De officio oratoris
1. Oratoris officium est, proposita quaestione civili, dumtaxat primum ipsam intellegere, generalis sit an specialis, simplex an coniuncta ex pluribus, absoluta an conparativa; deinde cum intellexerit, invenire in eam congruentes partitioni locos et his morales seu naturales adcommodare sententias; exinde iudicare de inventis, repudiare quae parum commode occurrerint, tum iis, quae iudicio examinarit, dare ordinem certum. Etenim, quamvis multa et pertinentia inventa sint, tamen, nisi pro qualitate et magnitudine sua certis et quasi legitimis sedibus conlocentur, aut oberunt aut non magno opere proficient. Subinde ordinationi rhetor explicationem rerum commodare debebit, quae duabus partibus constat, structurae qualitate et quantitate verborum. Haec omnia memoria suscipiet, quam et plerique Graecorum et magister M. Tullius in primis oratori adfirmant necessariam, hoc, ut opinor, modo: Venio nunc ad thensaurum rerum omnium, memoriam, quae nisi custos inventis ordinatisque rebus adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima sint in oratore, peritura. Memoriam pronuntiatio sequetur, res, ut Demostheni videtur, inter oratoria officia vel prima vel sola, quae consistit duobus, motu corporis et sono vocis. Haec quantum summatim tetigisse satis est, quae sunt oratoris officia. Reliquum est videre qui sit finis.
De fine
2. Finis est, ut opinor, in omnibus rebus, ad quem cuncta referuntur, cuius causa fiunt reliqua omnia; a Graecis τέλος dicitur; quod etiam in philosophorum paene omnibus disputationibus quaeritur, quis sit finis bene vivendi, virtus an voluptas, et cetera. Finem igitur proprium oratoris officii alius alium probaverunt; quibusdam enim visum est summam oratoris officii in bene dicendo esse, quibusdam in recte dicendo, quibusdam in vere dicendo, quibusdam in persuadendo consistere. Quin etiam illi, qui bene aut vere dicere finem officii oratoris putaverunt, non abnuunt tamen horum ipsorum finem esse persuadere, ut sit finis oratoris officii bene dicere, finis bene dicendi persuadere. Ergo quasi consensu omnium finis est oratoris officii persuadere. Hoc quia in calumniam videbatur posse recidere (non enim semper persuadet orator, nec, si aliquando persuadere non possit, facultatem et nomen oratoris amittit), addidit Hermagoras, quo calumniam effugeret, et ita scriptum reliquit, finem esse oratoris officii persuadere, quatenus condicio rerum personarumque patitur.
3. Alia subinde ex eodem verbo persuadendi calumnia nascitur, inventa sane a Platone, tractata multum in Gorgia, sed posthac multo inpudentius a quibusdam technicis, obtrectatoribus Hermagorae, frequentata. Negant quippe proprium finem esse oratoris officii persuadere, sed communem paene cum universis; nam et mathematicos de iis, quae in notitiam ipsorum ceciderint, persuadere, et medicos de iis, quae in arte ipsorum contineantur, persuadere, opifices etiam et tabernarios fabros et si qui huius modi sunt posse de eo, quod agant, cuivis probabiliter persuadere, quasi rationem faciant: ergo non esse integrum finem, qui solam communitatem habeat, careat proprietate, esse actum persuadendi communem cum multis et idcirco persuadere non esse proprium finem oratoris officii. Huic quoque calumniae Hermagoras percommode obstitit: dicit enim esse oratoris officium persuadere, quatenus rerum et personarum condicio patitur, dumtaxat in civilibus quaestionibus. Nam medicorum et philosophorum et ceterae huius modi quaestiones extra regulam civilem, quam πολιτικήν Graeci vocant, conlocantur.
