1. 1. Inter militiae tuae curas et illustris personae quam pro meritis gestas actusque reipublicae necessarios, fili dilectissime et honorande Valeri, tanto studio te adversus haereticos in eloquia divina flagrare, satis dici non potest, quanta mentis iucunditate delecter. Itaque posteaquam legi litteras sublimitatis tuae, quibus de libro quem ad te scripsi gratias agis sed admones, ut per fratrem et coepiscopum meum Alypium audiam quid de quibusdam locis eiusdem libri haeretici disputationis adsumant, ad hoc scribendum excitatus sum. Et quia non tantum relatu memorati mei fratris id didici, verum etiam prolatas ab eo chartulas legi, quas post eius de Ravenna profectionem Romam mittere ipse curasti, ubi adversariorum potui vaniloquia reperire, ad ea respondere, adiuvante Domino, quanta possum veritate et Scripturarum divinarum auctoritate proposui.
2. 2. Chartula, cui nunc respondeo, hoc titulo praenotatur: "Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi". Hic video eum qui tuae praestantiae ista scripta direxit de nescio quibus ea libris causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistula quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: "Dicunt etiam istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi". Credo, ex his libellis ista decerpta sunt. Unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi eius, quod quattuor voluminibus explicavit, redarguendo et refellendo nostra elaboraret intentio, nisi et ego responsionem differre noluissem, sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti.
2. 3. Verba ergo de libro meo tibi a me misso tibique notissimoista posuit, quae refutare conatus est: "Damnatores nos esse nuptiarum operisque divini,quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". In his verbis meis testimonium Apostoli quod interposui praetermisit, cuius se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem homines natos trahere originale peccatum, mox hoc intuli quod Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 1. Quo testimonio, ut diximus, praetermisso cetera ille contexuit, quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium. Quae verba tam recta et tanta luce fulgentia tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur.
2. 4. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: "Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari; nam sicut peccatum, sive hinc sive inde trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam utad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: "Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur". His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est. In his itaque quae praetermisit hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat et adversus eos vehementissime permovet quod diximus: "Quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur". Omnes enim ad ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis adtractum, regeneratione secundae nativitatis expietur.
2. 5. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur dicimus trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo". Haec verba nostra et paulo ante iam dixerat. Deinde subiungit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, qui nostra verba vitavit tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum! Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae 2, improbissime et impiissime parvulos separari. Ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit.
2. 6. Post haec illud nostrum posuit ubi diximus: "Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum". Huc usque ille verba mea posuit; timuit enim quod adiunxi: "In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius". Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit in corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 3. Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quo diximus "in corpore vitae illius" quae ibi erat "sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest". Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et divinae gratiae veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 4. Post haec autem verba exclamavit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. In corpore igitur mortis huius, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae, quia et quando nolumus et quando non consentimus nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis et mentem resistentem repugnantemque sollicitat, ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem, sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. Satis igitur admonuerim sic istum verba mea velut refellenda sibi proponere voluisse, ut alicubi mediis detractis sententias interrumperet, alicubi extremis non additis decurtaret, et cur hoc fecerit sufficienter ostenderim.
3. 7. Nunc ad ea, quae sicut voluit nostra proposuit, quae sua opposuerit videamus. Sequuntur enim iam verba eius et, sicut iste insinuavit, qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione conscripsit procul dubio librorum illorum de quibus pauca decerpsit. Id autem ita sese habet: "Doctores - inquit - nostri temporis, frater beatissime, et nefariae quae adhuc fervet seditionis auctores ad hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire; non intellegentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum cattolica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei, et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt; instar ferarum, quae circumdantur pennis, ut cogantur in retia, quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine contruduntur".
3. 8. Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti, non est ita; multum falleris vel fallere meditaris. Non liberum negamus arbitrium, sed: Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis 5. Hunc vos invidetis liberatorem, quibus captivis vanam tribuistis libertatem. A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic servus addictus est 6; nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 7. Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem 8, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadem massa faciens aliud vas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum iudicium 9; cui cantat Ecclesia: Misericordiam et iudicium 10. Non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus vocatur" - ista quippe catholica fides dicit -, sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et Caelestianus vocatur. Liberum itaque arbitrium in hominibus esse et Deum esse nascentium conditorem utrique dicimus, non hinc estis Caelestiani et Pelagiani; liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei 11, hoc vos dicitis, hinc estis Caelestiani et Pelagiani. Quid obtendis ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde vobis inditum est nomen? Atque ut nefario vocabulo terreas imperitos, dicis: "Ne igitur vocentur haeretici, fiunt Manichaei".
