[Caput I] De nomine
1. [Terminationes nominum. Ac primo quae vocalibus terminantur]. Omnia nomina tredecim litteris terminantur: quinque vocalibus, a, e, i, o, u; sex semivocalibus, l, m, n, r, s, x; et duabus mutis, c, t a vocali. A masculino, ut Seneca, Catilina, Silla, Iuba, Cinna, Pansa; graeca, Sosia, Paseta; afra, Iugurtha, Micipsa. A feminino, femina, musa, tabula, regula, norma, forma; et talia. A neutro graeca sunt tantum, ut thema, schema, et talia, et unum latinum, nomen flumini, Turia; dicente Sallustio: Flumen Turia 1. A communi, advena, convena, indigena, Troiugena; et talia. Ab epicoeno, vipera, aquila, musca, locusta, ulula, quam nos noctuam dicimus, et talia. Diximus de a littera, nunc de e dicamus. Ab e littera vocali nullum latinum, nisi iuncta praepositione, masculinum invenitur, ut proconsule, propraetore. Ergo iuncta praepositione fiunt latina, ut dixi, proconsule propraetore, proquaestore. Nam veteres in nominativo casu proconsul dicebant, attendentes nullum nomen latinum exire in e litteram nominativo casu genere masculino. A feminino nullum latinum, sed graeca solum: ut Andromache, Niobe, Libye, Hecabe, Calliope, Euterpe, quorum genitivus in es exit: ut Andromaches, Niobes, Libyes, Hecabes, Calliopes, Euterpes. Sed haec cum Graecis tractemus. A neutro e littera, monile, sedile, cubile, et caetera quae paulo post in regula generis neutri ponemus. A communi nullum nomen est, similiter nullum ab epicoeno.
Nunc de i littera tractemus, nominativo quae genera contineat. A masculino nullum nomen in i; a feminino nullum; a neutro gummi, et est aptoton; a communi nullum; ab omni genere, ut frugi, nihili; declinatur sic, hic vir frugi, haec femina frugi, hoc mancipium frugi; genitivo similiter frugi faciet, huius viri frugi, huius feminae frugi, huius mancipii frugi; sic per omnes casus frugi dicimus. Sic declinatur nihili, hic nihili vir, haec nihili mulier, hoc nihili mancipium. Hoc sono omnes casus declinantur; sic pluraliter: viri nihili, feminae nihili, mancipia nihili. Ab epicoeno nullum similiter exit in i. Ab o littera vocali nominativus terminatus a masculino appellativo, ut ligo, ligonis. A proprio nomine, ut Cato, Cicero, Maro, Nero, Tubero, et talia. A feminino appellativo, ut vertigo, indago, farrago, siligo; in Iuvenali legitur ita:
sed qui conductis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus, coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus? 2
Sartago, virago, lanugo, aurugo, aerugo, crepido; in Iuvenali:
nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars 3,
et talia. A feminino proprio, Carthago; peregrina vero, ut Dido, Ino, Io, Alecto, Celaeno, Clio, Manto; quorum genitivus in us exit, Didus, Inus, Ius, Alectus, Celaenus, Clius, Mantus; sed hoc cum Graecis tractemus. A neutro nullus nominativus in o exit. A communi, fullo, latro, caupo, etc. Ab epicoeno, struthio, hirundo, hirudo, curculio, bufo; et talia. Ab u vocali solum neutrum, quod in singulari indeclinabile est, in plurali declinatur, ut cornu, veru, genu, tonitru; hoc sono enuntiantur omnes casus in singulari, ut diximus; in plurali declinantur, cornua, verua, genua; genitivo, horum cornuum, veruum, genuum; et caetera declinabis ad regulam versuum et fluctuum.
2. [De nominibus quae terminantur in semivolcales et eorum generibus]. Diximus de vocalibus quinque, quibus terminatur nominativus, nunc de semivocalibus dicamus. L littera nominativus exiens in masculinis appellativis, hic sal; in propriis, Sol. In femininis unum nomen matronae tantum, Tanaquil. In neutris, mel, fel. In communibus, vigil, pugil; unde et Terentius de virgine: Pugilem esse aiunt 4. In epicoenis nullum nomen est. M, nominativus exiens, in masculinis nullum latinum est. In femininis, Glycerium, Phanium, Dorcium, Philocomasium. In neutris autem, templum, telum, tectum, et alia quorum plurales faciles sunt. In communibus nullum exit in m; sic et in epicoenis. Nunc tractemus de semivocali n. N littera terminatus nominativus a masculinis, flamen, pecten, lien, quod est splen. A femininis, siren, pluralis sirenes. A neutris carmen, germen, gramen, et caetera talia, quae postea in regula generis neutri tractabimus. A communibus nominativus exiens in n, tibicen, tubicen, fidicen, cornicen, liticen [qui lituis canit]. Ab epicoenis, oscen [id est avis quae tradit augurium], attagen. Nunc de semivocali r tractemus. R littera terminatus nominativus a masculinis, ut Caesar, iubar, Arar, Nar, victor, tutor, sopor, maeror, et alia quae facilia sunt tam in appellativis quam in propriis; a femininis, arbor, soror; a neutris, marmor, aequor, et alia; a communibus, pauper, acer, alacer, memor, auctor; ab epicoenis, passer, accipiter, anser. Nunc de s littera semivocali tractemus. S littera terminatus nominativus a masculinis, iustus, doctus, pius; a femininis, dos, sors, mors, et talia; a neutris, vulnus, pectus, pecus, et caetera quae mox regulariter tractabimus; a communibus sacerdos, impos, compos, similis, nobilis, agilis; ab omni genere, ut nugas, etc. De his mox uberius tractabimus. Ab epicoenis, tigris, mus, lepus, etc. Nunc de semivocali littera x tractemus. Nominativus in x littera; a masculinis, vertex, cortex, pumex; a propriis, Pollux; a femininis, nex, prex, fex, pax, fax, et alia; a neutris nullum nomen nisi omni generi iungatur, ut felix.
3. [De iis quae terminantur in mutas]. Remanent duae mutae litterae, c t. Nominativus exiens in c litteram tenet masculinum, ut alec; tenet neutrum, ut lac. T littera exiens nominativus tenet genus neutrum, ut caput, sinciput, semicaput.
4. [De terminatione et declinatione nominum, neutri generis]. Nomina generis neutri in um, syllabam exeuntia, templum et declinantur: hoc templum, huius templi, huic templo, hoc templum, o templum, ab hoc templo, haec templa, horum templorum, his templis, haec templa, o templa, ab his templis. Simili declinatione et haec omnia procurrunt, ut telum, tectum, scamnum, bellum, monstrum, portentum, oppidum, carpentum, venenum, damnum, bonum, malum, magnum, pessimum, parvum, frumentum, medicamentum, membrum, forum, metrum, porrum, tignum, plaustrum, claustrum, instrumentum, olivetum, vinetum, palmetum, quercetum, esculetum, lauretum, argumentum, sacrum, testamentum, iugerum, vinum; sed in numero tantum singulari (vina enim poetae dixerunt et Cicero 5 rarius). Sic oleum, hordeum, triticum, ferrum, viscum, aurum, argentum, plumbum, stagnum, vitrum, electrum, et talia quae ad pondus veniunt vel mensuram. Ex ipsa sunt forma generis neutri quae in ium exeunt, sed haec in genitivo per duo ii scribuntur, ut hoc ingenium, huius ingenii, sic imperium imperii, scrinium scrinii, capitolium capitolii, tentorium tentorii, armarium armarii [solarium solarii, armentarium armentarii ubi armenta ponuntur], spatium spatii, sacrarium sacrarii [locus in quo sacra ponuntur]; sic horarium horarii, solarium solarii, tectorium tectorii [tentorium tentorii, id est tabernaculum militum] viridarium viridarii, pomerium pomerii [locus post muros] sacrificium sacrificii, folium folii, solium solii, testimonium testimonii: sic rosarium rosarii, aviarium aviarii [locus vel sedes avium], augurium augurii, auspicium auspicii, exitium exitii, exsilium exsilii, prodigium prodigii, auxilium auxilii, praesidium praesidii, atrium atrii, aucupium aucupii, adiutorium adiutorii, mancipium mancipii, dolium dolii. Est et alia forma generis neutri quae per us exit, ut hoc pecus, huius pecoris, huic pecori, hoc pecus, o pecus, ab hoc pecore, haec pecora, horum pecorum, his pecoribus, haec pecora, o pecora, ab his pecoribus. Ad hanc formulam declinabimus, ulcus ulcera, facinus facinora, vellus vellera, viscus viscera, rus rura, ius iura, nemus nemora, tergus tergora, pectus pectora, genus genera, pondus pondera, corpus corpora, decus decora, funus funera, fenus fenera, olus olera, litus litora, opus opera, rudus rudera, tus tura, tempus tempora, foedus foedera, stercus stercora, onus onera, latus latera. Est alia species generis neutri quae continet nomina in ur exeuntia, ut hoc murmur, huius murmoris, huic murmori, hoc murmur, o murmur, ab hoc murmore, haec murmora, horum murmorum, his murmoribus, haec murmora, o murmora, ab his murmoribus. Ad hanc formulam similia declinabis, ut ebur ebora, femur femora, sulfur sulfora, fulgur fulgora. Sed ex hac formula non multa inveniuntur, quo modo pauca sunt generis neutri quae in or exeunt, ut marmor, huius marmoris, huic marmori, hoc marmor, o marmor, ab hoc marmore. Sic aequor aequora, cor corda. Alia species generis neutri quae continet nomina in ar syllabam exeuntia, ut far, huius farris, huic farri, hoc far, o far, ab hoc farre. In plurali tres casus habet solos nominativum haec farra, accusativum similiter haec farra, vocativum o farra: non habet ergo genitivum, dativum et ablativum. Unde triptota dicuntur in plurali, id est trium casuum, ut sunt iura, non dicimus horum iurum, his iuribus, nec aerum aeribus, nec mellorum mellibus, et alia pauca; nec enim multa sunt. Hanc ergo formam numero tantum singulari declinabis. Et hoc nectar nectaris, lasar lasaris, et instar, quod est similitudo [sed habent tres casus, nominativum, accusativum et vocativum], et sunt numeri tantum singularis. Alia species generis neutri quae continet nomina in er exeuntia, sed numeri tantum singularis, hoc piper, huius piperis, huic piperi, hoc piper, o piper, ab hoc pipere. Ad hanc formam declinabis numero tantum singulari, ver: hoc ver, huius veris, huic veri, hoc ver, o ver, ab hoc vere. Sic declinabis hoc et siler, genus virgulti, quod ait Virgilius, Ut molle siler 6. Similiter declinabis et iuger, sed habet pluralem, ut iuger iugera, secundum antiquos qui dixerunt horum iugerum; uber ubera, tuber tubera: et haec, ut dixi, paucorum nominum sunt. Alia species per os, ut ipsum os ora, inde osculum, sed hoc producimus, aliud corripimus, a quo sunt ossa; declinatur hoc os, huius ossis, huic ossi, hoc os, o os, ab hoc osse, haec ossa, horum ossuum, his ossibus, haec ossa, o ossa, ab his ossibus. Alia species generis neutri quae continet nomina in e exeuntia, ut monile, quod est ornamentum ex gemmis, hoc monile, huius monilis, huic monili, hoc monile, o monile, ab hoc monili, haec monilia, horum monilium, his monilibus, haec monilia, o monilia, ab his monilibus. Similiter declinabis sedile sedilia, praesepe praesepia, torale toralia, ducale ducalia, molle mollia, grave gravia, vile vilia, mite mitia, suave suavia, vitale vitalia, morale moralia, lene lenia, leve levia, ancile ancilia, quod est genus scuti, de quo Virgilius: Laevaque ancile gerebat 7, facile