De civilibus quaestionibus
4. Sunt autem civiles quaestiones, quarum perspectio in communem animi conceptionem potest cadere, quod Graeci κοινὴν ἔννοιαν vocant. Verum ut facilius intellegatur, quae sit haec ipsa conditio, quam demonstratam esse volumus, omnia quaecumque huius modi sunt, ut ea nescire pudori sit, et quae vel ignorantes, quasi sciamus tamen, cum simulatione prae nobis ferimus, quotienscumque in dubitationem vocantur, efficiunt civilem quaestionem. Quod dico, huius modi est. Si de pondere alicuius rei quaeratur, si non videaris scire quot librarum sit, non est erubescendum; si de longitudine non videaris scire quot pedum sit, non est erubescendum; si de ceteris huius modi rebus, quas persequi longum est; et ideo quotienscumque in dubitationem venerunt, licet faciant quaestionem, tamen civilem facere non possunt. At ubi quaeritur, sitne aliquid iustum an iniustum, honestum an inhonestum, laudandum an reprehendendum, praemio adficiendum an supplicio, utile an inutile, et si qua huiusmodi sunt, nemo non etiam extra omnem artem et scientiam conlocatus erubescat, si haec nescire videatur. Inde est quod omnes persuasum habent aut certe aliis persuadere non dubitant, posse se concipere animo discrimen iusti et iniusti, honesti et inhonesti ceterorumque, quae supra diximus. Et idcirco quae dubitationes in huius modi rebus oriuntur, civiles vocantur quaestiones, quasi non propriae paucorum, sed communes universorum. Quae cum ita sint, merito [quae communi conceptione animi perspici possint] quaestiones, quae κοινῆ ἐννοία deprehendi possunt, civiles vocantur, et hae sunt, in quibus versari et praestare debebit orator.
De generibus civilium quaestionum
5. Duo sunt primi et quasi generales civilium modi quaestionum, quorum alter thesis, alter hypothesis vocatur a Graecis. Nos priori nomen nisi Graecum dare non possumus, ne posteriori quidem, quamquam videamur " Latinum " dedisse, dedimus: quippe controversiam dicimus, quod nomen tam in thesin quam in hypothesin potest
cadere; in utroque enim quaestio, id est controversia est. Porro hypotheseos significatio et declaratur ex ipso conposito nomine esse aliquid, quod est ὑπὸ τὴν θέσιν, id est sub illo genere quasi species.
De differentia theseos et hypotheseos
Thesis est res, quae admittit rationalem considerationem sine definitione personae; hypothesis est seu controversia, ut inproprio nomine utamur, res, quae admittit rationalem contentionem cum definitione personae. Melius autem declarabuntur sub exemplo. Thesis est quaestio huius modi: " an navigandum sit, an philosophandum "; hypothesis est quaestio huius modi: " an decernendum Duillio praemium ". Nec desunt, qui hic etiam Hermagoran criminentur, et Apollodorus in primis, qui negat quicquam aliud esse hypothesin quam thesin, et nullius momenti esse discrimen personarum, cum utrumque hoc genus quaestionis Hermagoras distinxisse videatur: non minus enim infinitam et interminatam esse hypotheseos quam theseos quaestionem. Nam cum quaeratur, sit necne animadvertendum in Oresten, non personam esse, quae faciat quaestionem, sed factum, et nihil interesse an ita quaeratur, sit necne animadvertendum in matricidam: quod si ita est, nihil inter hypothesin thesinque distare.
6. At haec nostri : primo omnium qualitatem personarum quaestionibus differentiam adferre, " et ", quae ipsis etiam hypothesibus, id est controversiis, saepe evenire, ut punita et inpunita, honorata et inhonorata quaedam relinquenda videantur, non tam ex rerum qualitate quam quantitate personae; dein illo etiam distare haec duo genera quaestionum, quod in thesi perspectio sit alicuius rei qualis sit, in hypothesi contentio, et quantum interest inter perspectionem et contentionem, tantum inter thesin et hypothesin esse discriminis; deinde in thesi quaeri quid omnes oporteat facere, in hypothesi quid unum aut alterum aut paulo plures, certe definitum hominum modum. Etiam illa differentia accedit, quod in thesi quasi ignorantes quaerimus quid sit optimum factu, in hypothesi quasi scientes defendimus. Tum quod omnis thesis de futuro est, hypotesis raro: quin immo numquam nisi de praeterito aut eo, quod iam agatur, facit quaestionem. Nemo enim neque reus fieri potest, nisi fecerit aut fecisse dicatur, neque praemium aut aliquid huiusmodi petere, nisi iam meritus sit aut meritum esse se contendat. Huic loco opponunt tyrannidis et proditionis reos et veneficii et parricidii inperpetrati, et si qua in eundem modum excogitari possunt. In quo studio criminandi falluntur: nam et in eo qui proditionis reus est, non de futura re quaeritur, id est de ipsa proditione, sed de eo, an susceperit consilium proditionis, quod utique praecessit; et de tyrannide aeque, an cogitarit tyrannidem, et de parricidio non perpetrato et de veneficio. Ergo semper aut de praeterito aut de praesenti in hypothesi nascitur quaestio, in thesi contra numquam nisi de futuro. Quae si ita sunt, satis utriusque est declarata diversitas.