3. 9. Audi ergo breviter, quid in ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam naturam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam Christo medico indigere; Manichaei dicunt humanam naturam non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab aeternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum; Pelagiani et Caelestiani dicunt naturam humanam a bono Deo conditam bonam, sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum et catholicis, a quibus confutaris, desine obicere et dogma et nomen alienum; nam Veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et vos. Manichaeis enim dicit: Non legistis quia qui ab initio fecit hominem, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet 12. Ita quippe ostendit et hominum conditorem et coniugum copulatorem Deum adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 13. Sed vos, egregii Christiani, respondete Christo: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti - isti nec perierant et salvi nati sunt - vade ad maiores; de verbis tuis tibi praescribimus: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 14. Ita fit, ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam; tu vero in parvulis, cum salvi sint corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Salvatori. Tam scelerata sentienti quid tibi prodest non metuere quod tibi fit, ut salubriter metuas, et te hominem facis esse, non bestiam, quae circumdatur pennis, ut cogatur in retia? Opus erat, ut veritatem teneres eiusque studio non timeres; nunc vero ita non times, ut, si timeres, evaderes potius retia maligna quam incurreres. Mater Catholica te ideo terret, quia et tibi et aliis a te timet; et si per filios suos in aliqua potestate positos agit ut timeas, non id agit crudelitate, sed caritate. Tu autem vir fortissimus timere homines ignavum putas. Deum ergo time et noli antiqua fidei catholicae fundamenta conari tanta obstinatione subvertere. Quamquam iste tuus animus animosus, utinam saltem in hac causa homines timeret; utinam, inquam, saltem paveret ignavia, quam periret audacia!
4. 10. Videamus et cetera quae connectit. Sed quid faciam? Utrum singula eius proponam, quibus respondeam; an eis praetermissis, quae catholica fides continet, ea sola pertractem atque confutem, in quibus a tramite veritatis exorbitat, et haeresim Pelagianam, tamquam venenosa virgulta, fruticibus catholicis conatur inserere? Hoc quidem certe brevius est. Sed prospiciendum arbitror, ne quisquam libro meo lecto et non lectis omnibus, quae ab illo dicta sunt, existimet ea me proponere noluisse, ex quibus ista eius pendent et ex quibus quasi consequenter vera esse monstrantur, quae falsa redarguo. Non itaque pigeat utraque huic opusculo nostro indita, et ea scilicet, quae ille dixit, et ea, quae ipse respondeo, universa attendere et considerare lectorem.
4. 11. Quae sequuntur ergo, ita praenotavit qui tuae dilectioni chartulam misit: "Contra eos - inquit - qui nuptias damnant, et fructus earum diabolo assignant". Non igitur contra nos, qui neque nuptias damnamus, quas etiam in ordine suo debita praedicatione laudamus; nec earum fructus diabolo adsignamus; fructus quippe nuptiarum homines sunt, qui ordinate inde generantur, non peccata, cum quibus nascuntur. Nec ideo sunt homines sub diabolo, quia homines sunt, ubi sunt fructus nuptiarum, sed quia peccatores sunt, ubi est propago vitiorum; diabolus enim culpae auctor est, non naturae.
4. 12. Attende cetera o, quibus se existimat adversus nos hoc praemisso titulo consonare. "Deus - inquit - qui Adam ex limo fuerat fabricatus, Evam construxit e costa, et dixit: Haec vocabitur Vita, quoniam mater est omnium viventium". Non quidem ita scriptum est, sed quid ad nos? solet enim accidere, ut memoria fallat in verbis, dum tamen sententia teneatur. Nec Evae nomen, ut appellaretur "Vita", Deus imposuit, sed maritus. Sic enim legitur: Et vocavit Adam nomen uxoris suae Vita, quoniam ipsa mater est omnium viventium 15. Sed hoc fortassis ita intellexerit, ut Deus per Adam nomen illud Evae imposuisse credatur tamquam per prophetiam. Nam in hoc, quod appellatur Vita materque viventium, magnum est Ecclesiae sacramentum, unde nunc disserere longum est et suscepto operi non necessarium. Nam et illud,quod dixit Apostolus: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 16; ipse Adam dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 17. Quod tamen Dominus Iesus in Evangelio Deum dixisse commemorat 18, quia Deus utique per hominem dixit, quod homo prophetando praedixit. Ergo quae sequuntur intuere. "Prima - inquit - appellatione, cui operi parata esset, ostendit et dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram" 19. Quis enim nostrum negat ad opus pariendi a Domino Deo creatore omnium bonorum bono praeparatam fuisse mulierem? Ad hoc vide quid adiungat. "Deus igitur - inquit - maris creator et feminae convenientia generationibus membra formavit et gigni corpora de corporibus ordinavit, quorum tamen efficientiae potentia operationis intervenit, omne quod est ea administrans virtute, qua condidit". Etiam hoc esse catholicum confitemur et quod deinde subiungit: "Si igitur - inquit - nonnisi per sexum fetus, nonnisi per corpus sexus, nonnisi per Deum corpus, quis ambigat fecunditatem Deo iure reputari?".
