Praefatio
Cum Catholici episcopi et partis Donati, iussu Imperatoris, disputando inter se gestis apud tribunum et notarium Marcellinum cognitorem habitis contulissent, multum prolixa eorumdem gestorum est facta conscriptio, quamvis posset totum multo brevius agi. Sed qui causam bonam non se habere sciebant, id egerunt primum quantum potuerunt, ut ne ipsa Collatio fieret, et ut prorsus causa ipsa non ageretur. Sed quia hoc obtinere minime potuerunt, id effecerunt multiplicitate gestorum, ut quod actum est, non facile legeretur. Unde visum est isto breviario cuncta complecti, ut ad signa numerorum, quae et in isto breviculo, et in ipsis gestis annotantur, sine difficultate quisque inveniat quod voluerit.
Recitatio imperialis praecepti de habenda collatione.
1. Ingressis itaque utrisque partibus, primo loco recitatum est rescriptum imperatoris, quo iussit Collationem inter memoratos episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret.
Recitatio edicti per quod congregari episcopos iubet.
2. Secundo loco recitatum est edictum ipsius Cognitoris, quod per provinciam misit, ut convenirentur utriusque partis episcopi, et intra diem calendarum iuniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. In eo edicto basilicas sine iussione Imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse venturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis invitaret. In eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem vellent cum illo iudicem constituerent; iuravitque se hoc iudicaturum, quod veritas suasisset: et cetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto.
Recitatio edicti, ubi dicit qui modus et locus collationi sit aptus.
3. Tertio loco recitatum est alterum Cognitoris edictum, quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, qui locus et qui modus Collationis futurus esset, supra dicto die itidem commemorato et constituto: et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto.
Recitatio notoriae Donatistarum, in qua sibi edictum asserunt displicere.
4. Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi sibi ab adversariis qua causa fuissent congregati; Cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem Collationis acta fuerant. Et recitata est notoria Donatistarum, in qua dixerunt, non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi soli ex episcopis convenirent ad Collationis locum, quos ad ipsam causam peragendam ceteri delegissent, qui omnes triginta sex complebantur, decem et octo hinc, et decem et octo inde; id est, septem qui inter se disputarent, et alii septeni qui consilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni qui gestis custodiendis et conscribendis praeessent: sed petiverunt se omnes potius, qui venerant, adesse debere; ut eorum numerus appareret, dicentes quod eos adversarii paucos esse mentiti sint. Ibi dixerunt ita se omnes venisse usque ad gravissimos senes, ut hi soli deessent, quos adversa valetudo corporis impedisset: et cetera quae ipsa notoria continentur.
Recitatio epistulae Catholicorum, in qua edicto consentiunt et condiciones Donatistis proponunt.
5. Quinto loco recitatae sunt litterae Catholicorum, quas rescripserunt Cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia quae illo edicto fuerant ordinata. In eisdem litteris etiam se obstrinxerunt, et polliciti sunt, si in parte Donati veritas eis demonstraretur Ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana: si autem in sua communione potius veritas ostenderetur Ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos: et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis Catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. Quod si plebes duos in una Ecclesia episcopos ferre non possent, utrisque de medio recedentibus, singuli constituerentur episcopi, ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli invenirentur. In eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt, et ab eis datum in sacrilego schismate Baptismum non resciderunt: et cetera quae in memoratis litteris continentur.
Recitatum est edictum ipsius Cognitoris.
6. Sexto loco recitatum est etiam edictum ipsius Cognitoris, quod proposuerat cum supra dicta notoria Donatistarum, et supra dictis litteris Catholicorum insinuans populo quae illi pars utraque rescripserit.
Recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae, quibus Donatistarum notariae responderunt.