facilia, nobile nobilia, agile agilia, mare maria; sed pluraliter tres casus habet tantum, nominativum, accusativum et vocativum; genitivum, dativum et ablativum non habet; non enim dicimus in genitivo horum marium, aut in dativo his maribus, aut in ablativo ab his maribus. Sic et alia declinabis huic formae similia. Huius regulae ablativus in i litteram exit, non in e, quia genus neutrum nunquam habet quatuor casus similes, ut faciat in nominativo hoc monile, et in accusativo hoc monile, et in vocativo o monile, et in ablativo ab hoc monile; sed ab hoc monili; inde Virgilius: Instrato saxa cubili 8, ab hoc cubili; sic, et: Sacra mari colitur 9, item: Hortatur pater ire mari 10, item: Tenui de vimine 11, item: Crudeli vulnere 12, item: Lethali vulnere 13, item: Dulci ex ore recuset 14; et cum dicimus: " Nobili genere natus ", non nobile. Sic ergo observabis in nomine neutro quod exit nominativo singulari in e, ut ablativum in i mittat regula perpetua. Alias species generis neutri quae continet nomina in al exeuntia, ut animal, hoc animal, huius animalis, huic animali, hoc animal, o animal, ab hoc animali, haec animalia, horum animalium, his animalibus, haec animalia, o animalia, ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, lupercal lupercalia, quae sunt sacra illius genii qui Pan vocatur; unde et Virgilius de ipso loco: Et gelida monstrat sub rupe Lupercal 15. Alia species generis neutri quae continet nomina in el exeuntia, ut mel: hoc mel, huius mellis, huic melli, hoc mel, o mel, ab hoc melle. Sic declinabis fel, hoc fel, huius fellis, huic felli, hoc fel, o fel, ab hoc felle. Sed in plurali numero per tres casus currit, nominativum accusativum et vocativum. Alia species generis neutri, quae continet nomina in en syllabam exeuntia, hoc crimen, huius criminis, huic crimini, hoc crimen, o crimen, ab hoc crimine, haec crimina, horum criminum, his criminibus, haec crimina, o crimina, ab his criminibus. Ad hanc regulam similia declinabis, carmen carminis, numen numinis, flamen flaminis, agmen agminis, acumen acuminis, gramen graminis, flumen fluminis, stamen staminis, lumen luminis, semen seminis, liquamen liquaminis, fulmen fulminis, rumen ruminis, bitumen bituminis, gluten glutinis, legumen leguminis, fundamen fundaminis, tegimen tegiminis, munimen muniminis, levamen levaminis, specimen speciminis; sed pluralem non admittit: item subtegumen subteguminis. Alia species generis neutri aptota, id est indeclinabilis, ut genu, hoc genu, huius genu, huic genu, hoc genu, o genu, ab hoc genu, haec genua, horum genuum, his genibus, haec genua, o genua, ab his genibus. Ad hanc formam declinabis et cornu, ut supra diximus, cornu cornua, veru verua, quae sunt virgae ferreae laniorum, de quibus Virgilius veribusque trementia figunt 16, tonitru tonitrua. Sed talium nominum declinatio perrara invenitur. Alia species generis neutri, de qua supra tractavimus, quae exit in quattuor nomina duarum mutarum, c et t, ut caput sinciput et lac et allec; sed haec duo pluralem numerum non admittunt. Exit item genus neutrum in a, sed in graecis nominibus, ut thema themata, toreuma toreumata, schema schemata, emblema emblemata, theorema theoremata, boethema boethemata et alia. Item meminerimus singulas litteras tam in graecis quam in latinis generis esse neutri. Dicimus enim unum alfa, unum beta, unum gamma; sic et alias litteras: pluraliter duo alfa, duo beta, duo gamma; sic tria alfa, tria beta, tria gamma. Inde est illud, τρίά κάππα κάκιστα, id est tria cappa pessuma, de Cornelio Sylla, de Cornelio Cinna, de Cornelio Lentulo. Hi enim per tres litteras designati sunt in libris Sibyllinis. Est et unum nomen generis neutri in a, ut flumen Turia, ut supra diximus.
5. [De terminatione et declinatione nominum communis generis]. Genus commune exit per a, ut advena: declinatur hic et haec advena, huius advenae, huic advenae, hunc et hanc advenam, o advena, ab hoc et ab hac advena, hi et hae advenae, horum et harum advenarum, his advenis, hos et has advenas, o advenae, ab his advenis. Ad hanc formulam declinabis Troiugena, indigena, incola, agricola, convena, caelicola, sacricola, publicola, terricola, urbicola, plebicola, Numida, Dalmata, ruricola, lucifuga, Persa, Romulida, et cetera. In nominativo e et i non habet genus commune, id est non exit in e nec in i, sed in o, ut latro: hic et haec latro, huius latronis, huic latroni, hunc et hanc latronem, o latro, ab hoc et ab hac latrone, hi et hae latrones, horum et harum latronum, his latronibus, hos et has latrones, o latrones, ab his latronibus. Ad hanc formulam declinabis homo, ganeo, degulo, caupo, fullo, nemo, helluo, qui et glutto, et talia. Per u autem nullum habet in nominativo. Ergo exit commune per es syllabam, ut comes, hic et haec comes, huius comitis, huic comiti, hunc et hanc comitem, o comes, ab hoc et ab hac comite, hi et hae comites, horum et harum comitum, his comitibus, hos et has comites, o comites, ab his comitibus. Ad hanc formulam declinantur sospes, locuples, hospes, licet hospitam dixerit Virgilius, hospita tellus 17. Miles veles, [id est levis armaturae miles], interpres, ales, praepes, praes [id est fideiiussor], satelles, deses, praeses, dives, Caeres, caeles [caelites qui iter sibi faciunt ad caelum], indiges, indigetis et cetera. Exit in is, ut similis, hic et haec similis, huius similis, huic simili, hunc et hanc similem, o similis, ab hoc et ab hac similes, et hae similes, horum et harum similium, his similibus, hos et has similes, o similes, ab his similibus. Ad hanc formam declinantur agilis, facilis, fragilis, viridis, nobilis, mobilis, dulcis, humilis, mitis, lenis, levis, mollis, civis, testis, hostis, tristis, fortis, suavis, frugalis, crudelis, inanis, gracilis, immanis et cetera. Exit per os, ut sacerdos, hic et haec sacerdos, huius sacerdotis, huic sacerdoti, hunc et hanc sacerdotem, o sacerdos, ab hoc et ab hac sacerdote, hi et hae sacerdotes, horum et harum sacerdotum, his sacerdotibus, hos et has sacerdotes, o sacerdotes, ab his sacerdotibus. Ad hanc formam declinantur custos, inpos, conpos, nepos. Exit per us, ut sus, hic et haec sus, huius suis, huic sui, hunc et hanc suem, o sus, ab hoc et ab hac sue, hi et hae sues, horum et harum suum, his subus, hos et has sues, o sues, ab his subus. Exit per er, ut pauper, hic et haec pauper, huius pauperis, huic pauperi, hunc et hanc pauperem, o pauper, ab hoc et ab hac paupere, hi et hae pauperes, horum et harum pauperum, his pauperibus, hos et has pauperes, o pauperes, ab his pauperibus. Ad hanc formam declinantur acer, alacer [id est laetus]. Exit commune in ex, ut opifex: hic et haec opifex, huius opificis, huic opifici, hunc et hanc opificem, o opifex, ab hoc et ab hac opifice, hi et hae opifices, horum et harum opificum, his opificibus, hos et has opifices, o opifices, ab his opificibus. Ad hanc formam declinabis aurifex, artifex, iudex, carnifex, index, vindex, auspex, haruspex, signifex, et alia. Exit genus commune in eps, ut princeps: declinatur sic, hic et haec princeps, huius principis, huic principi, hunc et hanc principem, o princeps, ab hoc et ab hac principe, hi et hae principes, horum et harum principum, his principibus, hos et has principes, o principes, his principibus. Sic declinantur manceps, particeps, municeps. Anceps autem et biceps et triceps, et quadriceps, multiceps, praeceps, haec sex nomina genitivum singularem contra regulam superiorem in tis syllabam mittunt, non in pis, ut anceps ancipitis, biceps bicipitis, triceps tricipitis, quadriceps quadricipitis, multiceps multicipitis, praeceps praecipitis. Sed ideo in tis syllabam exeunt, non in pis, ut principis, mancipis, quia a capitis significatione veniunt, illa autem superiora a capiendi significatione. Princeps enim dictus est, quod primus capiat, et manceps quod manu capiat. Anceps autem dictus, quod dubii capitis sit, vel inclinati capitis in utramque partem. Exit genus commune et in iux syllabam, ut coniux, hic et haec coniux. Exit et in ux, ut hic et haec dux, redux. Exit in ops, quod quidem in omne genus redibit. Exit in ebs, ut caelebs [caelebs dicitur qui non habet uxorem, vel quae non habet maritum: qualia sunt numina in coelo, quae absque coniuge sunt, si ad poetas non attendamus], hic et haec caelebs, huius caelibis, huic caelibi, hunc et hanc caelibem, o caelebs, ab hoc et ab hac caelibe, hi et hae caelibes, horum et harum caelibum, his caelibibus, hos et has caelibes, o caelibes, ab his caelibibus. Exit et in yx, ut Phryx, hic et haec Phryx, huius Phrygis, huic Phrygi, hunc et hanc Phrygem, o Phryx, ab hoc et ab hac Phryge, hi et hae Phryges, horum et harum Phrygum, his Phrygibus, hos et has Phryges, o Phryges, ab his Phrygibus. Exit et in us, ut Ligus [similiter ut Phryx, locale nomen est], hic et haec Ligus, huius Liguris, huic Liguri, hunc et hanc Ligurem, o Ligus, ab hoc et ab hac Ligure, hi et hae Ligures, horum et harum Ligurum, his Liguribus, hos et has Ligures, o Ligures, ab his Liguribus. Exit genus commune et in il, ut vigil, hic et haec vigil, huius vigilis, huic vigili, hunc et hanc vigilem, o vigil, ab hoc et ab hac vigile, hi et hae vigiles, horum et harum vigilum, his vigilibus, hos et has vigiles, o vigiles, ab his vigilibus. Ad hanc regulam declinabis hic et haec pugil. Exit et in ul, ut exsul: hic et haec exsul, huius exsulis, huic exsuli, hunc et hanc exsulem, o exsul, ab hoc et ab hac exsule, hi et hae exsules, horum et harum exsulum, his exsulibus, hos et has exsules, o exsules, ab his exsulibus. Ad hanc formam declinabis praesulem, hic et haec praesul [quod modo masculinum est, ut consul]. Exit et in ur, ut fur, huius furis, huic furi, hunc et hanc furem, o fur, ab hoc et ab hac fure, hi et hae fures, horum et harum furum, his furibus, hos et has fures, o fures, ab his furibus. Ad hanc formam declinabis augurem, hic et haec augur. Exit genus commune in or, ut maior, memor. Sed memor, si talis regula est, non admittit genus neutrum in us, quo modo maior admittit in neutro, ut maius: hic et haec memor, huius memoris, huic memori, hunc et hanc memorem, o memor, ab hoc et ab hac memori, hi et hae memores, horum et harum memorum, his memoribus, hos et has memores, o memores, ab his memoribus. Admittit et neutrum, sed non in regulam generis omnis, ut hoc memor, unde et Virgilius:
Tum si quod non aequo foedere amantis
Curae numen habet, iustumque memorque precatur 18,
pluralem non admittit, inde non est generis omnis. Neque enim dicimus memora vel memoria numina. Similiter declinabis auctorem, hic et haec auctor, ut ait Iuno: Auctor ego audendi 19, hi et hae auctores.