De differentia peristaseos
7. Nunc, quoniam quidem de differentia generalium et specialium quaestionum satis dictum est separataque thesis ab hypothesi, ut perinde distaret re ac nomine, consequens esse videtur dicere, quid sit quod hypothesin, id est controversiam, efficiat. Est igitur circumstantia rerum, quam περίστασιν Hermagoras vocat, sine qua ulla omnino controversia non potest esse. Quid sit autem peristasis, facilius partitione quam definitione eius deprehendi potest. Sunt igitur partes circumstantiae, id est peristaseos, septem, quas Hermagoras μόρια περιστάσεως vocat, Theodorus στοιχεῖα τοῦ πράγματος, id est elementa, quod ex eorum coniunctione quaestiones fiant perinde atque ex coniunctione litterarum nomina et verba fieri videmus. Sed sive στοιχεῖα sive μόρια rectius dicuntur, nos, omissa controversia nominis, quae sint ipsa dicamus. Sunt igitur haec: quis, quid, quando, ubi, cur, quem ad modum, quibus adminiculis, quas Greci ἀφορμάς vocant. Horum autem omnium aut plurimorum rationalis congregatio conflat quaestionem. Sed nimirum singulorum proprietas exprimenda est.
8. Quis significantiam habet personae, quae spectatur duobus modis, ex nomine et qualitate. Ex nomine hoc modo: quis? Camillus, C. Marius, L. Sulla. Ex qualitate: quis? Dives et pauper, imperator. Est autem definita in nominibus, infinita in qualitatibus personarum perspectio, quando in appellationem nihil praeter nomen cadit, in qualitatem et fortuna et aetas et condicio et disciplina et cetera, quae sunt infinita numero. Quid significantiam habet rei, quae facta ab aliquo vel dicta vel cogitata, fieri dici cogitari, futura esse dictum iri cogitatum iri videatur, bona vel mala, honesta vel inhonesta, iusta vel iniusta, utilis vel contra, necessaria vel parum, magna vel parva, usitata vel nova. Quando temporis significationem habet, velut " interdiu an noctu, sacro an inreligioso die ". Etiam ex accidentibus, quae interdum dant tempori suam qualitatem, velut: " in belli tempore an in pacis tempore, in seditione an in concordia, in libertate an in dominatione " et si qua in eundem modum cadere possunt. Ubi loci significationem habet, velut " in civitate an extra, in sacro loco in profano, in mari in terra ". Cur significat causam faciendi vel dicendi vel cogitandi, rem, ut mea fert opinio, ad constituendam quaestionem in primis necessariam. Quem ad modum significationem habet ex facti vel quod fiat futurumve sit demonstratione, veluti " clam palam, per vim per dolum ", et si qua similia in eundem modum cadunt. Άφορμαί quas nos adminicula dicimus, demonstrationem habent earum rerum, per quas factum esse aliquid dicatur, ut est laqueus, gladius, venenum, litterae, internuntius, mandata, servus, conscius, sicarius. Horum articulorum, ut supra dixi, aut omnium ut plurimorum rationalis concursus faciet civilem quaestionem.