7. Septimo loco recitatae sunt litterae Catholicorum ad Cognitorem datae, quibus Donatistarum notoriae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut universi qui venerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura Collatio: cum tamen illic ex Catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo Cognitor definierat; ut si aliquis tumultus existeret, quod Catholici valde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse voluissent. In eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur Ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius quae per totum mundum fructificaret et cresceret, incipiens ab Ierusalem secundum sacram Scripturam 1: sed quia nihil ei praeiudicarent quicumque in ea mali fuissent, divino in fine iudicio separandi: et quia nec in ipsum Caecilianum maiores eorum aliquid probare potuerunt, qui iudiciis ecclesiasticis, et maxime Imperatoris apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inventus et pronuntiatus est. Et quia de iussionibus imperatorum quae pro Catholica constituuntur, solent facere invidiam; commemoratum est etiam de sancta Scriptura, reges decrevisse in regno suo gravissimas poenas eis qui blasphemassent Deum 2. Commemorata est etiam causa Maximianistarum, quos et iudiciis ipsi publicis insectati sunt, et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt, nec ab eis in schismate datum Baptismum destruxerunt; quod eos quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos: et cetera quae eisdem litteris continentur. Haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte si secum cogitassent Donatistae, et viderent quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc noluissent, omnes qui venerant, ingredi locum Collationis, ut pax atque unitas fieret.
Prosecutio Donatistarum de tempore et de personis.
8. Octavo loco, cum Cognitor inquisisset utrum sicut a Catholicis videbat, ita etiam a parte Donati electi iam essent qui susceptam causam peragerent; responsum est a parte Donati, quod iam esset acta a Catholicis causa, antequam esset confligentium statuta persona: propter illas Catholicorum litteras quae totam causam breviter continebant. Deinde instare coeperunt, ut prius ageretur de tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc ad negotii merita veniretur. Et cum Cognitor interlocutus esset, nihil de causa esse mutilatum; et rursus inquisisset utrum de constituendo numero disputantium edicto eius paritum fuerit, quia per hos oporteret agi omnia quae agenda essent: coeperunt Donatistae agere de tempore, quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset. Quarto decimo enim calendarum iuniarum die completi fuerant quatuor menses ex die edicti Cognitoris quod ad provinciam miserat, sicut interrogatum respondit Officium. Et quoniam intra quatuor menses agi causam praeceperat Imperator, ideo diem iam transisse dicebant, et petebant ut tamquam in contumaces Catholicos sententia proferretur: quasi Catholici absentes essent, aut Donatistae aliquando ad agendam causam illis absentibus intravissent, aut admoniti Catholici vel evocati defuissent. Ista ergo calumniose et tergiversatorie, quae nec in foro iure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. Sed ad hoc eis respondit ipse Cognitor, quod in calendas iunias pars utraque consenserit, quamvis etiamsi quaelibet pars adhuc usque non occurrisset, duos alios menses superesse potuisse, quos Imperator adiunxit trinis edictis fuisse servandos.
Remotis omnibus moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor iussit.
9. Nono loco, quoniam Cognitor superius dixerat, de tempore praescribere ut causa non ageretur, non episcopalis, sed forensis potius esse obiectionis, invenit occasionem pars Donati qua diceret, nihil ergo secum agi publico iure debere, sed tantum divinis Scripturis. Unde, cum quaesisset Cognitor quid utrique parti de hac re placeret; responsum est a Catholicis, ut iuberet mandatum catholici concilii recitari, ubi electis disputatoribus agendi modus iniunctus est; ibi posse melius apparere quod non forensibus tergiversationibus, sed magis divinis testimoniis ageretur. Et aliquandiu conflictio producta est, cum Catholici instarent recitari mandatum, illi autem recusarent. Sed postea remotis omnibus moratoriis contentionibus, recitari mandatum Cognitor iussit.
Mandatum catholici concilii recitatum est.