4. 13. Post haec, quae veraciter et catholice dicta sunt, immo in divinis Libris veraciter scripta, non autem ab isto catholice dicta sunt, quia non intentione catholici pectoris dicta sunt; iam propter quod ea dixit, Pelagiana et Caelestiana haeresis incipit introduci. Namque attende quod sequitur: "Tu vero - inquit - qui dicis: "Eos qui de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo"; ostende ergo nunc, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod fructum eorum, ut dicis, iure possideat. Diversitatem sexuum? Sed haec in corporibus est, quae Deus fecit. Commixtionem? Sed non minus benedictionis quam institutionis privilegio vindicatur. Vox enim Dei est: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una 20; vox Dei est: Crescite et multiplicamini et replete terram 21. An forte ipsam fecunditatem? Sed ipsa est instituti causa coniugii".
5. 14. Vides igitur quemadmodum nos interroget, quid suum diabolus cognoscat in sexibus, per quod sub illo sint, qui de parentibus qualibuscumque nascuntur, nisi renascantur in Christo, utrum diversitatem sexuum dicamus ad diabolum pertinere, an commixtionem, an ipsam fecunditatem. Respondemus itaque: nihil horum, quia et diversitas sexuum pertinet ad vasa gignentium et utriusque commixtio ad seminationem pertinet filiorum et ipsa fecunditas ad benedictionem pertinet nuptiarum. Haec autem omnia ex Deo; sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est 22; cuius mundi princeps dictus est diabolus, qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit, unde dicit etiam ipse: Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil invenit 23;nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur nec quod a vivente additur. Hanc iste noluit nominare in his omnibus, quae commemoravit, naturalibus bonis, de qua etiam nuptiae confunduntur, quae de his bonis omnibus gloriantur. Nam quare illud opus coniugatorum subtrahitur et absconditur etiam oculis filiorum, nisi quia non possunt esse in laudanda commixtione sine pudenda libidine? De hac erubuerunt etiam qui primi pudenda texerunt 24, quae prius pudenda non fuerunt, sed tamquam Dei opera praedicanda atque glorianda. Tunc ergo texerunt, quando erubuerunt, tunc autem erubuerunt, quando post inoboedientiam suam inoboedientia membra senserunt. De hac erubuit etiam iste laudator; commemoravit enim sexuum diversitatem, commemoravit commixtionem, commemoravit fecunditatem; illam vero commemorare verecundatus est. Nec mirum, si pudet laudantes, quod videmus ipsos pudere generantes.
5. 15. Sed adiungit et dicit: "Per quid igitur sub diabolo sunt, quos Deus fecit?". Sibique veluti ex nostra voce respondet: "Per peccatum - inquit - non per naturam". Deinde nostrae responsioni suam referens: "Sed ut non potest - inquit - sine sexibus esse fetus, ita nec sine voluntate delictum". Ita vero, ita est. Sic enim per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 25. Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. "Dicis enim - inquit - ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur". Dico plane propter delictum eos esse sub diabolo; ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius Ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem nativitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus eius utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto qui de illa commixtione conceptus sit. Nam eius verba ista sunt: "Ideo - inquit - et quasi homo per universa temptatus est etin similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quia de spiritu natus, abstinuit a peccato 26. Omnis enim homo mendax 27 et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur - inquit - ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis". Numquid etiam istum, o Pelagiani et Caelestiani, audebitis dicere Manichaeum? quod eum dicebat esse Iovinianus haereticus, contra cuius impietatem vir ille sanctus etiam post partum permanentem virginitatem sanctae Mariae defendebat. Si ergo illum Manichaeum dicere non audetis, nos, cum in eadem causa eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manichaeos? Aut si et illum fidelissimum virum hoc secundum Manichaeos sapuisse iactatis, iactate, iactate, ut mensuram Ioviniani perfectius impleatis; nos cum illo homine Dei patienter vestra maledicta et convicia sustinemus. Et tamen haeresiarches vester Pelagius fidem et purissimum in Scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. Quo ergo progressi fueritis attendite et vos ab ausibus Ioviniani tandem aliquando cohibete. Quamvis ille nimis laudando nuptias sanctae illas virginitati adaequavit et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum salvatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negavit; quod vos negatis, et quia vobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manichaeos nos esse iactatis. Sed iam sequentia videamus.