6. [De terminatione et declinatione nominum omnis generis]. Item de genere omni. Exit genus omne in ax, in ex, in ix, in ox, in ux, in ans, in ens, in ons, in ar, in ers, in ors, in us, in es, in am. In ax, ut hic et haec et hoc pertinax, huius pertinacis, huic pertinaci, hunc et hanc pertinacem, et hoc pertinax, o pertinax, ab hoc et ab hac et ab hoc pertinaci, hi et hae pertinaces, et haec pertinacia, horum et harum et horum pertinacium, his pertinacibus, hos et has pertinaces, et haec pertinacia, o pertinaces, et o pertinacia, ab his pertinacibus. Ad hanc formam declinabuntur, efficax, tenax, pervicax, dicax, sequax, rapax, mordax, capax, furax, emax, fallax, mendax, nugax, vivax. Haec omnia ablativum singularem in i litteram mittunt. Exit item omne genus in ex, secundum ordinem regularum supra ordinatarum, ut simplex, hic et haec et hoc simplex, huius simplicis, huic simplici, hunc et hanc simplicem, et hoc simplex, o simplex, ab hoc et ab hac et ab hoc simplici, hi et hae simplices, et haec simplicia, horum et harum et horum simplicium, his simplicibus, hos et has simplices, et haec simplicia, o simplices, et o simplicia, ab his simplicibus. Ad hanc formam declinantur duplex, triplex, quadruplex, quinquiplex, sexuplex, septuplex, exclusum est, quia septimplex latinum est, quod declinatur ut superius. Ex regula ix felix, quod declinatur hic et haec et hoc felix, huius felicis, huic felici, hunc et hanc felicem, et hoc felix, o felix, ab hoc et ab hac et ab hoc felici (ex sono generis neutri; a propriis nominibus in e exit ab hoc Felice, et est generis masculini), hi et hae felices, et haec felicia, horum et harum et horum felicium, his felicibus, hos et has felices, et haec felicia, o felices et o felicia, ab his felicibus. Ad hanc regulam declinatur pernix, quod significat velocem. Ex regula ox, ut ferox, declinatur sic, hic et haec et hoc ferox, huius ferocis, huic feroci, hunc et hanc ferocem, et hoc ferox, o ferox, ab hoc et ab hac et ab hoc feroce (ex sono generis masculini et feminini), hi et hae feroces, et haec ferocia, horum et harum et horum ferocium, his ferocibus, hos et has feroces, et haec ferocia, o feroces, et o ferocia, ab his ferocibus. Ad hanc formam declinabitur atrox, velox. Ex regula ux, unum nomen est trux, hic et haec et hoc trux, huius trucis, huic truci, hunc et hanc trucem, et hoc trux, o trux, ab hoc et ab hac et ab hoc truci (a sono generis neutri), hi et hae truces, et haec trucia, horum et harum et horum trucium (a sono generis neutri), his trucibus, hos et has truces, et haec trucia, o truces et o trucia, ab his trucibus. Ex regula ans, ut praestans hic et haec et hoc praestans, huius praestantis, huic praestanti, hunc et hanc praestantem, et hoc praestans, o praestans, ab hoc et ab hac et ab hoc praestanti (ex sono generis neutri), hi et hae praestantes, et haec praestantia, horum et harum et horum praestantium (a sono generis neutri), his praestantibus, hos et has praestantes, et haec praestantia, o praestantes, et o praestantia, ab his praestantibus. Ad hanc formam declinantur amans, clamans, cantans, luctans, constans, prostans, regnans, pugnans, mirans, minans, miserans, aestuans, versans, et alia. Ex regula ens, ut amens: hic et haec et hoc amens, huius amentis, huic amenti, hunc et hanc amentem, et hoc amens, o amens, ab hoc et ab hac et ab hoc amenti (a sono generis neutri similiter), hi et hae amentes, et haec amentia, horum et harum et horum amentium (a sono generis neutri), his amentibus, hos et has amentes, et haec amentia, o amentes et o amentia, ab his amentibus. Ad hanc formam declinantur demens, potens, impotens, praepotens, prudens, imprudens, pudens, impudens, frequens, infrequens, sedens, haerens, moriens, merens, tenens, egens, ferens, cedens, saeviens, serviens, sapiens, insipiens, decipiens, et talia. Ex regula ons, ut sons, hic et haec sons, huius sontis, huic sonti, hunc et hanc sontem, et hoc sons, o sons, ab hoc et ab hac et ab hoc sonti (a sono generis neutri), hi et hae sontes, et haec sontia, horum et harum et horum sontium (a sono generis neutri), his sontibus, hos et has sontes, et haec sontia o sontes et o sontia, ab his sontibus. Ad hanc regulam declinatur insons [id est innocens]. Haec duo tantum sunt generis omnis. Ex regula ar, ut par: hic et haec et hoc par, huius paris, huic pari, hunc et hanc parem, et hoc par, o par, ab hoc et ab hac et ab hoc pari (a sono generis neutri), hi et hae pares, et haec paria, horum et harum et horum parium, his paribus, hos et has pares, et haec paria, o pares et o paria, ab his paribus. Ad hanc formam declinantur impar et suppar, quae sola tria sunt generis omnis. Ex regula ers, ut iners: hic et haec et hoc iners, huius inertis, huic inerti, hunc et hanc inertem, et hoc iners, o iners, ab hoc et ab hac et ab hoc inerti, hi et hae inertes, et haec inertia, horum et harum et horum inertium, his inertibus, hos et has inertes, et haec inertia, o inertes et o inertia, ab his inertibus. Ex regula ors, ut vecors: hic et haec et hoc vecors, huius vecordis, huic vecordi, hunc et hanc vecordem, et hoc vecors, o vecors, ab hoc et ab hac et ab hoc vecordi (a genere neutro), hi et hae vecordes, et haec vecordia, horum et harum et horum vecordium, his vecordibus, hos et has vecordes, et haec vecordia, o vecordes et o vecordia, ab his vecordibus. Ad hanc regulam declinantur excors, concors, discors, consors, dissors. Sed haec duo, id est, consors, et dissors, in genitivo singulari tis syllabam habent, ut consortis, dissortis. Dissors autem dicitur dissimilis sortis. Ex regula us, ut vetus, declinatur sic: hic et haec et hoc vetus, huius veteris, huic veteri, hunc et hanc veterem, et hoc vetus, o vetus, ab hoc et ab hac et ab hoc veteri (a sono generis neutri), hi et hae veteres, et haec vetera, horum et harum et horum veterum, his veteribus, hos et has veteres, et haec vetera, o veteres et o vetera, ab his veteribus. Hoc solum nomen est generis omnis. Ex regula es, ut teres [quod est rotundum]: declinatur, hic et haec et hoc teres [teres dictum a terendo]. Ex regula am, nequam: aptoton est: uno enim sono declinatur per omnes casus per omnia genera.
7. De nominibus generis epicoeni, et differentia eiusdem generis a communi]. De genere epicoeno. Est autem genus epicoenon, quo sub uno articulo intellegitur uterque sexus, ut puta hic passer, iam sub hoc articulo qui sonat hic, illic est et femina, declinatur: hic passer, huius passeris, huic passeri, hunc passerem, o passer, ab hoc passere, hi passeres, horum passerum, his passeribus, hos passeres, o passeres, ab his passeribus. Sic et haec aquila, sub uno articulo qui sonat haec, ibi et masculum intellegimus: sic et haec tigris, sub quo sono intellegitur et masculus. Sic et haec hirundo, ibi intellegis et masculum: sic hic struthio, ibi intellegis et feminam, sic sorix, stelio, musca. Ergo hoc interest inter genus commune et epicoenon [deinde alia differentia, quia in genere communi et homines sunt et pecora, in epicoeno pecora tantum]: quod in genere communi ambo articuli sunt, id est hic et haec, ut hic et haec canis; epicoenon autem cum articulo uno communicat masculum et feminam, ut cum dico hic passer, sub ipso articulo qui sonat hic, intellegitur et femina. Sic in nomine generis neutri, quod est hoc pecus: sub articulo qui sonat hoc, intellegitur et femina, ut Virgilius ait: Lenta salix feto pecori 20. Et in pecore licet sit genus neutrum, auditur illic et genus feminum, cum dixit, feto pecori, id est gravido.
