LIBER SECUNDUS

 

 

PRAEFATIO.

Satis iam de Apostolo me ad proposita respondisse existimo. Nunc ad ea quae de Libris Regnorum requisisti aliud volumen adgrediar, quae sicut multa et prope omnia veterum Librorum figuratiora sunt et mysteriorum velaminibus involuta. Quamvis autem ex eo quod transierimus ad Christum auferatur velamen 1, tamen videmus nunc in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Velamen quippe omnimodo intercludit aspectum, aenigma vero tamquam per speculum, sicut idem Apostolus ait: Videmus nunc per speculum in enigmate 2, nec evidentissimam detegit speciem nec prorsus obtegit veritatem. Aggrediamur ergo et ista duce Domino, tuis potius sublevati orationibus quam iussionibus aggravati, praesertim quia ex epistula tua non hoc te intellexi quaerere, quid haec in prophetia significent. In quo re vera obtemperare mihi esset difficillimum, quia et de tota eorumdem contextione librorum ducenda esset intentio, et si esset promptior intellectus, magnitudo tamen operis impediret; quae si subeunda est, prolixius otium tempusque flagitat. Sed nunc ipsas rerum gestarum proprietates, quae his verbis quorum a te facta commemoratio est significantur, quomodo intellegerem, nosse dignatus es et meis litteris aperiri.

QUAESTIO PRIMA. Spiritu Dei diverso modo afficiuntur Prophetae.

1. 1. Et primum quidem quod de Primo Regnorum Libro iussisti ut exponerem, quomodo dictum sit: Et insilivit spiritus Domini in Saul 3, cum alibi dicat: Et spiritus Domini malus in Saul 4. Ita scriptum est: Et factqum est, cum converteret umerum suum, ut iret a Samuel, convertit Deus in Saul cor aliud, et venerunt omnia signa illa die. Et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in obviam illi, et insilivit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum 5. Praedixerat enim haec illi Samuel, cum eum iussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis. Spiritus enim ubi vult spirat 6, et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus; attingit enim ubique propter suam munditiam 7. Afficit autem non omnes eodem modo; sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructum mentis ad intellegentiam, alios utraque inspiratione, alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intellegere valebat, sed tamen videre uterque potuerat 8; aut per demonstrationem in extasi quod Latini nonnulli pavorem interpretantur, mirum si proprie, sed vicine tamen, cum fit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino spiritu adsumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Daniheli demonstratum est quod non intellegebat, et Petro illud vas summissum de caelo quattuor lineis 9; nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intellegentiam uno modo, cum haec ipsa quae demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur, quae certior prophetia est, nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam 10, sicut Ioseph meruit intellegere quod Pharao nonnisi videre, et Daniel exponit regi quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines coniecturali examinatione intellegat, sed res ipsas intueatur, sicut intellegitur sapientia et iustitia omnisque incommutabilis et divina species, ad prophetiam de qua nunc agimus non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intellegunt aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas, cum esset pontifex, prophetavit de Domino quod expediret unum mori pro tota gente 11, cum aliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non se a se ipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis Libris exempla, et res prudentiae tuae notissimas loquor. Non enim ista discis ex me, sed in eis me percontando probas et cognoscere cupiens proficientem et corrigere paratus errantem. Hoc autem verbo quod positum est: Insilivit in eum spiritus 12, tamquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intellegamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est: Convertit Deus in Saul cor aliud 13. Sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem.

Prophetia habitu perpetuo, et affectu transitorio.

1. 2. Tantum autem distat inter prophetiam Prophetarum, sicut Isaias, sicut Ieremias et ceteri huiusmodi fuerunt atque istam transitoriam quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta 14. Accepit enim hoc ad tempus illud iumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum maiore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat qui et asinam, cum voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab electis sed tamen hominibus. Non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam, si aliquando prophetaverit, iam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales 15. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam: Si et Saul inter prophetas? 16 Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cuiusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari.

Saul et Petrus. Spiritus Dei sine additamento intelligitur bonus.

