QUAESTIO 1. Cum diceret: Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit: Et cui voluerit Pater revelare, quemadmodum cum diceret: Nemo novit Patrem nisi Filius, addidit: Et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intellegendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intellegamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut quod postea intulit: Et cui voluerit Filius revelare, non Patrem tantum sed etiam Filium accipias; ad totum enim quod dixit illatum est. Verbo enim suo se Pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.
2. Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas et manducare, quod nisi confricantes eas facere non possent, hoc est: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 1, id est quia quisque non transit in corpus Christi nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis. Hinc est Exuite vos veterem hominem 2, hinc est et: Circumcisionenon manufacta in expoliationem carnis 3.
3. In lino fumigante notandum quia desertum lumine facit putorem.
4. Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, id est qui non credit et subditus est diabolo, qui non intellegit et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est: Ore confessio fit in salutem 4, vel qui non dat laudem Deo.
5. Quod dixit: Et si ego in Beelzebub eicio daemones, etiam secundum vestram sententiam: igitur pervenit in vos regnum Dei, quia regnum diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini. Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii et a fidelibus de peccatis suis penitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis abillo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa eius dicit omnes infideles. Nisi prius alligaverit fortem. Alligaverit dixit potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo et obtinendo regno Dei.
6. Progenies viperarum eos dicit, quia et diaboli filios eos appellat. In tantum enim quis filius eius est, in quantum eum peccando imitatur.
7. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbatum noctem et diem et noctem dominicam cum eodem die illucescente; ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista 5, alter vero post octo dies dicit 6, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus adnumerans, ut intellegas eum qui dixit post sex dies solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras 7 ad significandum lapsum hominis; nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est: De tenebris lumen clarescere 8, quia a peccatis homo liberatus pervenit ad lucem iustitiae.
8. Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. Quod dictum est: Assumit secum alios septem, intellegitur quia cum quis ceciderit de iustitia etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per penitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus requiescat, avidius redit et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo Dei per sanam doctrinam. Et quoniam non solum habebit illa septem vitia, quae septem virtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere simulabit, propterea assumptis secum aliis septem nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novissima hominis peiora quam erant prima.
9. Quod dicit: Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum: centesimum martyrum propter sanctitatem vitae vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim otium concedi sexagenariis post militiam vel post actiones publicas; tricesimum coniugatorum, quia haec est aetas proeliantium, ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur.
10. Omnis immunditia in segete zizania dicuntur. Quod primo separantur zizania dicitur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis, quod per bonos Angelos intellegitur fieri, quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo iudex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.
11. Granum sinapis ad fervorem fidei vel quod dicatur venena expellere maius fit omnibus holeribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est quod placuit singulis sectis.
12. Fermentum quod accepit mulier et abscondit in farinae satis tribus: mulierem sapientiam dicit; fermentum dilectionem, quod fervefacit et excitat; in farinae autem satis tribus vel tria illa in homine: Ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente 9, vel tria illa fructifera: centenum, sexagenum, tricenum 10, vel tria illa hominum genera: Noe, Daniel et Iob 11.
13. Thesaurum in agro absconditum dixit duo Testamenta Legis in Ecclesia, quae quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere. Et vadit et vendit omnia sua et emit agrum illum, id est contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.
14. Quod dixerunt Iudei: Unde huic sapientia haec et virtutes? Sapientia in his quae loquebatur, virtutes in his quae operabatur. Ideo et Apostolus cum dixit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 12, virtutem ad signa retulit propter Iudeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est Gentes.
15. Quod dixerunt discipuli fantasma esse, significat id quod dictum est: Putas inveniet fidem in terra? 13, quia quidam qui cesserint diabolo de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam; quod et Paulus significat dicens: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem 14. Quod sequitur ut adorantes omnes qui in navi erant dicerent: Vere Filius Dei es, significat claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.
16. Munus quodcumque est ex me tibi proderit, id est munus quod offers causa mei ad te iam pertinebit. Quibus verbis significant filii iam non sibi opus esse parentum pro se oblationes quod ad eam aetatem pervenissent, ut possent iam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant pharisei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem.
17. Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur, id est carnalis cupiditas, secundum quam sentientes offendebantur de praetermissis rerum signis vel etiam traditionibus suis et praecepta vitae non curabant, quae a cupiditate animum purgant.