6. 16. Rursus quippe interrogans dicit: "Quem igitur parvulorum confiteris auctorem? Deum verum?". Respondeo: Deum verum. Deinde subiungit: "Sed malum ille non fecit". Ac rursus interrogat, utrum diabolum parvulorum confiteamur auctorem; rursusque respondet: "Sed naturam hominis ipse non condidit". Deinde quasi concludit atque infert: "Si mala commixtio, deformis et conditio corporum et ideo corpora quoque malo a te deputantur auctori". Cui respondeo: Malo auctori non deputo corpora, sed delicta, quorum causa factum est, ut, cum in corporibus, hoc est in Dei operibus totum placeret, accideret tamen masculo et feminae quod puderet, ut non esset commixtio qualis esse potuit in corpore vitae illius, sed qualem videmus erubescentes in corpore mortis huius. "Deus vero - inquit - divisit in sexu, quod in operatione coniungeret. Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Iam supra respondimus hoc ex Deo esse, sed non delictum, non membrorum inoboedientiam per carnis concupiscentiam, quae non est a Patre 28. Deinde dicit: "Tot ergo rerum bonarum, id est, corporum, sexuum, coniunctionum malos fructus esse non posse nec homines ob hoc a Deo fieri,ut a diabolo, sicut dicis - inquit - legitimo iure teneantur". Iam dictum est non eos ideo teneri, quia homines sunt, quod naturae nomen est, cuius auctor diabolus non est, sed quia peccatores sunt, quod culpae nomen est, cuius diabolus auctor est.
7. 17. Sed inter tot nomina bonarum rerum, id est, corporum, sexuum, coniunctionum, libidinem vel concupiscentiam carnis iste non nominat. Tacet, quia pudet, et mira (si dici potest) pudoris impudentia, quod nominare pudet, laudare non pudet. Denique vide, quemadmodum magis eam circumloquendo maluerit significare quam dicere. "Postquam autem vir - inquit - naturali appetitu cognovit uxorem". Ecce iterum dicere noluit: Carnis concupiscentia cognovit uxorem, sed: "Naturali - inquit - appetitu", ubi adhuc possumus intellegere ipsam voluntatem iustam et honestam, qua voluit filios procreare, non illam libidinem, de qua iste sic erubescit, ut ambiguo nobis loqui malit quam perspicue quod sentit exprimere. Quid est "naturali appetitu"? Annon et velle esse salvum et velle ipsos suscipere, nutrire, erudire filios, naturalis est appetitus idemque rationis est, non libidinis? Sed quia huius novimus intentionem, ideo non eum putamus his verbis nisi libidinem membrorum genitalium significare voluisse. Nonne tibi videntur haec verba folia esse ficulneae, sub quibus latet quid aliud quam id quod pudet? Ita quippe iste sibi circumlocutionis huius obstacula sicut illi succintoria consuerunt. Contexat et dicat: "Postquam autem vir naturali appetitu cognovit uxorem, dicit Scriptura divina: Concepit Eva et peperit filium, et vocavit nomen eius Cain. Sed quid - inquit - dicit Adam audiamus: Adquisivi hominem per Deum 29. Unde constat opus Dei esse, quem per Deum adquisitum Scriptura divina testatur". Quis hinc dubitet? quis hoc neget, maxime catholicus Christianus? Opus Dei est homo: sed carnis concupiscentia, sine qua, si peccatum non praecessisset, tranquillae voluntati oboedientibus sicut cetera membra genitalibus seminaretur homo, non est a Patre, sed ex mundo est 30.
