COLLATIO SECUNDI DIEI

 

 

Catholici consederunt, Donatistae autem recusaverunt.

1. Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conveniretur, obtulit consessum iterum Cognitor, deprecans ut fieret. Et mox Catholici consederunt: Donatistae autem recusaverunt. In qua recusatione inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset cum talibus non sedere 1. Ad hoc Catholici, ne morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii diei Collatione. Tunc ergo etiam ipse Cognitor stando se cogniturum esse respondit.

Ubi Donatistae petunt sibi edi Catholicorum mandatum.

2. Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant, petentes ut sibi mandatum Catholicorum ederetur, quo considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non valerent: et responsio Cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri quod petebant.

Ubi Donatistae dilationem petunt.

3. Tertio loco, cum quaesisset Cognitor, quid etiam de subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet; et respondissent Catholici, iam se in hoc consensum suum litteris expressisse: illi se multum moveri dixerunt, quod hoc consuetudo non haberet. Et cum Cognitor interrogasset, utrum eis sufficeret quod dati fuerant gestorum conscribendorum ex utraque parte custodes; dilationem petere coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur, et tunc responderent. Hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe recitaretur ex tabulis. Et cum se notas ignorare dicerent, petentes ut prius eis ederentur gesta conscripta; Cognitor iussit, ut quod eorum notarii exceperant perlatis codicibus qui signati custodiebantur, eis recitare-tur, ne contra suum consensum venirent. Cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, quod exceptores non occurrissent gesta conscribere; etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse dixerant edi sibi Catholicorum mandatum, ut ad praesentem diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum gestorum editione non possent. Ubi non invenientes quod dicerent, voluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua fuerat eis satis superque responsum, et inde iam fuerat primo die transitum. Sed tunc eis Catholici etiam ad hoc responderunt, quod non solum in edicto Cognitoris calendarum iuniarum dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octavo calendas iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est, quarto decimo calendas iunias. Dictum est etiam ipsum Primianum ad calendas iunias se pollicitum occurrere. Quae omnia ideo a Catholicis dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de hac re invidiose locutos: et tamen inter haec omnia illi in petenda dilatione vehementissime perstiterunt. Quod cum vidissent Catholici ad hoc eos diu nugari ut gesta multis verbis onerarentur, petierunt Cognitorem, ut eis quam petebant dilationem concederet. Et concessa est sex dierum dilatio, respondentibus exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere; et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus subscripturos.