1. 3. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eo tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. An non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, extitisse tantam confessionem, ut audire meruerit: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est 17, et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audierit: Vade post me, satanas, scandalum mihi es; non enim sapis quae Dei sunt sed quae hominum? 18 Et fortasse aliquanto interius intellegentibus tantum valet ad visa illa mentis haec differentia, qua Petrus primo intellexit Deo Patre revelante quod Filius Dei esset Christus et postea ne moreretur extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.

1. 4. Iam vero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intellegitur, quomodo dictum est: Domini est terra 19, tamquam creatura in eius posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala omnis enim creatura Dei bona est 20, illud congruat, quod ipse Saul iam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam eius, cum saevissime invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc christus Domini dicebatur sicut eum appellavit ipse David cum vindicavit extinctum 21. Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saul ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Domini iudicio Saulem vexabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum vel ad bonorum probationem alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit, tamen nocendi potestatem non accipit nisi ab illo sub quo sunt omnia certis et iustis meritorum gradibus ordinata, quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo 22. Quamvis enim sit in cuiusque potestate quid velit, non est tamen in cuiusque potestate quid possit vel facere cuiquam vel a quoquam pati. Nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter superbe loquenti homini et dicenti, quod potestatem haberet occidendi eum vel dimittendi, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 23. Diabolus etiam volens nocere iusto viro Iob nocendi quidem voluntate diabolus erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens: Mitte manum tuam et tange carnem eius 24, quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio quod Dominus discipulis ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum 25. Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saul quod eum pati iudex omnipotentissimus iudicabat, quoniam spiritus ille voluntate, qua malus erat, non erat Dei, creatura vero, qua conditus erat, et potestate, quam non sua sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit Samuel, inquit, et abiit in Armathem; et spiritus Domini recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce spiritus Domini malus suffocat te 26. Hoc igitur a pueris eius quomodo sit dictum: spiritus Domini malus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis: spiritus malignus a Domino. Secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per se ipsum velle nocere habebat, id est comprehendere Saul, posse autem non habebat, nisi summa iustitia sineretur. Si enim iuste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus: cum tradit homines in concupiscentias cordis eorum 27, non mirum si nihilo minus iuste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium sua semper incommutabili aequitate servata.

An eodem nomine intelligendus Spiritus Sanctus Patri et Filio consubstantialis.

1. 5. Animadvertendum sane cum additamento dici spiritus Dei malus. Cum autem tantummodo dicitur spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intellegitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei. Quamquam quaeri adhuc possit, utrum cum spiritus Dei dicitur et ex hoc ipso iam, etsi nihil addatur, intellegitur bonus, ille intellegatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spiritus Sanctus de quo dicitur: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas 28, et iterum: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum 29, et illud: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei 30. Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei et intellegitur Spiritus Sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant satis indicant, de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur et intellegatur tamen ille Spiritus Dei principaliter Sanctus. Nam quem alium commemorat, ubi dicit: Ipse Spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei 31, et: Ipse Spiritus adiuvat infirmitatem nostram 32, et: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis unicuique prout vult 33, et: Divisiones donationum, idem autem Spiritus 34? In his enim omnibus sententiis nec Dei nec sanctus est additum, et tamen ipse intellegitur. Sed nescio, utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictum spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille Sanctus non significetur, sed aliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus. Quae proferuntur enim dubia sunt et indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est: Spiritus Dei superferebatur super aquam 35. Nam et ibi Spiritum Sanctum accipere quid impediat, non invenio. Cum enim aquarum nomine illa materies insinuaretur informis quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibet intellegere Sanctum Spiritum Conditoris, quod superferebatur huic materiae non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia conderentur, praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mos est, etiam propheticum quiddam sonet, mysteriumque futuri baptismatis ex aqua et Spiritu Sancto nascituri populi praefiguret? Non ergo cogit quod dictum est: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, illum intellegere spiritum, sicut nonnulli volunt, quo mundi moles universa ista corporea velut animatur ad ministerium quorumque gignentium et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid tale. Illud etiam quod scriptum est: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum 36, non desunt qui eundem spiritum velint accipi, invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video, quid impediat Spiritum Sanctum intellegere, cum ipse Deus dicat apud Prophetam: Caelum et terram ego impleo 37. Non enim sine suo Spiritu Sancto implet Deus caelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu Sancto eius dictum est: Replevit orbem terrarum 38? Aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur: Repletus est Spiritu Sancto 39 et de ceteris talibus: aliter ergo replet sanctificante gratia sicut quosdam sanctos, aliter attestante atque ordinante praesentia sicut omnia. Quamobrem nescio, utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur spiritus Dei vel spiritus Domini, aliquid aliud significari quam Spiritum Sanctum. Sed et si est forte quod in praesentia non occurrat, illud certe arbitror non temere dici: quotiens in sanctis eloquiis commemoratur spiritus Dei nec additur aliquid, sive ille Patri et Filio consubstantialis Sanctus Spiritus sive aliqua creatura invisibilis intellegatur, malum tamen non posse intellegi, nisi addatur malus etiam. Malo enim quia bene utitur Deus ad ministerium iudicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei ad vindictam malorum et disciplinam vel probationem bonorum.