7. 18. Verum nunc, obsecro te, paulo attentius intuere, quod nomen invenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire. "Genuerat enim eum - inquit - Adam potentia membrorum, non diversitate meritorum". Quid dixerit "diversitate meritorum", fateor, non intellego; sed: "potentia membrorum", credo, illud voluit dicere, quod pudet evidenter dicere. Maluit enim dicere: "membrorum potentiam", quam carnis concupiscentiam. Plane, etiamsi non cogitavit, significavit aliquid, quod ad rem pertinere videatur. Quid enim potentius membris hominis, quando non serviunt voluntati hominis? Quae tamen etsi frenentur temperantia vel continentia, usus eorum aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. Genuit ergo Adam filios hac, ut iste dicit: "membrorum" suorum "potentia", de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. Si autem non peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum oboedientia. Ipse quippe esset potens, ut eis subiectis voluntate imperaret, si potentiori et ipse subiectus eadem voluntate serviret.
8. 19. "Post aliquanta iterum dicit Scriptura divina: - inquit - cognovit Adam Evam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Seth dicens: Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain" 31; deinde addit et dicit: "Ad documentum instituti coitus ipsum semen divinitas dicitur excitasse". Non intellexit homo iste quod scriptum est; putavit enim ad hoc esse dictum: Suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel, ut crederetur Deus illi excitasse libidinem coeundi, cuius motu excitaretur semen, ut gremio feminae possit infundi. Nescit non esse dictum: "Excitavit mihi semen", nisi "dedit mihi filium". Denique hoc Adam non dixit post coitum suum, quo semen emisit, sed post coniugis partum, quo filium Deo donante suscepit. Nam quae gratulatio est nisi forte libidinosorum et suum vas in morbo concupiscentiae, quod vetat Apostolus, possidentium, si semen extrema coeundi voluptate fundatur nec sequatur conceptus aut partus, ubi nuptiarum verus est fructus 32?
8. 20. Neque hoc ideo dixerim, quod alius putandus sit praeter summum et verum Deum vel humani seminis vel ipsius hominis creator ex semine; sed hoc tranquilla de homine oboedientia membrorum ad nutum voluntatis exisset, si peccatum non praecessisset. Neque nunc agitur de natura hominis, sed de vitio. Illa quippe habet auctorem Deum; ex isto autem trahitur originale peccatum. Nam si semen ipsum nullum habet vitium, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae: Non ignorans quoniam nequam est natio illorum et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim illorum erat maledictum ab initio 33? Nempe de quibuscumque dicat ista, de hominibus dicit. Quomodo est ergo cuiuslibet hominis malitia naturalis et semen maledictum ab initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 34? Cuius autem hominis mala cogitatio non potest mutari in perpetuum, nisi quia per se ipsam non potest, sed si gratia divina subveniat? Qua non subveniente quid sunt homines nisi, quod ait Apostolus Petrus: Velut muta animalia procreata naturaliter in captivitate et interitu 35? Unde uno loco Paulus apostolus utrumque commemorans, et iram Dei, cum qua nascimur, et gratiam, qua liberamur, et nos omnes, inquit, aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum; et eramus natura filii irae sicut et ceteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti 36. Quid est ergo malitia naturalis hominis et semen maledictum ab initio et procreati naturaliter in captivitate et interitu et natura filii irae? Numquid in Adam natura ista sic condita est? Absit, sed quia in illo vitiata, sic per omnes iam naturaliter cucurrit et currit, ut ab hac perditione non liberet nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 37.
9. 21. Quid est ergo quod iste adiungit et dicit de Noe et filiis eius, quod "similiter benedicti sint ut Adam et Eva dicente Deo: Crescite et multiplicamini, et replete terram et dominamini eius" 38? Quibus Dei verbis addit sua, dicens: "Voluptas ergo ista, quam tu diabolicam vis videri, iam in supradictis coniugibus habebatur, quae ut institutione bona, ita etiam benedictione permansit. Non enim dubitatur de hac ad Noe et filios eius corporum commixtione dictum, cuius iam usus inoleverat: Crescite et multiplicamini, et replete terram". Non opus est eadem multis verbis repetere. De vitio hic agitur, quo est depravata natura bona, cuius vitii auctor est diabolus, non de naturae ipsius bonitate, cuius auctor est Deus, qui neque ab ipsa vitiata depravataque natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret hominum fecunditatem, vivacitatem, sanitatem ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa, qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 39, et quidquid boni est naturae humanae a Deo bono etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo.