De rationalibus quaestionibus
9. Rationales quaestiones sunt, quas Hermagoras logicas vocat. Melius enim putat sic eas cognominari quam verbales, quia logicae non ex verbi, sed ex rationis significatione appellatati sunt a technicis, cum alioquin λόγος interdum verbum significet, interdum rationem. Igitur rationales seu logicae quaestiones fiunt modis quattuor; haec enim in illis quaeruntur : an sit, quid sit, quale sit, an induci in iudicium debeat. Ubi quaeritur an sit, genus id quaestionis Hermagoras στοχασμόν vocat, nos coniecturam possumus dicere: idem Theodorus περὶ τῆς οὐσίας, id est de substantia. Nihil enim neque factum videri potest, quod non habuerit substantiam, neque futurum, quod non habiturum sit substantiam. Quidam hoc genus quaestionis ex eo, quod per id quaeritur, an sit vocaverunt. Altera rationalis est quaestio, quam Hermagoras finem vocat, Theodorus περὶ τῆς ἰδιότητος, id est de proprietate, quidam quid sit, nonnulli de eodemet altero, id est περὶ τοῦ αὐτοῦ καὶ θατέρου.
Tertiam rationalem quaestionem uno nomine omnes qualitatem vocant.
10. De quarta magna contentio est, quam supra de inducendo iudicio diximus. Plerique enim negant esse eam, quando id agat, ne res possit venire in quaestionem; sed inter omnes Hermagorae praecellit auctoritas, qui et quaestionem putat et in primis necessariam et agitari in foro multum et adhibendam etiam in ceteris statibus primo statim congressu, si causae condicio patiatur. Nihil enim statuo tam interesse eorum, quibus iudicium intenditur, quam declinare iudicium. Porro ipsam declinationem iudicii habere nonnullam iudicii speciem. Nam si ita res ageretur, ut quotiens nollet aliquis causam induci, esset hoc in ipsius potestate, nulla erat quaestio; nunc cum semper existant qui impediant, ipsa illa contentio, qua alter in iudicium vocat, alter recusat iudicium, facit quaestionem: quod controversiae genus Hermagoras μετάληψιν appellat nostrorum pauci reprehensionem, plerique translationem vocaverunt, utrique sane rationem secuti. Qui reprehensionem dixerunt, eo scilicet, quod cum maxime inducatur in iudicium causa, reprehenditur et quasi retrahitur; qui translationem, quod reus non omnino excludat actionem, sed, ut praesentem condicionem actionis excuset, in aliud genus iudicii transferat vel habitum iam vel futurum.
De legalibus quaestionibus
11. Sunt item aliae quaestiones quattuor, quas inventores νομικάς, nos legales appellamus. His nomina sunt scriptum et voluntas, quod illi ῤετὸν καὶ διάνοιαν appellant, ἀντινομία quam nos contentionem legum contrariarum vocamus, ambiguitas, quam illi ἀμφιβολίαν conlectio, quam illi συλλογισμόν. Verum haec paulo post diligentius tractabimus, ita ut significantia cuiusque evidentius exprimatur et species generibus addantur.
Interim mihi videtur esse dicendum, quibus omnis quaestio articulis et quasi nodis subinde adstricta ad perfectam speciem sui veniat. Est aliquod dictum, quod Graeci φάσιν nominant: id scinditur in duas partes, et est eius alterum κατάφασι alterum ἀπόφασις. Κατάφασιν (non sufficit enim aientiam exprimere) intentionem verbo factam possumus dicere, id est verbum quo crimen intenditur, veluti:
" pulsasti, prodidisti, occidisti ". Quod autem illi ἀπόφασιν, nos abnuentiam criminis eius, quod accusator intenderit, veluti: " non pulsavi, non occidi, non prodidi ". Ex bis duobus, dicto et responso, vel intento et negato, media nascitur quaestio hoc modo: intentio est " occidisti ", negatio " non occidi ", quaestio " an occiderit ". Sed ut iam a coniecturali modo recedamus, intentio est " iniuria occidisti ", negatio " non iniuria occidi ", quaestio est " an iure occiderit ". Vel in aliquo legali statu : intentio est " non licebat tibi hoc facere per legem ", negatio est " licebat mihi hoc facere per legem ", quaestio est " an licuerit hoc facere per legem ".