18. Quod et puerum centurionis et filiam Chananeae mulieris non veniens ad domos eorum salvat, significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intellegenda est Ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii; nam simul omnes quibus constat Ecclesia mater dicitur; singuli autem idem ipsi filii appellantur.
19. Quod turbae obtulerunt Domino mutos, qui Deum non laudant vel non confitentur fidem, caecos, qui non intellegunt, etiamsi obtemperent iubentibus, surdos, qui non obtemperant, etiamsi intellegant, claudos, qui praecepta non implent.
20. Quod dixit Dominus: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum, id est sanguine passionis Christi in primo adventu indulgentia peccatorum datur, et mane: Hodie tempestas, rubet enim cum tristitia caelum, id est quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo caeli iudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum caelum vespere, et item de tribulatione ante adventum suum futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia caelum.
21. Quod dixit Dominus: Helias quidem venturus est et restituet omnia, id est vel eos quos persecutio antichristi conturbaverit, vel ut ipse restituat moriendo quae debet.
22. Quod dixit: Saepe cadit in ignem et aliquando in aquam. Ignem ad iram quod alta petat, aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli: Quare nos non potuimus eicere eum?, ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam,admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret.
23. Quod dixit: Ergo liberi sunt filii, in omni regno intellegendum est liberos esse filios, id est non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.
24. Quod Dominus dicit: Qui autem scandalizaverit unum ex pusillis istis, id est ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro aerario Apostolus dicit, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo eius, et praecipitetur in profundum maris 15, id est congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci colligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.
25. Quod oblatus est domino debitor decem milium talentorum, et iussit eum venundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, intellegendum est decem praeceptorum Legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tamquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse, quod est pretium eius; pretium enim venditi supplicium damnati intellegitur. Quod dixit: Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem et cetera, intellegendum: tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt domino quae fiebant, potest intellegi Ecclesia, quae illum solvit et illum ligat.
26. Quod ait Dominus divitem non intrare in regnum Dei, et discipuli dicunt: Quis potest salvus fieri?, cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, intellegendum quod omnes qui talia cupiunt in eorum numero haberi animadverterint.
27. Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert, ad confirmandum in posterum testimonium fecit, quia dixit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 16, ut enim neque vulgaretur quod dicebat neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit; vel ad sacramentum caritatis ostendendum, minus enim quam inter duos caritas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata caritate passurus.
28. Ab Iericho egreditur Dominus, iam de ista terra resurrectione discedens. Sequuntur eum turbae multae, credunt in eum populi et Gentes. Duo autem caeci sedentes iuxta viam significant de utroque populo quosdam iam cohaerentes per fidem dispensationi temporali, secundum quam Christus via est, et desiderantes illuminari, id est aliquid de Verbi aeternitate intellegere, quod transeunte Iesu impetrare cupiebant, id est per meritum fidei, qua creditur Filius Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem quasi transit Iesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent, id est tam perseveranter intenderent animum orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tamquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritalia impedientem fortissima intentione superarent. Itaque audiens Iesus, qui ait: Petenti dabitur et quaerens inveniet et pulsanti aperietur 17, venientes ad se, ipso scilicet desiderii ardore pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit atque illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis ita etiam Verbi aeternitas transit, quae in se ipsa manens innovat omnia 18. Quapropterquia fides incarnationis temporalis ad aeterna intellegenda nos praeparat, transeunte Iesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim transeunt, aeterna stant.
29. Quod Dominus dicit discipulis : Dicetis monti huic: tolle et iacta te in mare, de superbia dixit, quae ad saeculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit, vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse Dominus, qui mons appellatus est 19, ablatus est a Iudeis, ut in Gentes tamquam in mare porro iaceretur.
30. Quod Dominus dicit: Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit conteret eum, de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt, ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent. Super quos autem cadit,veniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo dixit conteret eos, ut sint impii tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae 20.
31. Quod dixit Dominus: Simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo: nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit: Tauri mei et altilia occisa sunt: tauros dixit principes plebium, altilia vero omnia saginata. Quod dominus dixit: Ite ad exitus viatum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias: viae intelleguntur dogmata Gentium, quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est Christo crediderunt.
32. Quod Sadducei dicunt Domino: Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus et ceteri intelleguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit; postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt.
33. Quod Dominus dixit : In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae: pendet dixit, id est illo refertur, ubi habet finem.
34. Quod Dominus dixit: Quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum?, et item dixit: Quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum?, intellegendum templum et altare ipsum Christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.