9. 22. Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest voluptas et honesta esse, non dixit carnis concupiscentiam vel libidinem, quae pudenda est, sed in consequentibus aperuit verecundiam suam nec dissimulare potuit ab eo, quod violenter ipsa natura praescripsit: "Et illud - inquit - propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una" 40. Et post haec Dei verba sua ipse subiungens: "ut exprimere - inquit - fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit". O aperta prorsus et vi veritatis extorta confessio! Propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intellegi voluit. Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei non honoratur prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim Deus potuit facere, quod eius praedicatorem pudeat dicere et, quod est gravius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine, cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. Illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati, illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis adversus nos ipsos inoboedientia iustissimo reciprocatu inoboedientibus reddita. Huius nos pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris non de vitio vel de poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus?
10. 23. Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sarra, quomodo ex repromissione acceperint filium, et tandem concupiscentiam nominat, non tamen addit carnis quia ipsa pudenda est. In concupiscentia autem nomine aliquando gloriandum est, quia est et concupiscentia spiritus adversus carnem 41, est et concupiscentia sapientiae 42. Ait ergo: "Certe hanc concupiscentiam, sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti; unde ergo per donum caeleste in senibus excitatur? Adstrue iam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod Deum vides conferre pro munere". Ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit et hanc eis donaverit Deus, quae procul dubio inerat in corpore mortis huius; sed fecunditas defuit, cuius auctor est Deus, et ipsa donata est quando voluit Deus. Absit autem, ut dicamus, quod nos putavit esse dicturos, Isaac sine concubitus calore generatum.
11. 24. Sed ipse iam dicat, quare interiret anima eius de genere suo, si circumcisus die non esset octavo, quid ipse peccasset, quid offendisset Deum, ut de aliena in se neglegentia tam severa sententia puniretur, si nullum esset originale peccatum. De circumcidendis enim Deus sic mandavit infantibus: Masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, disperiet anima eius de genere suo, quia testamentum meum dissipavit 43. Dicat iste, si potest, quomodo puer ille testamentum Dei dissipavit octo dierum, quantum ad ipsum proprie adtinet, innocens infans, et tamen nullo modoDeus vel sancta Scriptura id mendaciter diceret. Tunc ergo dissipavit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione, sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 44. Et hoc in illo significabatur expiari circumcisione octavi diei, hoc est sacramento Mediatoris in carne venturi, quia per eamdem fidem venturi in carne Christi et morituri pro nobis et tertio die, qui post septimum sabbati fuerat futurus octavus, resurrecturi etiam iusti salvabantur antiqui. Traditus est enim propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 45. Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum iustitiae fidei 46, ad significationem purgationis valebat et parvulis originalis veterisque peccati, sicut et baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus, non quod ante circumcisionem iustitia fidei nulla erat - nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide iustificatus est ipse Abraham, pater gentium, quae fidem ipsius fuerant sectaturae - sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum iustificationis ex fide. Eadem tamen fides Mediatoris salvos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non Vetus Testamentum quod in servitutem generat 47, non lex quae non sic est data 48, quae posset vivificare, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 49; quia sicut credimus nos Christum in carne venisse, sic illi venturum, sicut nos mortuum, ita illi moriturum, sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum, et nos vero et illi ad iudicium mortuorum vivorumque venturum. Non ergo iste humanam male defendendo impediat a salute naturam, quia omnes sub peccato nascimur et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur.
12. 25. "Ista - inquit - corporum commixtio cum calore, cum voluptate, cum semine, a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum". Dixit: "cum calore"; dixit: "cum voluptate"; dixit: "cum semine", non tamen dicere ausus est: "cum libidine". Quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit? Munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum, quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura vitiata. Ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi; et de quo nascitur, si iam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis huius est lege peccati. Quae cum ita sint, quomodo adiungit et dicit: "Confitearis ergo necesse est originale, quod finxeras, interisse peccatum"? Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es novus haereticus. Sub diabolo autem sunt, iudicio Dei, omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati.
