1. Quod ait: Nemo novit Filium nisi Pater.
2. Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas et manducare.
3. De lino fumigante.
4. De caeco et muto.
5. Quod ait: Et si ego in Beelzebub eicio daemones.
6. Quod ait: Progenies viperarum.
7. Quod ait: Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.
8. Quod ait: Cum spiritus immundus exierit ab homine.
9. De fructo centeno, sexageno et triceno.
10. Quod ait: Colligite primum zizania.
11. De grano sinapis quod maius fit omnibus holeribus.
12. De fermento quod accepit mulier et abscondit in farinae satis tribus.
13. De thesauro in agro abscondito.
14. Quod dixerunt Iudei: Unde huic sapientia haec et virtutes?
15. Quod ambulavit in mari ad discipulos.
16. Quid sit: Munus quodcumque est ex me tibi proderit.
17. Quod ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur.
18. De puero centurionis et filia Cananeae mulieris.
19. Quid significent muti et caeci et surdi et claudi qui curandi oblati sunt Domino.
20. Quod ait: Facto vespere dicitis: serenum erit, rubicundum est enim caelum.
21. Quod ait: Helias quidem venturus est et restituet omnia.
22. De illo qui saepe cadebat in ignem et aliquando in aquam.
23. Quod ait: Ergo liberi sunt filii, cum tributum exigeretur.
24. Quod ait: Qui autem scandalizaverit unum ex pusillis istis.
25. Quod oblatus est ei debitor decem milium talentorum.
26. De divite qui non intrat in regnum Dei.
27. Quod duobus seorsum discipulis se passurum indicat.
28. Quod cum ab Iericho egrederetur duos caecos illuminavit.
29. Quod ait discipulis: Dicetis monti huic: tolle et iacta te in mare.
30. Quod ait: Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur.
31. De homine rege qui fecit nuptias filio suo.
32. De septem fratribus qui unam uxorem habuerunt.
33. Quid sit quod ait: Tota lex pendet in his duobus praeceptis.
34. Quod ait: Quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum?
35. Quod ait: Excolantes culicem, camelum autem glutientes.
36. Quod ait: Quotiens volui congregare filios tuos sicut gallina.
37. Quod ait: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato.
38. Quod ait: Sicut fulgur exit ab oriente et pervenit usque in occidentem.
39. Quod ait: Ab arbore fici discite similitudinem.
40. Quod ait de Iuda: Bonum erat illi non nasci.
41. Quod triginta argenteis venditus est.
42. Quod ait: Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae.
43. Quod ait: Non bibam amodo de hac generatione vitis.
44. Quod spuerunt in faciem eius et colaphis eum percusserunt.
45. De trina Petri negatione.
46. Quod a longe secutus est Dominum euntem ad passionem.
47. Quod ter Dominus oravit priusquam traderetur.