10. Decimo loco mandatum catholici concilii recitatum est, quo electis ad disputandum episcopis, catholicae Ecclesiae est iniuncta defensio adversus criminationes Donatistarum. Hoc mandato iterum, sicut in superioribus litteris, breviter tota causa comprehensa est, prius ut causa Ecclesiae quae toto, sicut promissa est, terrarum orbe diffunditur, a causa Caeciliani qualiscumque illa fuisset, sic distingueretur, ut ostenderetur malos in Ecclesia, qui vel ignorantur vel pro unitate pacis tolerantur a bonis, non eis ad mala consentientibus obesse non posse, similitudinibus evangelicis et exemplo Prophetarum, et ipsius Domini Christi et Apostolorum, et episcoporum, et iudicio ipsorum etiam Donatistarum propter Maximianistas: deinde ipsius Caeciliani causa non mala fuisse certis documentis demonstraretur, quibus et ipse et ordinator eius Felix Aptugnensis, quem in concilio suo criminosius accusaverunt, probaretur esse purgatus. Et cetera quae mandato eodem continentur, sive de Baptismo, sive de persecutione, quae solet Catholicis obicere pars Donati. Nam commemorata ibi est iterum, sicut in superioribus litteris, causa Maximianistarum, qua demonstrarentur Donatistae suo iudicio cuncta diluisse, quae obicere Catholicis vel de Baptismo, vel de persecutione, vel de communionis contagione consueverunt. Adiectum est etiam, ut si qua etiam nunc episcopis Catholicis morarum interponendarum gratia voluissent crimina obicere, propter finiendam quae prius urgeret causam, audienda et discutienda postea differrentur. Hoc autem, id est, ut tota causa et superioribus litteris et isto mandato comprehenderetur, eo consilio a Catholicis factum est, ne forte si, ut fama iactabat, aliquas moratorias praescriptiones Donatistae ingerere conarentur; et forsitan non permissi ab ipsa Collatione resilirent; <non> acta licet breviter Ecclesiae catholicae causa, in conscriptione gestorum legenda remaneret, quam timuisse intellegerentur, et ideo noluisse conferre.
Ubi requirunt Donatistae Catholicos qui subscripserunt.
11. Undecimo loco, cum Cognitor interlocutus esset, in mandato Catholicorum magis divina testimonia quam forensia vincula esse prolata, et iussisset etiam subscriptiones omnium recitari, conflictus exortus est, et aliquandiu productus est, cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato subscripserant; obicientes quod eis suppositis qui episcopi non fuerint, potuissent fallere Cognitorem, quo praesente subscripsisse legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos addiderint ut numerus augeretur. Catholici autem, ne sui praesentarentur, resistebant; verentes ne illi tumultum aliquem praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa Collatio, quam fieri Donatistae nolle omnino videbantur, maxime quando de tempore, quasi iam causa lapsa esset et audiri non posset, praescribere voluerunt. Quem tumultum ideo putabantur nondum fecisse, quia si fieret, videbant non posse imputari Catholicis, qui paucissimi aderant; sed sibi potius, quorum praesens fuerat multitudo. Sed voluntati eorum cedentibus Catholicis, ut omnes qui subscripserant ingrederentur; apparuit postea hoc ideo voluisse Donatistas, quia existimabant non convenisse Carthaginem tot Catholicos, quot subscriptiones ostendebantur. Hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia Catholici non ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi, et ob hoc eos paucos venisse suspicabantur.
Recitatio subscriptionum primatum Catholicorum.
12. Duodecimo loco ingressis episcopis Catholicis, quorum praesentia petebatur, omnes singillatim recitati, et in medium procedentes, a Donatistis recogniti sunt, vel vicinis suis, vel cum quibus in uno loco erant: et quicumque recitabantur Catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas vel communionem suam, et esse illic Catholicos, vel quos noverant, vel de quibus audierant in suae vicinitate regionis. Ita factum est ut omnino nullius Catholici recitaretur subscriptio, de cuius praesentia dubitarent. Sane cum ventum esset ad nomen Victoriani Mustitani catholici episcopi, et in medium procedens respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in civitate Mustitana, et Donatum in loco Turrensi; exegerunt Catholici, ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani: ipsum enim inter alios cum Maximiano damnaverant, damnatorem Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea in integro honore receperant, nec destruxerant Baptismum in eis quos in Maximiani schismate baptizaverat. Sed ad interrogationem Catholicorum respondere noluerunt, dicentes non debere hoc ab eis exigi. Et cum iterum pressius exigeretur, dixerunt iam internae actionis hoc esse: et secundum eos interlocutus est Cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur, et illud si opus esset postea quaereretur. In ipsa autem diocesi Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae addidisse, quod inani invidia Catholicis obiecerant: hoc et in aliis locis eos fecisse, postea declaratum est.