13. 26. Sed quia de Abraham loquebatur et Sarra, subiunxit atque ait: "Quodsi dixeris: Usus in eis vigebat et fetus non erat, respondebo: Quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed Dei est opus qui nascitur. Qui enim primum hominem fecit ex pulvere 50, omnes fabricatur ex semine. Sicut ergo tunc limus, qui adsumptus est materia, non auctor hominis fuit, ita nunc vis illa voluptatis. Confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis vicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari". Haec omnia, quae dixit, excepto quod ait, a voluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur; quia vero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta perverse. Illud itaque, quo excepto cetera vera esse non abnuo, ideo non est verum, quia voluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a vero Deo condita, a quo ipsa conduntur et corpora, non fiunt voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate. Utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum voluptate misceantur, viderint feminae quid in secretis visceribus sentiant; nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. Libido tamen illa erubescenda - unde pudenda ipsa appellata sunt membra - non fuit in corpore vitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis huius retributa inoboedientia inoboedientiae, post peccatum. Sine qua libidine poterat opus fieri coniugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt oboedientia ceterorum sine illo ardore membrorum, quae voluntatis nutu moventur, non aestu libidinis concitantur.
13. 27. Attende cetera: "Hoc etiam - inquit - Apostoli confirmat auctoritas, cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur 51, et infra: Deus autem dat illi corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus 52. Si ergo Deus - inquit - humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum proprium sicut omnibus rebus corpus attribuit, unde quemquam reum natum probabis? Tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur adsertio. Verum age - inquit - tecum, precor, mitius. Mihi crede, etiam te Deus fecit, sed, quod fatendum est, gravis error infecit. Quid enim potest profanius dici, quam quod Deus hominem aut non fecerit aut, ut dicis, diabolo fecerit, aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus, quod non minus stultum dinoscitur esse quam impium? Ergo tam inops - inquit -tam inverecundus Deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in vitio? Vis autem scire, quod etiam in his, qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam Deus tribuisse probetur? Eo igitur tempore, cum Abraham metu percussus gentis barbarae Sarram, quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius provinciae adduxisse eam in noctis usum. Sed Deus, cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech veniens regiam frenavit audaciam comminatus interitum, si pergeret violare coniugium. Tunc Abimelech ait: Numquid, Domine, gentem ignorantem et iustam perdes? Nonne ipsi dixerunt se germanitate coniunctos? Surrexit ergo mane Abimelech et accepit mille didragma argenti et oves et vitulos et pueros et ancillas et dedit Abrahae atque a se mulierem remisit intactam. Oravit vero Deum Abraham pro Abimelech; et sanavit Deus Abimelech et uxorem et ancillas eius" 53. Cur autem haec tanta prolixitate narraverit, accipe breviter, in his enim quae secutus adiunxit: "Deus - inquit - orante Abraham curavit potentia dispensationis secretae, quae amota est verecundis vilium feminarum, quia clauserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech 54. Vide ergo - inquit - utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus Deus redditque placatus. Ipse - inquit - facit et piorum filios et impiorum, quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae Deo gaudet auctore; quod autem impii sunt, ad studiorum pravitatem, quae unicuique de libera voluntate contingit".
14. 28. His omnibus, quae tam multa dixit, respondemus nihil divinis testimoniis, quae interposuit, esse dictum de pudenda libidine, quam dicimus non fuisse in corpore beatorum, quando nudi erant et non confundebantur 55. Nam primum illud Apostoli de seminibus dictum est frumentorum, quae prius moriuntur, ut vivificentur 56. Quam sententiam scilicet apostolicam, quo consilio nescio, noluit iste complere; nam eam huc usque commemoravit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur. Apostolus autem addit: nisi moriatur. Sed iste, quantum existimo, quod de frumentis dictum est, de humano semine accipi voluit ab eis, qui haec legunt et Scripturas sanctas vel nesciunt, vel non recordantur. Denique non solum istam sententiam decurtavit, ut non adderet: nisi moriatur, verum etiam sequentia praetermisit, ubi aperuit Apostolus de quibus seminibus loqueretur. Ait enim Apostolus: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicuius ceterorum 57. His praetermissis iste contexuit quod deinde dicit Apostolus: Deus autem illi dat corpus prout vult et unicuique seminum proprium corpus 58, tamquam de concumbente homine dixerit Apostolus: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, ut intellegeremus non ab homine concubitu filios seminante, sed a Deo vivificari semen humanum. Sic enim fuerat praelocutus, quia "voluptas illa non explet operationis vicem, sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem dignetur operari". Et subiunxit testimonium quasi hoc dixerit Apostolus: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, hoc est, non a te vivificatur, sed hominem de tuo semine Deus operatur, tamquam ab Apostolo media illa, quae praetermisit iste, non dicta sint atque ita se habeat eius sententia, velut de humano semine loqueretur: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, Deus autem illi dat corpus prout vult et unicuique seminum proprium corpus. Denique post haec Apostoli verba sic infert sua: "Si ergo Deus - inquit - humano semini, quod nemo negat vel prudentium vel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit", quasi Apostolus de humano semine in illo testimonio sit locutus.