12. Hanc quidam, ut nos usque adhuc diximus, quaestionem vocaverunt, quidam statum nominaverunt, ab eo videlicet, quod in ea et exordiurn quaestionis et summa consisteret. Primo enim quasi eminus, cum hinc dicatur factum esse, inde non esse factum, nulla pugna est, sed quasi futurae pugnae meditatio; deinde, cum propius accessum est et quasi ad manus ventum, altercationi et contentioni mutuae media quaestio intervenit, sit necne factum. In ea uterque consistit, omisso quod ante dicebat: unde ei quaestioni status nomen inpositum est. Hoc idem Theodorus εκφάλαιον appellat, translatione usus videlicet a principali parte corporis, quod in hoc etiam complexu quorum quae utrimque dicta sunt, quasi caput quoddam totius controversiae efficitur.
13. Consequens huic locus est, aut perinde aut magis etiam necessarius, quo demonstratur quid sit causa, quid continens, quid de quo contenditur. Causam Hermagoras αἴτιον vocat, συνέχον continens, de quo contenditur κρινόμενον. Est igitur causa, quae, nisi praecesserit, controversia fieri non potest. Quod dico, tale est. " Abdicatur a patre filius " controversia idcirco non est, quia nulla, cur abdicaretur a patre, causa praecessit. Denique addamus causam et statim controversia effecta est: " iuravit se non ducturum uxorem et abdicatur ". Quod iuravit αἴτιον factum est, id est causa, cur abdicationem mereretur. Συνέχον, id est continens, est, quod ad refutandum αἴτιον, id est ad refellendam causam videtur adferri, ut est in hac materia: " Militem, qui iuraverat se deserturum, imperator occidit et reus fit caedis ". Hic enim αἴτιον est, id est causa iudicii, quod occidit: neque enim fieret reus, nisi occidisset; συνέχον est, id est continens, id propter quod occidisse " se " dixit, ius iurandum scilicet, quo miles deserturum se esse iuraverat. Hoc interdum συνέχον Hermagoras, id est continens, appellat, ab eo quod omnis rei defensio ab illo contineatur: interdum αἴτιον αἰτίου vocat, quasi causam causae. Nam quem ad modum reatus causa est, quod militem occidit, ita occidendi causa, quod miles deserturum se esse iuravit.
14. Nunc quoniam scimus quid sit causa, quid continens, videamus etiam quid sit de quo contenditur, id est quid sit τὸ κρινόμενον. Est autem nihil aliud quam exploratio τοῦ συνέχοντος id est continentis. Quod dico, tale est; etenim in eadem controversia perseverandum puto, quo sint lucidiora quae tradimus. Αἴτιον est, quod occidit militem hic imperator; συνέχον est, quo reus nititur, id est ratio, propter quam occidisse se dicit: est autem, quod miles iuravit se deserturum; κρινόμενον est examinatio huius ipsius, quod ad defensionem reus attulit. In quo ita quaeritur, num alia causa imperatori fuerit, cur occiderit militem, et haec praetexatur: ut videatur non quia iuraverit occisus, sed quacumque vel simultatis vel invidiae causa. Poterit etiam hoc modo articulus iste tractari: an, etiam si iuraverit, parum tamen haec iusta causa fuerit, cur debuerit occidi. Et tota perspectio totius συνέχοντος quod ad αἴτιον adfertur, κρινόμενον vocatur. Evenit tamen nonnumquam, ut in una controversia non semel αἴτιον et συνέχον et κρινόμενον, sed saepius ipsa omnia per vices revoluta tractentur, ut in hac controversia : " reus est Ulixes laesae rei publicae, quod procos occiderit ". Hic enim ajition est, quod occiderit, αἴτιον αἰτίου vel συνέχον quod eos, qui bona sua depopulabantur et pudicitiae uxoris insidiabantur, occidit; κρινόμενον est, numquid tamen, etsi hae res praecesserunt, alia tamen causa, quam praetexit, occiderit, vel numquid ne pessime quidem de se meritos indemnatos debuerit occidere. Deinde ad hoc κρινόμενον aliud συνέχον adfert Ulixes, quo dicat se iussu Minervae interemisse; deinde hoc ipsum συνέχον fit κρινόμενον, quod quaeritur, utrum non propter iussum Minervae occiderit, et utrum in tali re " ne " Minervae quidem obtemperare debuerit. Est autem αἴτιον proprius accusatoris locus, συνέχον defensoris, κρινόμενον utriusque commune.