35. Quod Dominus dixit: Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit: Decimare illos minuta quaeque. Camelum glutientes refertur ad id quod dixit: Praeteritis graviora legis, misericordiam et iudicium et fidem, ut iste sit sensus: minima observatis, maxima contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo possunt haec per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam 21,quia videlicet ipse non solveret sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant, occiderent autem Dominum, spiritaliter sabbatum insinuantem per iudicium et misericordiam et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida, quia hoc animal et strependo inquietat et sanguine delectatur; et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem congruenter intellegitur Dominus.
36. Quod dixit Dominus ad Ierusalem: Quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas et noluisti. Hoc genus animantis magnum affectum in filios habet ita ut eorum infirmitate affecta et ipsa infirmetur, et quod difficilius in ceteris animantibus invenies, alis suis filios protegens contra milvum pugnet. Sic etiam mater nostra Sapientia Dei per carnis susceptionem infirmata quodammodo unde Apostolus dicit: Quod infirmum est Dei fortius est hominibus 22, protegit infirmitatem nostram et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione quod illa adversus milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate.
37. Quod Dominus dixit: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est ne impedimento aliquo detineamini, quia et hieme imbribus vel frigore et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; vel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inveniatur a die illa.
38. Quod Dominus dixit : Sicut enim fulgur exit ab oriente et pervenit usque ad occidentem, ita erit et adventus Filii hominis: orientis et occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia incipiente Evangelio ab Ierusalem 23, secundum illum sensum quo dixit: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus 24. Convenienter enim Ecclesiam nunc fulgur nominavit, quod maxime de nubibus solet emicare. Constituta ergo auctoritate Ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet atque omnes fideles et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque hereticis credant. Unumquodque enim schisma et unaquaeque heresis aut locum suum habet in orbe terrarum partem aliquam tenens, aut occultis atque obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait: Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum, aut in penetralibus aut in deserto, quod significat occulta et obscura conventicula hereticorum. Quod ergo dixit ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait sicut fulgur, contra eos valet qui occulte congreganttamquam in penetralibus, et paucos tamquam in deserto. Ad manifestationem quippe claritatemque Ecclesiae pertinet fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila saeculi huius; tunc enim fulguris candor apparet.
39. Quod Dominus dixit: Ab arbore autem fici discite similitudinem: arborem fici genus humanum intellege propter pruritum carnis. Cum iam ramus eius tener fuerit, id est cum filii hominum per fidem Christi ad spiritales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei eminuerit.
40. Quod Dominus de Iuda dixit: Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam, ut usitate locutus sit? Non enim potest bonum esse aliquid ei qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Iudae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata?
41. Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significavit per Iudam Iudeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt. Quod quia sexta aetate mundi fecerunt, sexies quinos tamquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. Quo tempore talibus insultat propheta dicens: Filii hominum, quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 25, ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quae per Dominum Iesum praedicabatur et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei 26. Quod quia noluerunt, habent sexies quinquies impressam imaginem principis saeculi et non habent Christum, per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 27. Et quia eloquium Domini argentum est 28, illi autem etiam ipsam Legem carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.
42. Quod Dominus dicit: Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae, id est in caelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto, quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur. Illo congregabuntur aquilae dictum est de spiritalibus, qui eius passionem humilitatemque imitando tamquam de eius corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit.
43. Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis: Non bibam amodo de hac generatione vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intellegi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat, unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum, quid aliud novum vinum nisi immortalitatem renovatorum corporum intellegere debemus? Quod cum dicit vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit; vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo 29, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem, de cuius vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Iudeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitae accessuram, cum ingressa plenitudine Gentium omnis Israel salvus fiet 30.
44. Quod dictum est: Expuerunt in faciem eius, significavit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt. Item tamquam colaphis eum caedunt qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes.
45. Quod Petrus necdum solidatus in fide Dominum ter negavit, videtur ipsa trina eius negatio pravum errorem hereticorum designasse. Nam error hereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate eius aut de humanitate aut de utroque falluntur.
46. Quod ad passionem euntem Dominum a longe sequitur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam passionem Domini, sed longe differenter; Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
47. Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita et tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est opponitur timor mortis; sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis opponitur timor ignominiae et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris. Non absurde ergo intellegitur propter trinam tentationem passionis ter Dominum orasse ut transiret calix, sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.