine exitio vel periculo audentis, si quis de proximo urgeret 97. Quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum non fuit! hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.
Gracchorum seditio initium fuit bellorum civilium.
24. Initium autem civilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo dividere, quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam vetustam iniquitatem audere convellere periculosissimum, immo vero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius interfectionem Lucius Opimius consul, qui adversus eum intra Urbem arma commoverat eoque cum sociis oppresso et exstincto ingentem civium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhibetur 98. Ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum velut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum grave erat, tanto auri pondere consuli vendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis Marcus Fulvius consularis.
Quid utilitati fuerit dea Concordia.
25. Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot cives ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantum oculos feriret memoriamque compungeret. Sed hoc quid aliud fuit quam irrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in civitate, non tantis dissensionibus dilacerata corrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deseruerat animos civium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. Cur enim, si rebus gestis congruere voluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An ulla ratio redditur, cur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa vero mala? Nec ipse aliud secutus videtur quam quod advertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. Eo modo igitur non solum Concordiae, verum etiam Discordiae constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea irata vivere voluerunt nec Troianum excidium recoluerunt originem ab eius offensione sumpsisse. Ipsa quippe quia inter deos non fuerat invitata, trium dearum litem aurei mali suppositione commenta est; unde rixa numinum et Venus victrix, et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus civitatem, quanto atrocius potuit irritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, adversariae suae constitutam aedem videret! Haec vana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaeque non exeunt, sive praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, sive et istas coluerint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeviens usque ad civilia bella perduxerit.
Fera fuerunt bella civilia socialia et servilia...
26. Praeclarum vero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus opponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum devitare Gracchorum, sed superare propositum, Lucius Saturninus tribunus plebis et Gaius Servilius praetor et multo post Marcus Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc gravissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia vehementer afflicta et ad vastitatem mirabilem desertionemque perducta est. Bellum deinde servile successit et bella civilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeva barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum servile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque pervenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superaverit, quas et quo modo civitates regionesque vastaverit, vix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt 99. Neque id solum fuit servile bellum, sed et Macedoniam provinciam prius servitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde valida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum valeat eloqui?
...in primis civile marianum...
27. Cum vero Marius civili sanguine iam cruentus multis adversarum sibi partium peremptis victus Urbe profugisset, vix paululum respirante civitate, ut verbis Tullianis utar: Superavit postea Cinna cum Mario. Tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae 100. De hac enim vindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur impunita relinquerentur, ait et Lucanus:
Excessit medicina modum nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere manum. Periere nocentes;
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
Tunc data libertas odiis, resolutaque legum
Frenis ira ruit 101.
Illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaveribus vici plateae fora theatra, templa completa sunt, ut difficile iudicaretur, quando victores plus funerum ediderint, utrum prius ut vincerent, an postea quia vicissent; cum primum victoria Mariana, quando de exsilio se ipse restituit, exceptis passim quaqua versum caedibus factis caput Octavii consulis poneretur in rostris, Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis visceribus interirent, Catulus hausto veneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula flamen Dialis, praecisis venis Iovi etiam suo sanguine litaret. In ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.
...et sullanum.
28. Sullana vero victoria secuta, huius videlicet vindex crudelitatis, post tantum sanguinem civium, quo fuso fuerat comparata, finito iam bello inimicitiis viventibus crudelius in pace grassata est. Iam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas caedes additae fuerant aliae graviores a Mario iuvene atque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sulla imminente non solum victoriam, verum etiam ipsam desperantes salutem cuncta suis aliis caedibus impleverunt. Nam praeter stragem late per diversa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius Scaevola pontifex, quoniam nihil apud Romanos templo Vestae sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque illum, qui perpetua virginum cura semper ardebat, suo paene sanguine exstinxit. Urbem deinde Sulla victor intravit, qui in villa publica non iam bello, sed ipsa pace saeviente septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, sed iubendo prostraverat. In Urbe autem tota quem vellet Sullanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino non poterant, donec Sullae suggereretur sinendos esse aliquos vivere, ut essent quibus possent imperare qui vicerant. Tunc iam cohibita quae hac atque illac passim furibunda ferebatur licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri scilicet atque senatorio, occidendorum ac proscribendorum duo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum, qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum securitas genera mortium exquisita congemuit. Quendam enim sine ferro laniantium manus diripuerunt, immanius homines hominem vivum, quam bestiae solent discerpere cadaver abiectum. Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis in tantis cruciatibus diu vivere vel potius diu mori coactus est. Subhastatae sunt etiam, tamquam villae, quaedam nobiles civitates; una vero, velut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut acceleraretur obtinenda victoria, sed ne contemneretur obtenta. Pax cum bello de crudelitate certavit et vicit. Illud enim prostravit armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur, si posset, feriret; pax autem, non ut qui evaserat viveret, sed ut moriens non repugnaret.