Spiritus Dei in Saule bonus et malus quomodo.

1. 6. Nec illud iam movere nos debet, quod postea scriptum est eundem Saulem spiritu Dei super se facto prophetasse quomodo post bonum spiritum spiritus malus et rursum post malum bonus. Hoc enim fit non mutabilitate Spiritus Sancti qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani, Deo cuncta distribuente sive malis pro merito damnationis vel emendationis sive bonis pro largitate gratiae suae, quamquam videri possit etiam idem fuisse Dei spiritus semper in Saul, malus autem illi, quod eius sancte capax non esset. Sed non recte hoc videtur. Tutior est enim ille sensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae spiritus Dei bonus bene afficiat vel ad prophetiam vel ad opus quodlibet aliud in munere divino, afficiat autem malus male, qui propter ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis et omnibus recte utentis dicitur et ipse spiritus Dei, praesertim quia dictum est: Recessit ab illo Spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino 40. Nullo pacto enim potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in nonnullis exemplaribus, et eis maxime quae de lingua hebrea ad verbum videntur expressa, invenitur spiritus Dei sine additamento positus, et intellegitur malus ex eo quod arripiebat Saul et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen ideo non additum malus, quia paulo superius iam dictum erat et de vicinitate Scripturae subaudiri et intellegi poterat. Ita enim in eiusmodi exemplaribus legitur: Igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul et levius habebat; recedebat enim ab eo spiritus malus 41. Sive ergo quod hic non dictum est spiritus Dei, sed tantummodo spiritus malus, quod ibi minus dictum erat, tamquam redditum apparet, sive quia superius ita positum erat: Et dixerunt servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te; iubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras 42, non opus erat, cum rursum diceretur: Quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, addere malum, quia notum erat, de quo tunc diceretur.

Saul persequens Davidem spiritu prophetico et bono correptus.

1. 7. Verumtamen illa quaestio maior est et non transitoria animi intentione rimanda, quod cum Saul persequeretur innocentem David plenus invidia et livore vaesanus factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et prophetabat 43. Non enim potest hic nisi spiritus bonus intellegi, per quem sancti prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant, non ex eo tantum quia dictum est: Et prophetabat; nam in exemplaribus quae sunt ex hebreo hoc quoque invenitur de spiritu malo ita dictum: Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae 44; et in aliis divinarum Scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicatur; et prophetae dicti sunt Baalim 45; et exprobratum est quibusdam qui prophetabant in Baal 46. Non ergo propterea necesse est intellegi bonum spiritum, qui factus est postea super Saul quia dictum est: Et ambulabat ingrediens et prophetabat, sed quia sine additamento positum est: Et factus est etiam super eum spiritus Dei 47. Non enim sicut in illo loco dictum erat supra: Spiritus Dei malus, ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri, quin immo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse et vere propheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saul nuntios qui apprehenderent David. Quomodo autem Samuel erat inter Prophetas et coetum prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii qui missi sunt accepto eodem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit et tertiis nihilo minus. Postea cum et ipse Saul venisset, factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et prophetabat 48. Cum enim dicitur: Factus est etiam super ipsos Spiritus Dei, et prophetabant et ipsi 49 , idem utique Spiritus erat qui erat in Prophetis, inter quos Samuel inventus est. Ex hoc itaque necesse est intellegi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi, cum missi essent ad tenendum hominem et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat, veniens et ipse et sanguinem innocentem quaerens effundere accipere meruit spiritum illum et prophetare.