De thematibus quae non consistunt
15. Subinde dicendum puto, quem ad modum et quot modis controversia asystata fiat: tametsi ne dici quidem controversias oportet, quae statum non habent, sed plegmata inrationabilia, id est aloga. Fiunt igitur asystata modis quattuor: uno, cum aliquid deest ex circumstantia (quae autem vis sit circumstantiae, et supra diximus), id est cum quaestionibus aut causa aut persona aut locus aut aliquid eorum deest, quibus effici circumstantiam diximus. Hoc autem genus asystati in scholasticam materiam non potest cadere, idcirco quia ne fingi quidem poterit ullum thema deficiente circumstantia. In veritate tamen nonnumquam evenit, ut aliquid horum desit, et per inprudentiam actoris profligata causa veniatur ad iudicem. Alter est modus asystati, quem κατ᾽ἰσότητα appellant : nos, tametsi nomen Latinum dare non possumus, tamen vim intellegere debemus. Nam cum eadem utrimque dicuntur et nulla re ne parva quidem discernuntur, tum huius modi plegma propter aequalitatem utriusque partis statum implicat, ut: " vicini adulescentuli, qui speciosas uxores habebant, noctu alterutrum obvium habuerunt: accusant invicem adulterii ". Nam quidquid altera pars dixerit, hoc altera dicat necesse est: " Verisimile est te adulterium voluisse committere, quia adulescens es ". " Te quoque verisimile est voluisse, quia adulescens es ". " Verisimile est, quia speciosam uxorem habeo ". " Te quoque verisimile est, quia et ego speciosam uxorem habeo ". " Facultatem tibi vicinitas praebuit ". " Et tibi eadem vicinitas praebuit facultatem ". " Cur nocte in me? " " Cur tu autem in me incidisti? " Nihil est quo distinguatur, et idcirco utervis eorum sive accusat alterum, se criminatur, sive se purgat, defendit eum, quem criminari videtur.
16. Tertium est asystati genus, quod Graeci κατ᾽ἑτερομενίαν appellant, id est, cum reo nulla defensio est, et aut color in facto non invenitur aut parum probabilis color invenitur: unde etiam Democrates praeceptor meus solitus erat dicere eas etiam controversias, in quibus color diu quaeritur, statum non habere. Verum ille constantius: nos, si adferatur aliquid ad defensionem vel mediocriter probabile, admittimus. Sed si evidenter confossa causa est, ut oportet, secundum heteromerian explodemus. Nonnunquam incidunt quaedam quaestiones, maxime in veritate, quae summam accusatori, nullam reo largiantur facultatem; verum eas non controversias, sed communes locos dicimus: quippe est in his non probatio criminis, sed ut in expressum atque evidens facinus expressio. Quartus est modus asystati vel caliginosissimus, adeo ut nonnumquam etiam doctis hominibus soleat obrepere: habet enim nonnullam speciem probabilis consistentisque materiae. Ea est huius modi, in qua iudex ferendae sententiae rationem explorare non potest. Hoc Graeci ἄπορον vocant, sed subiciamus exemplum: " Petebat ab alio usuram quasi pecuniae creditae; ille accepisse se pecuniam confitebatur, sed depositam et idcirco velle se restituere sortem sine usura. Pendente interea sudicio lex de novis tabulis lata est: repetit file quasi depositam, ille retinet quasi creditam ". Non enim video quid sit hic, quod in sententia ferenda iudex segui possit, cum petitor idem interdum credidisse, interdum deposuisse se dicat, et ille alter interdum depositam accepisse, interdum creditam, et neuter sua priore, sed uterque alter alterius praeterita sententia utatur.