Ubi dicunt Donatistae: Omnes adsint, aut causa differatur.
13. Tertio decimo loco, recensitis et recognitis praesentibus Catholicis qui subscripserant: Cognitor <consessum> obtulit petens, ut considentes potius agerent quam stantes. Donatistae tamen recusaverunt, gratias tamen agentes quod talibus senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam, et in laudem ipsius Cognitoris; quae legat qui voluerit in conscriptione gestorum: pertinet enim ad rem, quomodo quem sic laudaverunt, ut dicerent honorificum, iustum, reverentem, benignum, causam tamen, propter cuius actionem tam multi convenerant, apud eum agi nolebant.
Inquisitio de numero Donatistarum et episcoporum catholicorum.
14. Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est, breviter factum, ut hi quos elegerant, agerent velut adversus traditores et persecutores suos. Recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc Catholici fieri petissent, ut constaret utrum apud Carthaginem praesentes subscripserant. Sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret Cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione velle monstrabant. In ea sane recitatione inventi sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. Inventus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. Et cum quaererent Catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere, qui fuerat in itinere defunctus; illi diu fluctuaverunt, perturbati, et nescientes quid responderent. Nam primo dixerunt, non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. Et cum Catholici putassent de alio, id est, de clerico eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit; quaesitum est utrum clericus suo nomine, an illius pro mortuo subscripserit. Sed postea responderunt, ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octavo calendas iunias mandatum fieret: sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. Quo audito Catholici petierunt superiora eorum verba recitari, ut ipsa varietas deprehensa claresceret. Quod cum factum fuisset, et appareret, quaesivit Cognitor, utrum saltem sub Dei testificatione firmarent, eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandaverunt ut subscriberent. Ubi vehementius perturbati responderunt: " Quid, si se alius pro eodem opposuit ? " Hanc eorum falsitatem deprehensam iudicio Dei relinquens, iussit cetera nomina recitari. Quibus recitatis, quaesivit de numero episcoporum partis utriusque. Respondit Officium, nomina Donati-starum episcoporum esse ducenta septuaginta novem, annumeratis etiam illis pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. Catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. Viginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. In loco ergo Collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his Catholicis qui mandato subscripserant, et qui praesentes gestis mandaverant, hi soli defuerunt qui illic apud Carthaginem incommoda valetudine tenebantur. Ex his autem quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi pro quibus absentibus, id est, apud Carthaginem non constitutis alii subscripserant. Quoniam itaque se Donatistae de numerositate iactabant, excepto eo quod Catholicos plures venisse Carthaginem constitit; dictum est a Catholicis, alios episcopos centum viginti non venisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diversis necessitatibus <sint> impediti. Quod cum audissent Donatistae, responderunt, etiam suos multo plures non venisse Carthaginem, et multas esse apud se cathedras viduatas episcopis: cum in sua notoria quam Cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut nec gravissimos senes aetas et labor potuerit deterrere; eosque solos non venisse, quos adversa valetudo in suis sedibus vel in itinere tenuisset. Sane propter cathedras, quas episcopis vacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a Catholicis, sexaginta <quattuor> esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. Ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus, et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas, et eorum numerum episcoporum minorem; quandoquidem soli aegroti non venerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant, et omnium nomina cum ipsis etiam pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta novem subscriptio continebat: neque ullo modo credibile fit, multo plures quam centum viginti, hoc est, tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse, et ideo non venisse Carthaginem.
Ubi ab utrisque responsum est interiecto die causam debere finiri.
15. Quinto decimo loco, egressis omnibus qui iam superfluo praesentes erant, et remanentibus eis quos necessarios utrique delegerant, in perendinum diem Collatio dilata est utrorumque consensu, quoniam dies praesens iam videbatur emensus.