Munera quaedam Spiritus Sancti haberi sine caritate. Sine caritate munera alia Spiritus Sancti nihil prosunt.

1. 8. Hic nimirum illud occurrit quod apostolus Paulus apertissime exponit supereminentem viam demonstrans. Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 50. Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse quae Spiritus Sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult 51. Satis igitur apparet inter dona Spiritus Sancti esse prophetiam. Quam tamen si quis habeat et caritatem non habeat, nihil est. Ex quo intellegitur fieri posse, ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoque caelorum aspergantur tamen quibusdam Spiritus Sancti muneribus non habentes caritatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil eis prosunt. Prophetia quippe sine caritate, sicut iam demonstratum est, non perducit ad regnum Dei, caritas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi ait: Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae?, indubitanter ostendit etiam eum qui prophetiam non habet posse in membris Christi numerari. Ubi quem locum haberet, si caritatem sine qua homo nihil est, non haberet? Nullo autem modo ita diceret, quando de membris agebat quibus Christi corpus impletur: Numquid omnes habent caritatem? quemadmodum dixit: Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes virtutes? Numquid omnes dona habent curationum? 52 et cetera huiusmodi.

An prophetia habeatur sine caritate.

1. 9. Sed dicit aliquis posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat et tamen habeat caritatem, atque ideo Christi membris annumeratus inhaereat; sed fieri non posse, ut prophetiam habeat et non habeat caritatem; nihil enim est homo habens prophetiam sine caritate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere nihil esse hominem habentem animam sine mente, non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat habens animam, sed quia nihil esset, si inveniri posset, sic etiam dici potest: Corpus si figuram habeat, colorem non habeat, videri non potest, non quia est corpus cui desit color, sed quia, si esset, cerni non posset. Ita fortasse dictum est quod, si quisquam habeat prophetiam et caritatem non habeat, nihil est, non quia potest in quoquam esse prophetia sine caritate, sed quia si esset, prodesse non posset. Opus est igitur ad solvendam istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamen etiam ille Balam reprobus apparet non enim eum tacet Scriptura divino iudicio esse damnatum, et tamen prophetiam habebat. Et quia ei caritas deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israel, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat, dono tamen illo prophetandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus 53. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus, quibus tamen dicturus est: Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis 54. Non enim eos mentientes putamus ista dicturos in illo iudicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus dicentium: Dileximus te. Poterunt ergo dicere: In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi et reprobi; non autem poterunt dicere: Dilectionem quam mandasti tenuimus. Nam si dicunt, non eis respondebitur: Non novi vos. In hoc enim cognoscitur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 55.

Haereticos et schismaticos habere alia dona Spiritus Sancti praeter caritatem.

1. 10. Exemplum itaque huius Saul resistit superbis nonnullis hereticis, qui aliquid boni de muneribus Sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortem sanctorum non pertinent, cum eis dicimus habere illos posse baptismi sacramentum, quod, cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum aut, quasi non habeant, tradendum, sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus, sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo caritatis ineumdam, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est, acceperunt. Non autem bene utitur nisi caritas, et caritas omnia tolerat 56, atque ideo non scindit unitatem, cuius ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intellegitur talentum quam munus aliquod utique divinum, sed qui habet dabitur ei, qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 57. Quod non habet auferri non potest; sed aliud non habet, ut merito auferatur quod habet: non habet caritatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine caritate non prodest.

Spiritus malus cur dictus spiritus Domini.