8. [De nominibus aut singularis aut pluralis numeri tantum]. Nunc dicendum de nominibus quae aut sunt numeri singularis tantum, aut numeri tantum pluralis. In masculino tantum pluralia, ut cancelli, manes, penates. In feminino tantum pluralia, ut thermae, exsequiae, insidiae, divitiae, nundinae, kalendae; item in nominibus civitatum, Amyclae, Thenae, Athenae, Syracusae, Thebae, Tubunae 21, Saldae, Abiturae 22, Macomades, Cales, Carrae, Asirae, Lares, Furnitum, quae loca tunos dicuntur, et alia similia: in neutro tantum singularia, ut aurum, argentum, plumbum, stagnum, piper, triticum, oleum, vinum. Quamquam Virgilius vina et Cicero rarius, hordeum, poetica licentia dedit plurali, ut Serite hordea campis 23: in neutro tantum pluralia castra, moenia, arma, exta [id est viscera]: Bactra [quae est civitas Parthiae]: ergo et haec civitas generis neutri est numero tantum plurali.
Sane sunt nomina sub duplici enuntiatione, ut tribunus militum, praefectus urbis, praefectus fundis, praefectus annonae, praefectus vigilibus, plebis scitum, senatus consultum: quorum nominum una pars declinatur, altera non declinatur: ut puta praefectus vigilibus, nominativus ipse flectitur per casus, praefectus, praefecti, praefecto, praefectum, praefecte, a praefecto: vigilibus sic manet, nec flectitur. Ut senatus consultum, hoc consultum, huius consulti, huic consulto, hoc consultum, o consultum, ab hoc consulto. Senatus autem genitivus est, hic non flectitur.
De nomine quantum rudi conveniebat, plenius exposuimus: nunc de pronomine est dicendum, quae est secunda pars de octo partibus orationis.
[Caput II] De pronomine
1. [De pronomine]. Ideo pronomen dicitur, quia vice fungitur nominis: ut ille, iste, ipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus personam, ut Virgilius; sic pronomina prope eiusdem potestatis sunt, cum tacito nomine dicimus: Hic fecit, iste fecit. Pronomina aut finita sunt, aut infinita, aut minus quam finita. Finita sunt quae notant certam personam, ut ego. Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quaecumque, qui, aliqui, quae, aliquae. Minus quam finita sunt pronomina, quae non sic definiunt personam, ut non egeant monstratore, quomodo dicimus: Ego; nam ipsum: Tu, non plene finitum est, nisi in personam direxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt. Habent enim quamdam designationem, sed non plenae significationis, quomodo ego: ut puta pone esse turbam, tamen non sic significanter tu dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit: ego; sed ut de multis unum significemus quem quaerimus, aut nomen addimus, aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocemus. Ergo, tu, ille, et iste, et alia quae possunt ex parte aliqua definire personam, minus quam finita vocanda sunt.
2. [De declinatione pronominum I, II et III personae]. Prima persona tam in singulari numero quam in plurali cum dicimus: Nos, non habet vocativum casum: quia nemo vocat se, o ego, o nos. Ergo sic declinatur ego, mei, mihi, me, a me, nos, nostrum, nobis, nos, a nobis. Vocativum enim, ut dixi, non habet, tam in singulari quam in plurali. Sequitur declinatio secundae personae: tu, tui, tibi, te, o tu, a te, vos, vestrum vobis, vos, o vos, a vobis. Sane prima persona et secunda, id est, ego et tu, generis omnis est: nam et vir dicit ego, et femina ego, et mancipium ego. Sic tu: et viro dicimus tu, et feminae, et mancipio: sic in plurali generis omnis est, ut nos, vos. Ex tertia persona haec est declinatio masculino genere ille, illius, illi, illum, o ille, ab illo, illi, illorum, illis, illos, o illi, ab illis. Genere feminino, illa, illius, illi, illam, o illa, ab illa, illae, illarum, illis, illas, o illae, ab illis. Genere neutro, illud, illius, illi, illud, o illud, ab illo, illa, illorum, illis, illa, o illa, ab illis. Iste, similiter et ipse, ad formam superiorem declinabis, tam ad genera quam etiam ad numeros. Sane quaestio est in hoc pronomine ipse, quare cum istud et illud in genere neutro dicimus, dicamus ipsum, ut ait Virgilius: Atque ipsum corpus amici 24: non dixit, ipsud. Sed haec quaestio solvitur hoc modo: antiqui enim magis ipsus dicebant in nominativo singulari generis masculini quam ipse. Hanc antiquitatis rationem attendentes artis scriptores, pronomen hoc ad formam nominis transtulerunt: ut quomodo in nomine iustus, iusta, iustum dicimus, et perfectus, perfecta, perfectum; sic enuntiabitur et hoc pronomen ipsus, ipsa, ipsum: non ipsud, quomodo istud et illud.
3. [De declinatione infinitorum]. Dicendum de infinitis: genere masculino qui, cuius, cui, quem, o qui, a quo, qui, quorum, quis vel quibus, ut Virgilius quis ante ora patrum 25, quos o qui, a quibus, feminino genere, quae, cuius, cui, quam, o quae, a qua, quae, quarum, quis, quas, o quae, a quibus, genere neutro, quod, cuius, cui, quod, o quod, a quo, quae, quorum, quis (sed iam secundum usum quibus dicimus), quae, o quae, a quibus. Antiqui quis genere communi dixerunt, hic et haec quis, huius quis, huic qui, hunc et hanc quem, o quis, ab hoc et ab hac qui. Inde venit ablativus exiens in bus, a quis autem ablativus pluralis ab ablativo venit qui exit in o, quo modo in regula nominum ablativus cum exierit in o, dativum pluralem in is mittit, ut a iusto iustis, a docto doctis, a perfecto perfectis, a fortunato fortunatis. Ergo ut superius dixi, antiqui hic et haec quis dixerunt, et quo modo in nominibus hic et haec similis, hic et haec agilis, hic et haec facilis: sic in pronominibus, hic et haec quis, ab hoc et ab hac qui. Inde Virgilius cum de socia Camillae diceret, ait: Quicum partiri curas 26, id est, cum qua partiri curas. Item sunt alia infinita: uter, et declinantur uter, utrius, utri, utrum, o uter, ab utro, utri utrorum, utris, utros, o utri, ab utris. Inde addita in compositione que syllaba, facit uterque, et significat ambos: et tamen singulari sono est, sed significatione duali. Nam cum dixit Virgilius, Constitit in digitos extemplo arrectus uterque 27, duo significati sunt, cum dixerit uterque: cum autem arrectus, noluit spectare pluralitatem, ut sit in plurali utrique. Sed hoc interest, quia uterque licet duo significet, tamen solos duo: utrique autem duo significat, sed sic ut in singulis multi sint: si dicam " utrique exercitus ", duo significo, sed sic in singulis turbam intellegi volo. Haec quidem distincta sunt, sed iterum auctoritate confusa sunt. Nam cum ait Virgilius: Super utraque quassat tempora 28 confudit: dicere enim debuit " super utrumque tempus ": loquebatur enim de duobus temporibus tantum, cui utrumque tempus sufficiebat, ut diceret " super utrumque quassat tempus ". Ergo ut declinavimus masculinum pronomen, sic femininum declinabimus, utra mulier, utrius mulieris, utri mulieri, utram mulierem, o utra mulier, ab utra muliere, utrae mulieres, utrarum mulierum, utris mulieribus, utras mulieres, o utrae mulieres, ab utris mulieribus. Sic neutro utrum mancipium, utrius mancipii, utri mancipio, utrum mancipium, o utrum mancipium, ab utro mancipio, utra mancipia, utrorum mancipiorum, utris mancipiis, utra mancipia, o utra mancipia, ab utris mancipiis. Sic declinamus eius contrarium quod est neuter. Masculino neuter, feminino neutra, neutro genere hoc neutrum mancipium. Unde usus iam arripuit ut dicamus " generis neutri ", cum dicere debeamus generis neutrius, quomodo utrius. Addita que syllaba, declinatur pronomen ipsum ad regulam supra dictam. In masculinis, uterque; in femininis, utraque, in neutris utrumque; sic pluraliter in masculinis, utrique, in femininis utraeque, in neutris, utraque mancipia. Est et aliud pronomen, ullus, ullius, ulli, ullum, o ullus, ab ullo, ulli, ullorum, ullis, ullos, o ulli, ab ullis, femininum ulla, ullius, ulli, ullam, o ulla, ab ulla, ullae, ullarum, ullis, ullas, o ullae, ab ullis. Neutrum ullum, ullius, ulli, ullum, o ullum, ab ullo, ulla, ullorum, ullis, ulla, o ulla, ab ullis. Ad hanc formam declinabis et nullus, nulla, nullum, sic alius, huius alius, huic alii, sic alter, huius alterius, huic alteri: sic totus, huius totius, huic toti, sic solus, huius solius, huic soli, sic unus, huius unius, huic uni: unde Virgilius, huic uni forsan potui succumbere culpae 29.
4. [Pronomina qualitatis]. Sunt et qualitatis pronomina, hic et haec qualis, huius qualis, genere communi; a genere autem neutro, hoc quale, huius qualis haec qualia, horum qualium. Sunt et quantitatis, ut quantus, tantus; quanti, tanti: declinantur ut iustus iusti. A feminino, quanta, tanta, declinantur ut iusta. A neutro, quantum, tantum, declinantur ut iustum. Item pronomen a masculino, quotus, totus: a feminino quota, tota, a neutro, quotum, totum. Pluraliter a masculino, quoti, toti: a feminino, quotae, totae: a neutro, quota iugera, quotorum iugerorum. Sunt relativa quae ad interrogantem referuntur, ut " quis est? ", respondetur " is est ": et declinantur a masculino, is, eius, ei, eum, o is ab eo ei eorum, eis, eos, o ei, ab eis. A feminino ea, eius, ei, eam, o ea, ab ea, a neutro id eius ei id o id ab eo. Ergo cum loquimur de itinere, " per id iter ", dicendum est, non " per eum iter ", quia eum in accusativo casu masculini generis est; pl. ea itinera, eorum itinerum, eis itineribus, ea itinera, o ea itinera, ab eis itineribus. Item per id templum, per id monstrum, per id tectum, per id caput: non per eum, nisi in genere masculino tantum.
