TITULI QUAESTIONUM LIBRI SECUNDI

 

1. Quod Zacharias audit ab angelo: Exaudita est oratio tua.

2. Quod de navicula docet turbas.

3. Quod ait leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti.

4. De paralytico qui per tectum est ad eum depositus.

5. Quomodo duos patres potuerit habere Ioseph.

6. De septuaginta septem generationibus.

7. De eo qui habebat manum dexteram aridam.

8. Quod ait: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et superfluentem dabunt in sinum vestrum.

9. Quod ait: Numquid potest caecus caecum ducere?

10. De illo qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram.

11. De pueris sedentibus in foro et ad invicem clamantibus.

12. Quod ait: Nemo lucernam accendens operit eam vase aut subtus lectum ponit.

13. De illo in quo erat legio daemoniorum.

14. De septuaginta duobus discipulis.

15. Quod ait: Si quod lumen est in te tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt?

16. Quod ait: Nunc vos, Pharisei, quod deforis est calicis et catini mundatis.

17. De digito Dei.

18. De ieiunio filiorum sponsi.

19. De illo qui descendens ab Ierusalem in Iericho incidit in latrones.

20. Quod Martha excepit illum in domum suam, ubi Maria sedebat ad pedes eius.

21. De illo qui media nocte ab amico petit tres panes.

22. De pane et pisce et ovo.

23. Quod ait: Tulistis clavem scientiae.

24. Quod ait: Anima plus est quam esca.

25. Quod ait: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes.

26. De mensura tritici quam dat fidelis dispensator familiae.

27. Quod ait: Cum videritis nubem orientem ab occasu.

28. Quod ait de statura corporis cui non possunt aliquid addere.

29. (= 29/A) Quod ait: Nolite in sublime extolli.

30. De invitatis ad cenam.

31. De sumptibus ad turrem aedificandam et rege qui habet viginti milia.

32. De sale infatuato et ove perdita.

33. De duobus filiis quorum minor profectus est in regionem longinquam.

34. Quod ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.

35. Quod ait: Si in alieno fideles non fuistis.

36. Quod ait: Nemo potest duobus dominis servire.

37. Quod ait: Regnum caelorum vim patitur.

38. De divite ad cuius ianuam iacebat Lazarus ulcerosus.

39. Quod dixerunt discipuli: Domine, auge nobis fìdem.

40. De decem leprosis.

41. De illo qui in tecto est et vasa eius in domo.

42. De illo qui in agro est ut non redeat retro.

43. De uxore Loth.

44. De duobus in lecto et duabus molentibus et duobus in agro.

45. De iudice iniquo quem vidua interpellabat.

46. De homine nobili qui abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum.

47. De camelo per foramen acus transeunte.

48. (= 48/A) De caeco illuminato, cum propinquaret Iericho.

49. De vita sanctorum cum resurrexerint.

50. Quod ait: Orate ne intretis in tentationem.

51. Quod scriptum est de Domino: Finxit se longius ire.