1. 11. Non igitur mirum est regem Saul et eo tempore quo primum unctus est accepisse spiritum prophetandi, et postea, cum esset propter inoboedientiam reprobatus, recedente ab eo spiritu Domini arreptum esse maligno spiritu a Domino, qui etiam ipse spiritus Domini appellatus est propter ministerium quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus vel ad damnationem quorumdam vel ad emendationem vel ad probationem; et quamvis non sit malignitas a Deo, non est tamen potestas nisi a Deo 58. Dictusque est etiam sopor Domini qui occupaverat milites eiusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis, non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus ne David servi eius in eo loco praesentia sentiretur. Neque illud mirum est rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae, cum persequeretur iustum et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubi erat congregatio Prophetarum. Sic enim satis demonstratum est neminem de tali munere iam securum esse debere, tamquam sit acceptissimus Deo, si non habeat caritatem, quando quidem illud donum et Sauli dari potuit propter arcanum quidem alicuius sacramenti, sed tamen dari potuit reprobato et invido et ingrato et reddenti mala pro bonis et ne post ipsam quidem acceptionem spiritus correcto in melius atque mutato.

QUAESTIO SECUNDA. De Deo nihil dignum dicitur.

2. 1. Age iam videamus, quomodo dictum sit: Paenitet me quod constituerim regem Saul 59. Quaeris enim non utique in talium verborum intellectu rudis, sed rudimenta explorans mea studio paterno et benigna cura, quomodo peniteat aliquid Deum, in quo sit omnis praescientia. Ego vero, cum hoc de Deo dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur quod de illo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus et divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana ammonetur infirmitas etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati, ac per hoc etiam ipsa esse transcendenda sereniore intellectu, sicut ista qualicumque transcensa sunt.

Praescientia an proprie sit in Deo. Scientia quid, et quomodo in Deo. Ira, misericordia, et zelus Dei, quo sensu dicitur.

2. 2. Quis est enim hominum cui non occurrat in Deo cuncta praesciente penitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, penitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus in eo esse paenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans quaesierit, quemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit huius etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe alteque superari, non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia tempora supergreditur? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae sed praesentes; ac per hoc non iam praescientia sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium creaturarum ita et apud eum nondum sunt quae futura sunt, sed ea praevenit sciendo, bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum atque falsissimum est. Nec enim potest quae ventura praenoscit nosse cum venerint, nisi bis innotescat, et praenoscendo antequam sint et cognoscendo cum iam sunt. Ita fit ut quod longe a veritate seclusum est temporaliter aliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia, quae praesciuntur, etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur antequam fierent, sed tantummodo praesciebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accidet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat etiam priusquam venirent quae praesciebantur, quomodo iam praescientia dicetur, quando non est rerum futurarum? Iam enim praesentia sunt quae futura cernebat et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum sicut praesentium nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus iam praesentibus scientia quae iisdem rebus futuris erat praescientia. Et cum ea quae praescientia erat prius postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem et temporalis est, cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis nec ullo motu novitio temporalis. Placet igitur ut non dicamus praescientiam Dei sed tantummodo scientiam. Quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus, cum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id cum volumus recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici: intellegit et intellexit, sentit et sensit, ammittit tempus et subrepit nihilo minus ilia mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est. Et tamen et scit Deus et praescit Deus ineffabili modo. Sic eum et paenitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur. Et haec quidem humana talis est, ut de illa dicat Apostolus etiam: Scientia destruetur 60, quod nullo modo recte de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est et non sine cruciatu animi, ira vero Dei de qua dicitur in Evangelio: Sed ira Dei manet super eum 61, et Apostolus: Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem 62 illo in tranquillitate iugiter permanente in creatura subdita exercet ammirabili aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miseriam, unde etiam in latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus hortatur Apostolus 63. Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Deum, quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur? Ita zelum humanum non sine peste livoris intellegimus, zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo non eodem modo.

Rebus divinis vocabula humana tribuuntur, sed ibi remotis imperfectionibus intellegenda. Sapientia et scientia unde differunt.