De figuris controversiarum
17. Pertinere etiam nonnihil ad rem videtur scire figuras controversiarum, quibus invicem differant, quo magís in evidenti sit, quem ad modum quamque tractemus. Sunt igitur schemata, idest figurae controversiarum, quattuor: ἔνδοξος, quod nos opinionis bonae possumus dicere, ἀμφίδοξος, quod nos opinionis confusae ex utroque, bono ac malo, possumus dicere, παράδοξος, quod nos opinionis malae possumus dicere, tametsi quidam parum diligenter Graece loquentes paradoxon pro his, quae sunt bonae opinionis, accipiunt; unde vulgo etiam Olympionicas et ceteros victores Graecorum et sacrorum certaminum παράδοξος vocant, magis consuetudine quam ratione ducti: nam, ut opinor, παράδοξον est, quod est παρὰ τὴν δόξαν, contra opinionem bonam. Denique licet alias vulgarem illam significationem huius nominis probare malimus, tamen hoc loco, ut multa nova tam a technicis quam a philosophis cognominantur, accipere debemus non pro solito usu consuetudinis quam pro condicione praecepti. Quarta est species controversiae, quae Graece ἄδοξος dicitur, quam nos non, ut vulgo, malae opinionis, sed nullius opinionis, id est humilem et sordidam possumus dicere. Sed evidenter haec propositis exemplis monstrabuntur.
18. Ἔνδοξος controversia huius modi est, in qua tam persona quam rea est honesta, velut: " Scipio victis Poenis petit praemium, ut spectet ludos laurea coronatus ". Et persona honesta est Scipionis, et quod petitur non inprobum. Ἀμφίδοξος est, in qua vel honestatem personae turpitudo rei maculat, velut si idem Scipio petat praemii nomine mortem Tiberii Aselli: nam petitoris honesta persona est, quod petitur inhonestum; vel contra, si abdicatus fortiter fecerit et petat praemii nomine redire in domum patris: persona quae petit inhonesta, abdicati, rea quam petit honesta, ut in domum patris redeat. Παράδοξον est controversiae genus, ut supra definiebam, in quo utraque inhonesta sunt, tam rea quam persona, velut: " inpudicitiae reus fortiter fecit: petit praemii nomine accusatoria sui mortem ". Nam et persona petentis inhonesta est, si quidem fuit reus inpudicitiae, tametsi aliquid turpitudini derogaverit quod fortiter fecit, et res quam petit improba. Ἄδοξον est controversiae genus sine opinione utraque, humile et sordidum: " Pauper vestimenta vendebat: extitit alius pauper, qui vindicaret ea et furto ablata esse sibi diceret. Ille venditor ait se ab adultero deprehenso illa vestimenta detraxisse: invicem accusant, ille adulterii, hic furti ". Hic enim et personae humiles pauperum et res, quam fecisse videntur quaestione, abiecta, vestimentorum vindicatio et agnitio. Et quamquam intervenit crimen adulterii non abiectum, tamen, quia plura sunt ἐν τῇ περιστάσει humilia et sordida, totius controversiae speciem sibi vindicant. Dinoscere autem has controversiarum figuras cum ad multa alia convenit, tum vel in primis ad id, ut modum praefandi, id est principia edendi, congruentem qualitati materiae invenire possimus. Non enim eadem species debet esse principii in themate endoxo et amphidoxo et paradoxo et adoxo, sed sua cuique forma tribuenda.