[Caput III De verbo
1. [De verbo]. Verba quatuor modis accipimus: primo modo, cum verba pro fallaciis accipimus, cum dicimus: " Verba illi dedit ", fefellit eum, unde et Terentius dixit: Cui verba dare difficile est 30; secundo modo, verba pro oratione dicimus: verba fecisse Ciceronem in curia; tertio modo, verba dicimus pro sententiis vulgaribus quae proverbia dicuntur, ut Terentius dixit: Verum illud verbum vulgo est quod dici solet 31; quarto modo, verba dicimus haec quae percurrimus cum temporibus et personis, ut clamo, clamas, clamat. Hic et personae sunt tres, ut clamo ego, clamas tu, clamat ille; et tempus est praesens. Deinde pl. clamamus nos, clamatis vos, clamant illi; tempore praeterito inperfecto, clamabam ego, clamabas tu, clamabat ille clamabamus nos, clamabatis vos, clamabant illi; tempore praeterito perfecto, clamavi ego, clamasti tu, clamavit ille, clamavimus nos, clamastis vos, clamaverunt illi; tempore praeterito plusquam perfecto, ubi significamus non solum nos aliquid perfecisse, sed etiam dudum, et dicimus clamaveram ego, clamaveras tu, clamaverat ille, clamaveramus nos, clamaveratis vos, clamaverant illi. Tempore futuro clamabo ego, clamabis tu, clamabit ille, clamabimus nos, clamabitis vos, clamabunt illi. Hucusque de modo indicativo: totum hoc quod diximus indicantis est. Nunc de modo imperativo. Ideo autem dicitur imperativus, quia sonum habet imperandi. Sed iste modus non habet primam personam, quia nemo sibi imperat, sed ad secundam loquitur personam et ad tertiam. Numero singulari, ad secundam clama, ad tertiam clamet, pl. ad secundam clamate, ad tertiam clament. Futuro tempore, ad secundam clamato, ad tertiam similiter clamato. Sed quare similiter facit in secunda et tertia, est ratio: sed nunc praetermittenda est, ne ad aliam rem transeamus, redeamus ad pluralem. Ad secundam clamatote, ad tertiam clamanto. Nunc de modo optativo. Sic autem dicimus, quia optantis modo loquitur: prima persona tempore praesenti, utinam clamarem, secundam utinam clamares, ad tertiam utinam clamaret, pl. ad primam personam, utinam clamaremus, ad secundam utinam clamaretis, ad tertiam utinam clamarent. Praeterito tempore, ad primam personam, utinam clamassem ego, ad secundam utinam clamasses tu, ad tertiam utinam clamasset ille, pl. utinam clamassemus nos, utinam clamassetis vos, utinam clamassent illi. Futuro tempore, prima persona, utinam clamem ego, utinam clames tu, utinam clamet ille, utinam clamemus, clametis, clament. Nunc de modo subiunctivo. Ideo autem sic dicitur, quia eget aliqua re ut impleat sententiam suam, ut puta cum clamem, clames, clamet; pendet hic sensus, indigetque aliqua re, ut sententia compleatur: ut si dicam, " cum clamem, quare me tacere dicis? ". Ideo ergo coniunctivus modus dictus est, quia ei coniungitur aliquid, ut sententia locutionis plena sit. Ergo declinemus hunc modum ut superiores. Declinatur autem per personas tres: prima persona praesentis temporis cum clamem, secunda cum clames, tertia cum clamet, pl. prima persona cum clamemus, secunda cum clametis, tertia cum clament. Praeterito tempore imperfecto, prima persona cum clamarem, secunda cum clamares, tertia cum clamaret, pl. prima persona cum clamaremus, secunda cum clamaretis, tertia cum clamarent. Tempore praeterito perfecto, cum clamaverim, clamaveris, clamaverit, clamaverimus, clamaveritis, clamaverint. Tempore praeterito plusquam perfecto cum clamassem, clamasses, clamasset, clamassemus, clamassetis, clamassent. Tempore futuro, cum clamavero, cum clamaveris, clamaverit, clamaverimus, clamaveritis, clamaverint. Nunc de modo infinito, qui ideo infinitus dicitur, quia superiores definiunt personas, primam secundam et tertiam; hic autem modus sine personis est, et habet solum tempus praefinitum, praesens, praeteritum et futurum: ut puta clamare, praesens est: clamasse, preteritum: clamatum ire, futurum. Ecce vides designare tantum tempora, non personas: clamare enim, et clamasse, et clamatum ire, nescitur persona, nisi velis iungere et dicere " clamare debet ille ": tunc quasi fit finitum. Si autem non subiungas ille vel ipse vel iste, fit, ut dicitur, infinitus modus: nam et numero singulari vel plurali infinitus est. Cum enim dico, clamare, clamasse, nec finitum est utrum de uno an de duobus dicam. Isti autem sunt modi per quos omnia verba cursantur.
2. [De prima coniugatione]. Iam ad formam unius verbi, quod percurrimus, percurramus, verba cetera; similiter clamo clamas clamat, amo amas amat, canto cantas cantat, pulso pulsas pulsat, freno frenas frenat, armo armas armat, inpugno inpugnas inpugnat, capto captas captat, paro paras parat, separo separas separat, accuso accusas accusat, mando mandas mandat, gravo gravas gravat, lavo lavas lavat, genero generas generat, creo creas creat, ligo ligas ligat, alligo alligas alligat, sacrifico sacrificas sacrificat, cito citas citat, vulnero vulneras vulnerat, macero maceras macerat, lacero laceras lacerat, aro aras arat, calco calcas calcat, memoro memoras memorat, calcio calcias calciat, lanio lanias laniat, investigo investigas investigat, vallo vallas vallat, domo domas domat, circumvallo circumvallas circumvallat, curvo curvas curvat, medico medicas medicat, consulto consultas consultat, intimo intimas intimat, insinuo insinuas insinuat, frequento frequentas frequentat, celebro celebras celebrat, ministro ministras ministrat, palpo palpas palpat, socio socias sociat, muto mutas mutat, postulo postulas postulat, quasso quassas quassat, denso densas densat, enervo enervas enervat, eviscero evisceras eviscerat, verbero verberas verberat, macto mactas mactat, fugo fugas fugat, elimino eliminas eliminat, celo celas celat, signo signas signat, sono sonas sonat, ventilo ventilas ventilat, contristo contristas contristat, sereno serenas serenat, et talia. Istis omnibus adicitur r littera, et fiunt passiva, ut amor amaris amatur, pulsor pulsaris pulsatur, secor secaris secatur, curor curaris curatur. Sic omnia percurris per illos modos, quos superius diximus, indicativum, imperativum, optativum, coniunctivum, infinitum. Sane ex hoc sono quo verba activa ordinavimus, id est quibus nos agere aliquid significamus, sunt similes soni, sed ad verba pertinent neutralia. Sed ne te commoveat quare dicuntur neutralia, haec ratio est, quia nec agunt aliquid nec patiuntur, ut est sto iaceo cubo sedeo. Haec in nulla actione sunt, in nulla passione. Sunt alia neutralia abusu dicta, quae habent actionem, sed passionem nullam [ut certo, habet actionem, sed non dicimus certor]: ut curro. Ex quo sono multa sunt, quae cum in o exeunt, or non admittunt, ut haec verba, pugno pugnas pugnat, bello bellas bellat, ceno cenas cenat, nato natas natat, ambulo ambulas ambulat, navigo navigas navigat, commeo commeas commeat, aestuo aestuas aestuat, regno regnas regnat, gelo gelas gelat, dico dicas dicat, exulo exulas exulat, sacrifico sacrificas sacrificat, cachinno cachinnas cachinnat. Haec omnia primae coniugationis sunt, quae secundam personam haec omnia verba in as syllabam mittunt, ut canto cantas, pulso pulsas, freno frenas, impugno impugnas, armo armas, salto saltas, curvo curvas, pugno pugnas. Ergo audisti primam coniugationem, scire debes secundam verbi personam per as syllabam exire. Nam inde dicitur coniugatio, quod sibi ad unum sonum multa coniungat [haec coniugationes Graeci συξυγίας dicunt]. Sic et similia omnia inventa ad hac percurris.
3. [De seconda coniugatione]. Secunda autem coniugatio est quae in secunda similiter persona quaeritur, et exit per es, ut teneo tenes, praebeo praebes, moneo mones, deleo deles, tergeo terges, arceo arces, egeo eges, terreo terres, mulceo mulces, impleo imples, compleo comples, repleo reples, suppleo supples, mordeo mordes, spondeo spondes, et talia. Et his adicitur r littera, et fiunt passiva teneor teneris, mordeor morderis, arceor arceris, mulceor mulceris, impleor impleris. Declinabis haec passiva per modos et tempora et personas: per modos, ut dixi, indicativum, imperativum [promissivum] optativum, coniunctivum, infinitum, hoc est quod dixi per modos; per tempora autem, id est per praesens praeterita, vel futura. Personas autem dixi, primam, secundam et tertiam, ut teneor teneris tenetur; pluraliter tenemur tenemini tenentur. Haec sicut dixi, observabis. Sed quo modo, ut superius dixi, prima coniugatio, quae exit in as, ut amo amas, capit et verba neutralia, ut certo certas, nato natas, in quibus r littera non admittitur (nec enim dicimus certor, nator): sic in hac coniugatione secunda, quae exit in eo es, ut moneo mones, doceo doces, sunt multa, quae non admittunt r litteram in prima persona, ut algeo alges, scateo scates: algeor enim non est latinum: sic ferveo ferves, torpeo torpes, pendeo pendes, invideo invides: quamquam Horatius poeta invideor 32 dixit, sed hoc nova usurpatione: sic emineo emines, nec enim dicimus emineor. Hae duae coniugationes prima et secunda, quas diximus exire in as et in es, ut amo amas, moneo mones, futurum semper tempus in bo syllabam mittunt, ut amabo, monebo.