2. 3. Longum est percurrere cetera, et sunt innumerabilia quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appellari quibus humana, cum incomparabili diversitate seiuncta sint. Nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula nisi quia haec cognita, quae in quotidiana consuetudine versantur et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intellegenda illa sublimia praebent viam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem et transitus quosdam a cogitatione in cogitationem, cum recolimus ut cernamus animo quod in contuitu eius paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus, unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam 64: cum ergo haec cuncta detraxero et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussae veritatis una atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis, immo non reliquero non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero, insinuatur mihi utcumque scientia Dei. Quod tamen nomen ex eo quod sciendo aliquid non latet hominem potuit esse rei utrique commune. Quamquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum 65. In Deo autem nimirum non sunt haec duo sed unum. Et in hominibus quidem ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur. Quod sane si ita est, ut nomen scientiae rebus quas per sensum corporis experimur deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei; non enim Deus per se ipsum ex corpore et animo constat sicut homo. Sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei et non eiusdem generis, cuius ista est quae hominum dicitur; sicut etiam id ipsum quod Deus dicitur longe aliud est, quam quemadmodum dictum est quod stetit in synagoga deorum 66. Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor; atque ita utcumque assurgo in notitiam illius quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem cum eo quem miseraris participatae miseriae et remaneat tranquilla bonitas subveniendi et a miseria liberandi, insinuatur misericordiae divinae qualiscumque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus; sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris et morbidam perturbationem animi, remaneatque illud solum iudicium quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus, ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei.

Paenitere quomodo convenit Deo.

2. 4. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem: Paenitet me 67, consideremus quod esse soleat in hominibus opus paenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle, ut non ita sit aliquid quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intellegatur quod paenitet Deum. Cum enim paenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset. Sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse iam non sinitur, iam non debet esse ita, perpetuo quodam et tranquillo aequitatis iudicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.

Paenitentia et zelus cur minus videntur Deo congruere quam praescientia, ira et similia.

2. 5. Sed quoniam praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremere potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat et quem aliquid paenitet, quoniam vel culpari solet vel in se culpam corrigere atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo eiusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens propterea magis et ista ponit, ne illa quae placent sic intellegantur in Deo, quomodo consuerunt in hominibus intellegi. Per haec enim quae displicent, cum ea non audemus sic intellegere in Deo ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est: Non enim est illis commutatio 68. Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt, sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum ornamentum est, sicut timor Dei; non enim tantum in veteribus Libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit: Perficientes sanctificationem in timore Dei 69, qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum non recte dicuntur in Deo, sic quaedam culpabilia hominum recte intelleguntur in Deo, non ita ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: Paenitet me quod constituerim regem Saul 70, ipsi Sauli ait de Deo: Quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum 71. Ubi videlicet satis ostendit, etiam cum dicit Deus: Paenitet me, non humano more accipiendum esse sicut iam quantum valuimus disputavimus.

QUAESTIO TERTIA. Samuel per pytonissam evocari quomodo potuerit.

3. 1. Item quaeris, utrum spiritus immundus qui erat in pytonissa potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur et loqueretur cum eo 72. Sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo et petere tentandum Iob iustissimum virum 73, qui etiam Apostolos temptandos petit 74. Aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam cui voluerit creaturae ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus; interest enim quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici, si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique maior est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis evocare, nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi 75? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum et ubi voluit constituendum quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se et vinciri et illudi et crucifigi atque interfici passus est, non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subiugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispositioni Dei, quae pytonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis?

Samuelis, forte phantasma fuit, non spiritus.

3. 2. Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt; sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni vel cuiusque rei aptae ad opera huiusmodi quaeque etiam videntur in somnis et omnes fere imagines earum rerum quarum imagines sunt appellari nominibus solent. Quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus, velut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim, cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super Arcam Testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur 76. Item quisquis videt somnium non dicit: Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani, sed: Vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore, quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est non ipsos homines sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves 77, non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se velut angelum lucis et ministros suos velut ministros iustitiae 78.

Daemones quomodo norint futura.

3. 3. Iam vero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum 79, quem Iudaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel iubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo et evangelista esse conatur 80. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod, cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum 81, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur 82. Aut si propterea Samuel Sauli dixit: Mecum eris 83, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem vivo praenuntiabat. Perspicit, quantum opinor, prudentia tua secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem, nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita emigraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat sed et agnosci et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius Scripturae tractatione atque expositione ammittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intellegatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.

QUAESTIO QUARTA. Quo situ corporis orandum.