Civilia cum externis bellis conferuntur.
29. Quae rabies exterarum gentium, quae saevitia barbarorum huic de civibus victoriae civium comparari potest? Quid Roma funestius taetrius amariusque vidit, utrum olim Gallorum et paulo ante Gothorum irruptionem an Marii et Sullae aliorumque in eorum partibus virorum clarissimorum tamquam suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem trucidaverunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire potuerunt; sed in illo colle constitutis auro vitam saltem vendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent tamen obsidione consumere: Gothi vero tam multis senatoribus pepercerunt, ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. At vero Sulla vivo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes victor insedit, et cum fuga Marius lapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos vita rebusque privavit: Marianis autem partibus Sulla absente quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio civi, senatori, pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris ambienti amplexibus non pepercerunt? Sullana porro tabula illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures iugulavit senatores, quam Gothi vel spoliare potuerunt.
Extremorum bellorum civilium etiam Tullius victima fuit.
30. Qua igitur fronte quo corde, qua impudentia qua insipientia vel potius amentia illa diis suis non imputant, et haec nostro imputant Christo? Crudelia bella civilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res publica nec afflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante adventum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano atque Sullano ad bella Sertorii et Catilinae (quorum a Sulla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Sullana rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompeii et Caesaris (quorum Pompeius sectator Sullae fuerat eiusque potentiam vel aequaverat vel iam etiam superaverat; Caesar autem Pompeii potentiam non ferebat, sed quia non habebat, quam tamen illo victo interfectoque transcendit), hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, pervenerunt, quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella civilia, et in eis etiam multi clarissimi viri perierunt, inter quos et Cicero, disertus ille artifex regendae rei publicae. Pompei quippe victorem Gaium Caesarem, qui victoriam civilem clementer exercuit suisque adversariis vitam dignitatemque donavit, tamquam regni appetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum velut pro rei publicae libertate in ipsa curia trucidavit. Huius deinde potentiam multum moribus dispar vitiisque omnibus inquinatus atque corruptus affectare videbatur Antonius, cui vehementer pro eadem illa velut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptivus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero favebat, sperans eum depulsa et oppressa Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem, usque adeo caecus atque improvidus futurorum, ut ille ipse iuvenis, cuius dignitatem ac potestatem fovebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum ille clamaverat, dicioni propriae subiugaret.
Ante Christum etiam ex elementis mala fuerunt.
31. Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus halabant 102, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus civium sanguis a civibus non modo in ceteris locis, verum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi vero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut viverent etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc me cum quisquis sine studio partium iudicat, facillime agnoscit (ut omittam cetera quae multa commemoravi et alia multo plura quae commemorare longum putavi): si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta vastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contrivit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum voces tolerarentur, quantum attinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem vel irruptio <illa> Gallorum vel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio vel, quod cuncta mala praecedit, bella illa civilia sequerentur. Mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boves locutos, infantes nondum natos de uteris matrum quaedam verba clamasse, volasse serpentes, feminas et gallinas et homines in masculinum sexum fuisse conversas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis 103, seu vera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus) 104, haec profecto etiam graviter laedere potuerunt. Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices navium solverentur 105. Hoc utique non leviter noxium fuit, quamvis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium tanta vi favillae scripserunt oppletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxavere Romani 106. Locustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani provincia, litteris mandaverunt; consumptis enim fructibus foliisque lignorum ingenti atque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus atque hinc aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis 107. Tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. Talis itaque vanitas, qualem ferimus eique respondere compellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis videret? Et tamen diis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista vel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.