4. [De tertia et quarta coniugatione]. Sic servabis ubicumque futurum tempus in bo syllabam mittas, quia sunt aliae duae coniugationes, quae futurum tempus in am syllabam mittunt, non in bo, et vocantur ipsae coniugationes tertia correpta et tertia producta. Tertia correpta est, quae imperativum modum in e correptam mittit, ut scribe, tolle, carpe, occide, sere, lege. Ergo vidisti imperativum sic exire. Tertia coniugatio est correpta, quae semper futurum tempus in am mittit, nunquam in bo, ut scribam, legam, tollam, carpam: quia latinum non est, si dixeris scribebo, legebo, tollebo, carpebo. Tertia similiter coniugatio producta ex eodem imperativo modo colligitur. Cum enim imperativus modus exit in i litteram, tertia coniugatio producta est, ut audi, nutri, senti, muni, sarci, leni, et alia. Similiter etiam haec futurum tempus in am mittunt, ut muniam, leniam, nutriam, audiam. Sed tertia correpta infinito modo e correptam habet ante novissimam syllabam, ut scribere, legere, tollere, carpere; tertia vero producta infinito modo i habet ante novissimam syllabam, quae i producitur, ut munire, lenire, audire, sarcire, sentire, venire. Unde in omnibus verbis hae coniugationes observantur, quae exeunt in as et in es, futurum tempus in bo mittunt, ut saepius dixi. Quae autem in is exeunt, futurum tempus in am mittunt, nunquam in bo, nisi auctoritate praesumpta: nam ars hoc prohibet. Sed aliqua verba ponimus tertiae coniugationis correptae, ex quibus et alia consequaris. Sunt autem haec: lego, tollo, erigo, carpo, cognosco, capio, fugio, mergo, sero, arguo, accipio, pono, sumo, ascendo, expono, incipio. Haec accipiunt r litteram, et faciunt passiva verba legor, carpor, capior, etc. Sub hac forma sunt neutralia, quae non accipiunt r litteram, ut cado (non enim dicimus cador). Item ruo (neque enim dicimus ruor), facio (neque enim dicimus facior). Item fulgesco, mitesco, fervesco, algesco, torpesco, compesco, nigresco. Haec omnia r litteram non habent, et dicuntur neutralia [verba inchoativa quae exeunt in sco]. Ergo neutralia memineris, nunquam admittere r litteram.
5. [De verbo communi unde dicatur, et de coniugatione eiusdem]. Remanent duo alia verba quae communia dicuntur et deponentia. Sed communia ideo dicuntur, quia communiter simul tenent sub uno sono activum et passivum. Quomodo in nominibus genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum sub uno sono, ut sacerdos vel homo, hic et haec sacerdos facit, hic et haec homo; sic haec verba communia dicuntur: et nunquam deponunt r litteram, ne non sint latina. Ut osculor, si tollas r litteram et dicas osculo, non est latinum. Et dicimus cum agimus, osculor te; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus osculor a te: sic criminor te, non crimino, cum actionem significamus, id est cum crimen obicimus, criminor te dicimus; cum autem crimen nobis obicitur, criminor a te dicimus, id est crimen a te audio, et est significatio passiva. Declinantur autem verba haec ut superiora per modos, tempora personas. Tempore praesenti criminor, criminaris, criminatur, criminamur, criminamini, criminantur. Praeterito imperfecto criminabar, criminabaris, criminabatur, criminabamur, criminabamini, criminabantur. Praeterito perfecto criminatus sum, es, est: criminati sumus, estis, sunt. Praeterito plusquam perfecto criminatus eram, eras, erat, criminati eramus, eratis, erant. Futuro criminabor, criminaberis, criminabitur, criminabimur, criminabimini, criminabuntur. Imperativus autem modus semper in his verbis in re exit, ut dicas criminare illum, id est crimen illi ingere. Optativo modo sic, utinam criminarer, criminareris, criminaretur, criminaremur, criminaremini, criminarentur. Praeterito perfecto utinam criminatus essem, esses, esset, criminati essemus, essetis, essent. Futuro utinam criminer, crimineris, criminetur, criminemur, criminemini, criminentur. Coniunctivo modo cum criminer, crimineris, criminetur, criminemur, criminemini, criminentur. Praeterito imperfecto cum criminarer, criminareris, criminaretur, criminaremur, criminaremini, criminarentur. Praeterito perfecto cum criminatus sim, sis, sit: criminati simus, sitis, sint. Praeterito plusquam perfecto cum criminatus essem, esses, esset: criminati essemus, essetis, essent. Tempore futuro cum criminatus ero, eris, erit: cum criminati erimus, eritis, erunt. Modo infinito, quem diximus nullas significare personas, facit in praesenti, criminari; in praeterito, criminatum esse; in futuro, criminatum iri. Ad hanc formam communia verba declinabis sic: hortor, iaculor, osculor, nidificor, tutor, consolor, scrutor, moror, feneror, amplexor, furor, unde est furor furaris furatur, comitor, recordor, reminiscor, perconctor, minor, gestor, piscor, odoror, aucupor, venor, contemplor, speculor, sector, veneror, dignor, precor, miseror, vador [id est fidem dico], calumnior, et alia quae nunquam deponunt r litteram: nam si deponunt, latina non sunt. Quis enim dicat reminisco, aut recordo, vel preco, vel digno, vel secto? Ergo memineris haec semper cum r littera enuntiare.
6. [De verbo deponenti]. Restat verbum deponens, quod ideo dicitur, quia deponit aliquid de quantitate communis verbi. Nam cum participia quatuor habeat verbum commune: praesens, criminans; futurum, criminaturus; praeteritum, criminatus; futurum, a passiva significatione criminandus, hoc non habet verbum deponens. Et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a verbo passivo, quod exit in dus syllabam, ut puta opinor vel minor verba sunt deponentia. Venitur ad participium praesentis temporis, et facit minans, futuro tempore facit minaturus, praeterito facit minatus. Futuro a significatione passivi non facit minandus: sic opinans opinaturus opinatus, opinandus non facit: vel si dicas moriens moriturus mortuus, non facit moriendus, quia non est latinum. Ergo et hoc deponens verbum sic currit per modos et tempora et personas. Quomodo supra dictum est: ut commune verbum non deposita r littera latinum est, deposita autem latinum non est: sic etiam deponentia cum perdiderint r litteram, latina non sunt. Subicio itaque nunc pauca verba deponentia, caetera usus latinus docebit. Sunt autem haec, opinor, minor, grator, gratulor, arbitror, gratificor, auspicor, misereor, lenocinor, meditor, luctor, conor, suffragor, vescor, laetor, morior, stomachor, orior, hariolor, argutor, paciscor, complector, adversor, angor, queror (a significatione querelae), macior, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor (a significatione lapsus), vagor, rusticor, concionor [id est ad populum loquor], moechor, iucundor, vociferor, nanciscor [quod est invenio], suspicor, et alia. Haec memineris, ut iam dixi, cum r littera enuntiare: nam nemo dicit blandio, aut pacisco. Sic haec omnia declinantur ad formam declinationis communis verbi, quod dixi criminor.
7. [De neutro - passivis et impersonalibus]. Tractavimus ergo verba activa, quae dicuntur ab agendo: tractavimus neutralia, quae ideo tale nomen accipiunt, quod nec agunt aliquid, nec patiuntur; ut diximus, sto, iaceo, sedeo, cubo, et alia. Tractavimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur: ut nato, curro, aut patiuntur, et non agunt: ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, ferveo, febrio, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, tepeo, rubeo, fulgeo, stupeo, et alia. In his omnibus, tamen in his quae nequaquam aliquid agunt, nec patiuntur, quam etiam in his quae agunt, nec patiuntur, quam in his quae patiuntur aliquid, nec tamen agunt, nunquam adicitur r littera: nam incipiunt non esse latina. Tractavimus item communia, et exposuimus, unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent, et passionem. Tractavimus deponentia, et exposuimus quare deponentia dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus, et alia quae veniunt a deponentibus verbis, non dicimus. Sane artium scriptores adiecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutropassivam. Sed hoc novellum genus verbi euphonia invenit, et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus praeterito tempore gavisi, mutaverunt illi sonum de praeterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus sum, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed huius novi generis perpauca sunt.
Sunt et alia quaedam pauca verba, quae inpersonalia dicuntur, et exeunt per syllabas et tur, ut pudet, taedet, decet, libet, poenitet, paret, piget, miseret, liquet: et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Nam nec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec misereo miseres, nec poeniteo poenites, nec pareo pares, nec liqueo liques. Scias autem paret et liquet hoc significare, quod dicimus, " manifestum est ". Ut si dicas: " Et si paret hoc te dixisse, iniuriam fecisti ": hoc significat et liquet, id est manifestum est. Taedet autem taedium esse significat, quomodo piget, quasi pigritiam significat. Nam cum dicimus: " Piget me fecisse "; hoc est dicere, " non surgit meus animus probare quod feci ". Haec autem omnia verba sic declinantur: Pudet me, piget me, miseret me, poenitet me. Praeter haec, libet et licet, paret et liquet. His enim dativum iungimus casum, ut libet mihi, licet mihi, paret mihi, liquet mihi. Altera vero species quae in tur exit, et ipsa impersonalium verborum est, ut itur, curritur, certatur, pugnatur: primam et secundam personam non habent: nam nec eor iris, nec curror curreris, nec pugnor pugnaris, nec certor certaris dicitur. Et declinantur haec verba, itur a me, a te, ab illo: pugnatur a me, a te, ab illo, certatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito imperfecto ibatur a me, a te, ab illo, currebatur a me, a te, ab illo, pugnabatur a me, a te, ab illo. Sic in praeterito perfecto, itum est a me, a te, ab illo: cursum est a me, a te, ab illo: certatum est a me, a te, ab illo: pugnatum est a me, a te, ab illo. Sic in praeterito plusquam perfecto itum erat a me, a te, ab illo: cursum erat a me, a te, ab illo: pugnatum erat a me, a te, ab illo: certatum erat a me, a te, ab illo. Sic in futuro tempore ibitur a me, a te, ab illo: curretur a me, a te, ab illo: pugnabitur a me, a te, ab illo: certabitur a me, a te, ab illo: sic pluraliter a nobis, a vobis, ab illis. Imperativo modo, eatur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Modo optativo tempore praesenti utinam iretur a me, a te, ab illo; a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto vel plusquam perfecto, utinam itum esset a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Futuro tempore, utinam eatur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis ab illis. Modo coniunctivo tempore praesenti, cum curratur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito imperfecto, cum curreretur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito perfecto, cum cursum sit a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito plusquam perfecto, cum cursum esset vel fuisset a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Futuro, cum curretur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Modo infinito tempore praesenti, curri debet a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito tempore, cursum esse debuit a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Tempore futuro, cursum iri debet a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis.
8. [De inchoativis, frequentativis, et desiderativis verbis]. Sunt et alia verba, quae inchoativa dicuntur, et ex subita affectione nascuntur, et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco, candeo candesco, labo labasco, tepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco, algeo algesco, dormio dormisco, et alia. Haec omnia praeteritum non habent: nam potest calui et fervi facere, et non calesco vel fervesco calui fecit vel fervi, sed a ferveo fervi, a caleo calui: nam calescui, fervescui et virescui latina non sunt. Et ideo dicuntur inchoativa praeteritum tempus non habere: quia quae inchoamus, adhuc perfecta non sunt. Et omnia quae dixi in sco exire, semper neutralia sunt, nec accipiunt r litteram, et ideo admonui esse neutralia, ne te perturbet esse quaedam verba in scor exeuntia, et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum: et iam necdum neutralia sunt, in quibus diximus praeterita tempora cessare. Sunt alia quae frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter voco, unde nunc aliquos voce praeconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt alia perpauca, quae desiderativa dicuntur, ut esurio, id est edere desidero; parturio, parere desidero; et ut dictum est a Cicerone de philosophis, morturiunt, mori desiderant. Sed haec, ut dixi, pauca sunt, quae in sonum latinitatis introducta sunt.