19. Iam primum in endoxo genere materiae Hermagoras negat esse praefandum. Nam si benivolentiae, inquit, conciliandae gratia praefari solemus, in bonae opinionis themate, quale est illud Scipionis, benigni sunt ii, apud quos sumus locuturi, nihil autem attinet parare quod paratum est. Sed mihi longe aliter videtur, et pace tanti viri dixerim; neque enim est semper spectanda auctoritas, utique cum ratione vincatur. Censeo igitur nihil prohibere in endoxo genere materiae quo minus praefemur; nihil enim, opinor, mali benignos iudices benigniores facere praefando, ut, cum offensos. adversariis videmus, offensionem illam dicendo augere conemur. Denique auloedos et citharoedos et ceteros huius modi artifices, quamquam non polliceantur orationem, videmus tamen praeloqui. Quia ante actionem et omnino curta et sine capite oratio est, quae sine principio ab ipsis rebus orditur, utemur etiam principiis in bonae opinionis controversiis, sed brevioribus et erectioribus paulo et confidentibus et plenis dignitatis, sine iactantia dumtaxat, ne res pariat invidiam, ut est illud apud M. Tullium contra contionem Metelli, in qua exultare videtur contra tribunum pl.: ubi vis vel in ipsa consistere? sic enim, ut opinor, insequar fugientem, quoniam congredi non licet cum resistente 1. Quod numquam profecto tam magnifice dicere in exordio statim orsus fuisset, nisi et ipsius actoris esset honesta persona et res, de qua locuturus erat, non improba.
Itemque alio loco, cum de coniuratorum animadversione loqueretur: Video, p.c., in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos 2, deinceps quae omnia huius modi sunti ut actor et splendore suo et rebus his, de quibus locuturus est, quasi honestissimis videtur merito confidere. Pleraque huius modi exordia apud C. Gracchum (quanto nobilior is fuit!) <nobilioris sunt> spiritus: quae dicentem profecto M. Erucium aut aliquem ex Cannensi caterva nemo ferret.
20. In amphidoxo genere materiae moderatione quadam utendum erit, cum principia ducemus, ut et turpitudinem, quae subest, et dignitatem, quae est in re aut persona, <diluendo minuamus> vel inlustrando augeamus: ita varie utrumque miscelimus, ut alterius partis turpitudinem alterius honestas tegat, neque tamen cum tanta iactatione, quanta in illo superiore genere materiae, sed quasi cum quadam confidenti verecundia. Si in re turpitudo erit, quantum fieri poterit, avocabimus iudicem ad personae dignitatem; si in persona, ad rei dignitatem quasi de periculoso in tutiorem locum refugiemus, sed summatim leviterque cedentes, despicere ut potius suspicionem metus quam timere videamur. Laborabimus autem in eo, ut confusa utraque dignitate rei et personae plus fiduciae in honestate quam metus in turpitudine habere videamur. Sed ut limpidius hoc genus principandi deprehendatur, dabo exemplum, quod habuit M. Tullius, cum pro M. Scauro loqueretur: erat enim controversia amphidoxos, quippe qui niteretur dignitate personae M. Scauri, premeretur turpitudine criminis de pecuniis repetundis. Utrumque in principio statim ita confudit orator, ut et turpitudinem criminis dignitate personae contegeret, neque tamen largiter nimium neque exultanter, sed ita, ut exprimat nonnullam etiam metus suspicionem: Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia, et cetera 3.
21. In paradoxo, id est in malae opinionis themate, ubi et personae et rei dignitas pariter laborabit, longioribus principiis utendum erit et purgandis suspicionibus opera tribuenda et demisse loquendum cum sententiis tum verbis etiam propius blanditiam sitis et querimoniam quasi falsi inlati criminis et falsae infamiae conpositae adversus nos per invidiam, etiam summissiore toto corpore: conformati ad verecundiam, summisso vultu, oculis terram intuentibus, neque illam acriter, sed, si possumus, etiam rumore simulato.
In adoxo, it est in humili genere materiae, proxima sermoni debent esse principia, neque sententiis alte petitis neque verbis ultra modum ornatis nec struttura graviore, sed quasi resoluta et simplici. Vis autem omnium sententiarum, quam his principiis adhibemus, ea esse debebit, ut rem a proprietate revocet ad communitatem, et dicat omnium interesse illam rem vindicari, propterea quod quanto quaeque minora sunt, tanto crebrius et magis inter multos cadere possint; nec tam oportere spectari magnitudinem rerum et personarum quam rationem aequi et iniqui, veri atque falsi: eandem enim esse horum in minimis vim quam in maximis. Talia principia sunt pleraque apud Demosthenen in iis libris, qui inscribuntur idiotici, et magis apud Lysian et apud quosdam ex nostris veteribus. Certe M. Tullius, cum pro Archia diceret, non aliter exorsus est.