4. Quod autem quaeris, quid sit quod scriptum est: Intravit rex David et sedit ante Dominum 84, quid aliud intellegendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini, sive ubi erat Arca Testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam praesentia Domini accipi potest, sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisi in conspectu Dei, hoc est in intimis cordis? Potest enim et sic accipi quod dictum est ante Dominum: ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter Arcam Testamenti sive propter secretum locum, quod remotus ab arbitris, sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est: Sedit ante Dominum nisi forte quod sedens oravit hoc movet, cum et sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit 85. Quibus ammonemur exemplis non esse praescriptum, quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longinquo stabat 86, et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus 87, et sedentes, sicut ecce David et Elias. Nisi autem etiam iacentes oraremus, non scriptum esset in Psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo 88. Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem non quaeritur sed infertur appetitus orandi, cum aliquid repente venit in mentem quo supplicandi moveatur affectus gemitibus inenarrabilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quo secedamus aut ubi stemus aut ubi prosternamur. Gignit enim sibi mentis intentio solitudinem et saepe etiam obliviscitur, vel ad quam caeli partem vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.

QUAESTIO QUINTA. In verba Eliae querentis Deo de morte filii viduae.

5. In verbis autem beati Eliae quibus ait: O Domine, testis huius viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti, ut occideres filium eius 89, nihil moveret, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non credentis quod tam malefaceret Deus cum ea vidua, quae tam pie Prophetam susceperat eo praesertim tempore, quo ibi erat cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret: O Domine, testis huius viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti, ut occideres filium eius?, ut subintellegatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, ubi videbat quanta esset pietas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserat, non malefaciendi causa mortificaverat filium eius, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, qua tantum Prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret sicut dicit Dominus non ad mortem mortuum esse Lazarum, sed ut glorificaretur Deus in Filio suo 90; et ideo consequentia probant. Ex ipsa enim fiducia qua credidit Elias non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita eius affligeretur, sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae, qualem Dei famulum suscepisset, sequitur Scriptura et dicit: Et insufflavit puero ter et invocavit Dominum et dixit: Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri huius in eum. Et factum est sic 91. Haec ergo deprecatio, qua petit Elias tam breviter et tam fidenter ut resurgat puer, satis indicat, quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum fuisse filium suum, ad quod Elias factum esse praesumpserat, cum illa verba non confirmando sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum, ait: Ecce, cognovi quoniam homo Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo certissimum 92. Multa sunt autem in Scripturis quae, nisi illo modo pronuntientur, in contrariam sententiam recidunt, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat 93. Si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur: Deusne qui iustificat?, ut subaudiatur: non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Eliae sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.

QUAESTIO SEXTA. De spiritu mendacii misso ad decipiendum Achab.

6. De spiritu vero mendacii per quem deceptus est Achab 94 hoc intellegimus, quod iam superius satis aperteque tractatum arbitror: Deum scilicet omnipotentem et iustum distributorem poenarum praemiorumque pro meritis non solum bonis et sanctis ministris uti ad opera congrua, sed etiam malis ad opera digna, cum illi pro sua perversa cupiditate nocere appetant, sinantur autem tantum, quantum ille iudicat qui omnia in mensura et numero et pondere disponit 95. Dixit hoc autem Micheas propheta, quomodo sibi fuerit demonstratum. Occulta enim res et nimis secreta ita demonstratur prophetis, sicut potest capere sensus humanus, cum etiam rerum imaginibus in revelatione tamquam verbis instruitur. Nam quomodo Deus haec agat ubique praesens et ubique totus ac semper praesens, et quomodo eius simplicem et incommutabilem aeternamque veritatem consulant sancti angeli omnesque ab eodem creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne iustum vident pro congruentia rerum inferiorum temporaliter peragant, quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege, qua universitas regitur, vincti atque constricti vel sinentem Deum operiri vel cedere iubenti, et complecti arduum et explicare longissimum est.

Vereor autem, ne ista ipsa quae dicta sunt a me et non satisfecerint expectationi et taedio fuerint gravitati tuae, quando quidem cum tu ex omnibus quae interrogasti unum a me libellum mitti velles, ego duos libros eosdemque longissimos misi et fortasse quaestionibus tuis nequaquam diligenter expediteque respondi. Quamobrem preces tuas pro erratis meis multas et assiduas peto fieri. Sententiam vero de hoc opere etiam brevissimam sed gravissimam flagito; et dum sit verissima, severissimam non recuso.