[Caput IV] De adverbio
1. [De adverbio]. Adverbium ideo dictum est, quia adhaeret verbo: nec potest verbi vis significantius sonare, nisi iungatur adverbium: ut puta verbum est dico, navigo, valeo, curro, et alia: haec non plena significatione sunt, nisi adiciantur adverbia, ut bene, male, docte, feliciter: ut bene dicit, imperite dicit, prospere navigat, infeliciter navigat, integre valeo, debiliter valet, agiliter currit, tardius currit. Vides quia plena verborum significatio esse non potest, nisi fuerint adverbia coniuncta. Sic alia adverbia iunguntur ad explendam verbi significationem, ut sunt locorum adverbia, temporum adverbia: ut hic dico, hic habito, intro eo, intus sum, foras eo, foris sum, hinc navigo. Sic de tempore: cras navigo, hodie navigo: et alia, quae aliis artibus late dicta sunt, et intellectu plana sunt, ideo haec ponere nolui, quia ad discendi fastidium, brevitas opportuna est. Sane in adverbiis haec observare debemus, quando in e exeant, quando in ter syllabam, hoc ablativus casus docet. Nam quando ablativus exit in o, adverbium in e mittit ut a docto docte, a iusto iuste, a perfecto perfecte, a pio pie, a valido valide, a fortunato fortunate, a magno magne, ab amplo ample, a minimo minime, et alia. Quando autem in ter syllabam exit adverbium, similiter, ut dixi, ablativus docet: ab agili agiliter, ab humili humiliter, ab acri acriter, a forti fortiter, a levi leviter, a gravi graviter, a iugi iugiter. Sed sunt quaedam quae cum aspere sonarent, dimissa sunt, nec ad hanc regulam tractanda sunt, ut a miti mititer non dicimus, a tristi tristiter non dicimus. Talia ne aspere sonarent, perdiderunt ultimam syllabam, ut a sapiente sapienter, non sapientiter, a prudente prudenter, non prudentiter, a praestanti praestanter, non praestantiter. Sic ergo observemus, ut nec euphoniam applicemus ad regulam, aut euphoniam reiciamus. Nam euphonia, id est suavitas bene sonandi admissa est ad latinum sermonem, ut aspera temperet: et ab arte et ratione recessum est, ubi asperitas offendebat auditum. Sicut Cicero ait: Impetratum est a ratione, ut peccare suavitatis causa liceret 33. Sed tamen in paucis admissa euphonia est. Nam ratio locuples est et iuris latissimi. Sane contra has regulas auctoritas ausa est, et in paucis praesumpsit, ut diceret Cicero, humaniter, cum humane dicere debuit: et Terentius: Vitam parce ac duriter agebat 34, pro dure. Sed tamen ipsi auctores modestius et cum quodam pudore contra regulam pauca praesumpserunt. Nam et falso dixerunt pro false, et necessario pro necessarie, et sedulo pro sedule, et raro pro rare, et crebro pro crebre, et tuto pro tute: sic et alia, tamen pauca, non licenter, sed verecunde usurpata.
Sane sunt adverbia et per alias syllabas exeuntia, a fundo funditus, a coelo coelitus, a radice radicitus, a penetralibus locis penitus, a stirpe stirpitus. Item in im, a vico vicatim, ab ostio ostiatim, a viris viritim. Item a nimio nimis; ut: " Ne quid nimis ". Exeunt in ens, ut recens, id est recenti tempore. Virgilius: Sole recens orto 35, id est recenti tempore. Ergo haec omnia adverbia sunt sine differentia. Item inter intro et intus hoc interest, intro in motu est, intus in situ: ut intro eo, intus sum. Est enim motus eo, sum situs est.
Est etiam quaedam obscuritas in adverbiis, secundo, tertio, quarto, quinto, sexto: et secundum tertium, quartum, quintum, sextum: ut puta " secundo factus est consul ", et " secundum factus consul ". Secundo autem pertinet ad ordinem, secundum ad numerum: ut puta cum dico: " Secundo factus est consul "; pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit, et sic alter secundo. Cum autem dicimus secundum consul, vel tertium, vel quartum, vel quintum, vel sextum, ad numerum pertinet quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait: " Sextum consul " 36, id est qui sex consulatus meruit, et " septimum consul " 37, quod est, septies consulatum meruit. Hoc Varro 38 distinxit in libris Numerorum. Et caetera iam plana sunt in adverbiis, et ex quibusvis artibus intellectu facilia.
2. [Item de adverbio]. Adverbium est pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet: ut scribo bene, lego optime. Adverbio accidunt significatio, figura, gradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper; aut ab aliis transeunt, ut docte, sapienter, ab eo quod est doctus et sapiens.
Adverbiorum significationes sunt multae. Sunt enim aut temporis, ut heri, nuper; aut personae, ut mecum, tecum; aut loci, ut hic, istic. Sed adverbia loci alia sunt interrogativa, unde, ubi, qua; alia responsiva, illinc, hinc, illo. Sunt duplicis formae, ut intus intro, foris foras. Quorum observatio talis est, foris et intus in loco, ut intus est, intus fuit, intus futurus est; foris erat, fuerat, futurus erat. De loco, intus venio, foris venio. Foras autem et intro ad locum significant, ut foras eo, intro eo, foras ieram, intro ieram. Haec quatuor modis figurantur, per locum, ad locum, in loco, e loco. Per locum, ut: hac iter Elysium nobis 39. Ad locum ut: huc ades, o Galatea 40. In loco, ut,
hic et Naricii posuerunt moenia Locri 41.
E loco, ut:
hinc me digressum vestris deus appulit oris 42.
Sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quae in loco et in locum et e loco, ut penitus sum, eo, venio. Sunt adverbia significationem numeri habentia, ut semel, bis, ter. Demonstrationis, ut en, ecce. Affirmationis, ut quidni, quippe. Hortationis, ut eia. Interrogationis, ut cur, quare, nempe. Similitudinis, ut sic, quasi. Comparationis vel praelationis, ut magis, potius. Dubitandi, ut fortasse. Annuendi, ut plane, sane. Discretionis, ut seorsum, segregatim. Optandi, ut utinam. Vocandi, ut heus. Respondendi, ut heu.
Derogandi, ut nequaquam, frustra. Iurandi, ut edepol, ecastor. Prohibendi, ut ne. Negandi, ut non, haud, minime. Congregandi, ut una, simul. Ordinandi, ut deinde, denique. Mirandi, ut papae. Laudandi, ut euge. Exclamandi, ut pro. Dolendi, ut ei. Eligendi, ut vaha. Ingemescendi, ut ei, em. Sed haec quia animi affectum significant, a multis Interiectiones dicuntur, qui interiectionem separatam ab adverbio, et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est, quod verbo adiungi potest. Graeci autem interiectionem ab adverbio non separant: propterea quia motus animi qualitati assignant, et haec omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longe, alte; qualitatis, ut bene, male.
Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchro, pulchre; sed etiama propriis, ut Tullius Tulliane. A pronominibus etiam, ut a meo, tuo, meatim, tuatim: a verbis quoque, ut curro cursim; deprehenduntur ex utroque, ut pedetentim a pede et tento, id est a nomine simul et verbo. Sunt etiam adverbia, quae utrum a nomine transeant, an a verbo incertum est, ut furtim. Incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a verbo furor furaris. A participiis quidam nolunt; sed inveniuntur, ut a decente decenter.
3. [Adverbia a nominibus tracta sex habent terminationes. Regula communis]. A nominibus tracta adverbia sex modis terminantur: aut in e, ut docte, pulchre, honeste; aut in r, ut velociter; aut in im, ut ubertim, singillatim; aut in us, ut radicitus, mordicus; aut in u, ut noctu, diu; aut in i, ut domi, humi, vesperi. Adverbia qualitatis in e litteram exeuntia produci debent. Haec tamen dissentiunt quae aut in comparativo, aut in superlativo gradu vacillant, ut bene, male; aut quae ab appellatione non transeunt, ut impune, saepe. Caeterum facile et difficile, quae adverbia ponuntur, nomina sunt, ex quibus haec nascuntur adverbia, faciliter, et difficiliter: sed usus haec quasi adverbia vindicavit. Quaecumque nomina qualitatis fuerint aut quantitatis, ea, si dativo singulari, o littera terminantur, adverbia in e productam mittunt: ut iusto, iuste. Sed haec veteres indifferenter posuerunt, ut humaniter, duriter. Quaecumque autem i littera terminantur, in ter syllabam mittunt: ut agili nobili audaci difficili, agiliter nobiliter audaciter difficiliter. Sed ex his quaedam per syncopem euphoniae causa dicimus, ut audacter, difficulter, sapienter, constanter.
Sunt adverbia communia cum aliis partibus orationis. Nominibus sunt communia, ut ait Sallustius: falso queritur de natura sua genus humanum 43: pro false. Virgilius: et pede terram crebra ferit 44, et:
multa Iovem manibus supplex orasse supinis 45.
Coniunctioni ut, quando adverbiumest, plura significat. Similitudinem sic:
ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta 46.
Tempus sic: ut regem aequaevum 47. Et:
ut vidi, ut perii; ut me malus abstulit error 48.
Qualitatem, ut:
troianas ut opes et lamentabile regnum 49.
Quantitatem, ut:
quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera .. 50
Coniunctionem autem significat sic:
ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio 51.
Praepositioni, ut pro.
Sed figura in adverbiis aut simplex est, ut docte, prudenter; aut composita, ut indocte, imprudenter. Gradus adverbiis accidunt quoties appellationes unde transeunt comparantur, ut docte, doctius, doctissime. Recipiunt et diminutionem, ut meliuscule. Quamquam comparationem recipiunt et quae a se nascuntur, ut nuper, nuperrime.
Adverbiis omnibus praepositio separatim adici non debet, quamquam lectum sit, ab hinc, apud Terentium:
interea mulier quaedam ab hinc triennium 52.
Et apud Virgilium:
exinde per altum mittimur Elisium 53.
Et dehinc, ut: dehinc ubi libera colla 54, et: deinde feraces plantae immittuntur 55: quae omnia, et si qua alia sunt similia, ut proinde; placuit contra regulam accentuum proferri, ne separatim additae praepositiones videantur adverbiis.
[Caput V] De participiis. Regula communis
1. Haec pars orationis, et a verbo accipit partem, et a nomine: namque inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in praesenti tempore in ens et in ans syllabas, ut legens, amans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus. In praeterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis ire per tempora: omnia haec a verbo mutuaur. Nam verbo conveniunt tempora. Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut hic legens, huius legentis, huic legenti, hunc legentem, o legens, ab hoc legente. Ergo quod haec pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partem verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesenti tempore exit in ans et in ens, ut amans, legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur. In tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus: plus non invenies. Ergo ut diximus, praesens in ens et in ans, futurum in rus, praeteritum in tus, futurum tempus in dus. Sunt sane nomina, quae sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quae a verbis veniunt, ut a lego, legens, lecturus, lectus, legendus. Tunicatus et galeatus et clypeatus et tropaeatus, nomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium praeteriti temporis in omni latini sermone, quod in formam nominis [vel declinationem] conversum est, ut est mortuus. Est enim ab eo quod est morior, et participium praeteriti temporis in tus exire debuit per unum u, non per duo. Nam ubi geminata u littera in nominativo est, nomen est, non participium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, belluus, ut Cicero dixit et talia. Contra regulam participiorum, mortuus putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum est.
[Caput VI] De coniunctione
1. Coniunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam. Coniunctioni accidunt, figura, ordo, potestas. Figura est, qua apparet figura simplex vel composita. Sed equidem ordo quoque apparet, quae praeponi tantum possit, ut nam: quae subiungi, ut que: quae praeponi et subiungi, ut et igitur.
Potestas coniunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativae, et, que, ast, at, atque. Disiunctivae, aut, vel, ve, nec, neque, neve, an, utrum. Expletivae, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utique. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quinetiam, sin, sinetiam, quamquam, quamvis, sinautem, seu, sive, nam, namque, nisi, nisisi, enim, etenim, sed, ut, praeterea, interea, quamobrem, quare, praesertim, item, itemque, caeterum, alioquin. Rationales, ita, itaque, enim, enimvero quia, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, propterea. Ex his, et, copulativa multa significat. Saepe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut:
et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? 56
Modo pro qualitatis vel quantitatis, ut:
timeo Danaos et dona ferentis 57.
Modo pro disiunctiva, ut:
et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris imponit honorem? 58
Modo pro causali ponitur, ut: et claro silvas c. a. m 59 pro " nam claro s. c. a. m. "* ut:
Quorum Iphytus aevo
Iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi 60,
pro " etiam vulnere tardus ": modo pro adverbio accipitur ordinandi, ut: corpusque lavant frigentis et ungunt 61: pro deinde ungunt. Item, aut, coniunctio multa significat. Modo enim pro adverbio discretionis accipitur, ut:
ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
aut acris tendunt arcus, aut lenta lacertis
spicula contorquent 62
Modo pro temporis significatione, ut:
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras 63,
id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras. Item:
aut agmina curru
proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas 64.
Figurae coniunctionum duae sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo coniunctionum in hoc est, quia aut praepositivae coniunctiones sunt, ut at, ast: aut subiunctivae, ut que, autem, aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum praepositiones an adverbia nominemus, quae tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur, potestate mutata.
[Caput VII] De praepositione
1. [Praepositiones accusativae, ablativae et utriusque]. Omnes praepositiones dicuntur generaliter. Species autem hae, aliae accusativae, aliae ablativae, aliae utriusque. Accusativae, per casum accusativum enuntiantur, ut ad, apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, iuxta, ob, penes, per, prope, propter, praeter, post, pone, secundum, supra, trans, ultra. In his praepositionibus servanda genera nominum, id est, masculinum, femininum, neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum: plurali, ad agros. Feminino singulari, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulari, ad templum, ad Capitolium: plurali, ad templa, ad Capitolia. Sic communi genere singulari numero, ad civem, ad hostem, ad sacerdotem: plurali, ad cives, ad hostes, ad sacerdotes. Sic ergo omnes praepositiones observabis, servatis, ut dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter pronominibus secundum genus: masculinum, ad hunc: pluraliter, ad hos: femininum, ad hanc: pluraliter, ad has. Neutrum ad hoc templum vado: pluraliter, ad haec templa. Sic communi genere, ad hunc et ad hanc sacerdotem: pluraliter, ad hos et has sacerdotes. Ablativae ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque: ut puta, a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, plurali a sororibus, vel a civitate, i. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis praepositionibus secundum genera et numeros.2. [Duplex genus praepositionum quae dicuntur utriusque]. Remanet tertia species praepositionum, quae dicuntur utriusque, quae et accusativum tenent casum et ablativum. Sed plerosque ratio harum praepositionum praeterit, et qua distinctione intellegatur, non aperte expositum est. Differentia haec est in motu et in situ. Sed motum putaverunt quidam accusativum tantum tenere: tenet autem utrumque, sed certa ratione. Nam motus tunc tenet accusativum tantum, cum a locis in alia loca nos moveri significamus, ut curro in forum, vel in campum. Si ex alio loco dicimus nos currere in forum vel in campum, accusativum casum tenemus. Si autem in uno eodemque loco, ablativum: ut curro in foro, curro in campo: sic ambulo in foro, et ambulo in campo. Si de alio loco ambulamus in forum, accusativum tenemus. Si in eodem loco ambulamus, ablativum tenemus, ut ambulo in foro: sic, cadit in forum, et cadit in foro.
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit 65.
Ut est: In arvis altius ingreditur 66, id est ambulat: vides motum esse, et tamen ablativum sibi vindicare; sed in loco, ut dixi, non de loco in locum. Sic lapsus in piscinam, et lapsus in piscina. Si de alio loco in piscinam labatur, accusativus est: si vero in eadem labatur piscina, ablativus est. Venio autem semper accusativum tenet, quia de loco ad locum quis venit. In loco autem iam cum sit quis, cessat motus. Item motus de loco in locum, volvo vel evolvo:
Reperire viam qua evolvere posset
In mare se Xanthus 67:
evolvere se ab alveo in mare. In ipso autem loco volvi, ablativum tenet, ut: Fundo volvuntur in imo 68. Altera praepositio utriusque sub, e loco in locum motus accusativum tenet. De hasta Virgilius sic ait: Sub altum pectus abit 69, sub illam rem. Item in loco ablativum: Troiae sub moenibus altis contigit oppetere 70, id est cadere vel iacere. Troiae, inquit, sub moenibus altis. Item de loco in locum:
Sive sub incertas zephyris mutantibus umbras 71.
Et subiunxit, succedimus, ubi est motus de loco in locum. Super: Super Garamantas et Indos proferet imperium 72, motus est de loco in locum. In loco autem: geminae super arbore sidunt 73. Item subter, de loco in locum, ut: Angusti subter fastigia tecti ingentem Aeneam duxit 74. In loco autem:
cum tamen omnis
ferre libet subter densa testudine casus 75.
Sic sub, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet: " sub speluncam curro ". Si autem positus sub ipsa spelunca curras, ablativum tenet: " sub spelunca curro ". Sic super, si de loco ad locum fiat motus, accusativum tenet, " super tectum curro ". Si autem positus quis super tectum currat, ablativum tenet: " super tecto curro ". Sic, " subter fluctus mergor ", si ex litore motus fiat in dimersionem, accusativus est, ut " mergor subter fluctus "; si autem quis sit iam in fluctibus, subter fluctibus mergitur. Sed multum iuvant hanc locutionem et observationem duo adverbia locorum, quo et ubi. Quo, in locum motus est; ubi, in loco situs est: ut, " quo venit telum? in hostem; ubi haesit? in hoste. Quo voluit Catilina telum dirigere? in consulis corpus; ubi voluit defigi? in consulis corpore ". Sic enim ait de sica: " Ut eam putes in consulis corpore defigere " 76. Sic cum dicimus, " quo fugimus? " scilicet in locum. " Ubi latet? " in loco. Ergo, ut diximus, multum iuvant adverbia haec duo, ad confusionem distinguendi praepositiones utriusque casus. Sic namque de hac adverbiorum ratione purgatur et illud in Verrinis: " Quod ille in capite ab hostium duce acceperat " 77. Ergo vulnus directum in caput, et acceptum in capite. Numquid: " Quo accipis vulnus ", dicimus? Minime, sed: " Ubi accipis ". Et Virgilius: Quo ire iubes, in locum significat. In loco autem, ubi ponere iubes. Situs vero semper ablativum tenet, quia contrarius est motui. Nam ipsum nomen, sessionem quamdam significat, ut puta, sum in foro, eram in foro, fui in foro, futurus sum in foro. Sic simpliciter sedeo, iaceo, cubo, sto, consisto, haereo. Omnia haec ad situm pertinent. Meditanda igitur sunt et in usum ducenda, ut iam in hac praepositionum forma, et recte et nulla haesitatione loquentes studuisse nos diligentius indicemus.
[Caput VIII] De interiectione
1. Interiectio, non pars orationis est, sed affectio erumpentis animi in vocem: et significat aut laetitiam, ut evax; aut amaritudinem ut heu, apud Graecos, φευ. Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt: et vocantur interiectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud: hic inter densas corilos modo namque gemellos spem gregis 78, sequitur mox interiectio per litteram a: a silice in nuda connixa reliquit. In medium orationis interiecta est a littera.
[Epilogus]
Omnes partes orationis decursae a nobis sunt, quae ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut neglegentibus. Sane quod omisimus in tractatu nominis, reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum aptota esse, generis omnis: ut quatuor viri, quatuor feminae, quatuor mancipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiorum quatuor. Sic accusativo viros quatuor, feminas quatuor, mancipia quatuor; ablativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed ideo dixi, a quatuor aptota esse usque ad centum, quia duo declinantur, duo, duorum, duobus, duos vel duo, o duo, a duobus. Sic tres declinantur et currunt per casus: hi et hae tres, horum et harum trium, his tribus, hos et has tres, o tres, ab his tribus. A genere neutro, haec tria, horum trium, his tribus, haec tria, o tria, ab his tribus. Ex hac ergo forma intellegimus quomodo dicamus: hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, trium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Iam quatuor indeclinabile est, quatuorvir dicimus, vel quinquevir, vel sexvir. Unde Lucanus: septemvirque epulis festus 79: pro genitivo posuit septem. A ducentis autem usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut est hi ducenti, et hae ducentae, neutro ducenta: mille, indeclinabile est.