14. 29. De qua fraude quid adiuvaretur eius intentio, cum aliquanto adtentius cogitarem nihil potui reperire, nisi quia testem voluit adhibere Apostolum, quo probaret Deum, quod et nos dicimus, de humanis seminibus hominem operari. Et cum ei testimonium nullum occurreret, isto abusus est fraudulenter. Timens utique, ne forte, si appareret Apostolum non de humanis seminibus, sed de frumentis illa dixisse, hinc admoneremur, unde refutaretur non religiosae voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator, et impudens praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine, ad voluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus, sicut hoc seritur sine ulla pudenda libidine ad voluntatis nutum agricolarum obsequentibus manibus, honestiore in parentibus gignendorum desiderio filiorum, quam est implendorum in arantibus horreorum; ac deinde Creator omnipotens incontaminabili ubique praesentia et creatrice potentia de seminibus hominum prout vellet, quod et nunc facit, operaretur in femina, sicut de seminibus frumentorum prout vult operatur in terra, beatis matribus sine libidinosa voluptate concipientibus, sine aerumnoso gemitu parientibus, quandoquidem in illa felicitate et in corpore nondum mortis huius, sed vitae illius non esset feminis in excipiendis seminibus quod puderet, sicut non esset in edendis fetibus quod doleret? Quisquis non credit vel credi non vult, hominibus ante omne peccatum in illa paradisi felicitate versantibus hoc potuisse Dei voluntate et benignitate concedi, non optandae fecunditatis laudator, sed pudendae voluptatis amator est.
15. 30. Item aliud ex Libro divino testimonium, quod posuit de Abimelech et Deo volente clausa omni vulva in domo eius, ne mulieres eius parerent atque aperta rursus ut parerent, quid ad rem pertinet? quid habet de illa pudenda libidine, de qua nunc quaestio est? Numquid ipsam Deus detraxit illis feminis reddiditque cum voluit? Sed poena fuit, ut parere non possent, beneficium vero, ut parere possent more huius corruptibilis carnis. Non enim tale beneficium Deus conferret corpori mortis huius, quale non haberet nisi corpus vitae illius in paradiso ante peccatum, ut et conceptus proveniret sine libidine pruriente et partus sine dolore cruciante. Cur autem non intellegamus, quoniam quidem dicit Scriptura aforis omnem vulvam fuisse conclusam 59, aliquo dolore factum esse, ut non possent feminae concubitum perpeti, qui dolor Deo suscitante fuisset inflictus, miserante detractus? Nam si ad impedimentum serendae prolis esset libido detrahenda, viris esset detrahenda, non feminis. Femina enim posset voluntate concumbere, etiam desistente libidine, qua stimularetur, si viro non deesset, qua excitaretur. Nisi forte, quia scriptum est, et ipsum Abimelech fuisse sanatum, virilem dicturus est ei libidinem redditam. Quam profecto si amiserat, quid opus fuit cum divinitus admoneri, ut Abrahae non misceretur uxori? Sed sanatum dicit, quia domus eius ab illa peste sanata est.
16. 31. Iam nunc illa tria videamus, quorum trium quodlibet dixerimus, nihil ait dici posse profanius: "quod hominem Deus aut non fecerit, aut diabolo fecerit aut certe diabolus Dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus". Horum trium primum et novissimum non dici a nobis etiam ipse, si non sit excors aut nimium pervicax, confitetur. De illo quaestio est, quod secundo medioque loco posuit, ubi sic fallitur, ut a nobis hoc existimet dici, quod diabolo Deus hominem fecerit, tamquam in hominibus quos Deus ex hominibus parentibus creat, hoc intendat, hoc curet, hoc sui operis ratione provideat, ut habeat diabolus servos, quos ipse sibi facere non potest. Absit, ut hoc qualiscumque vel puerilis pietas suspicetur. Bonitate sua Deus fecit homines, et primos sine peccato, et ceteros sub peccato, in usus profundarum cogitationum suarum. Sicut enim de ipsius diaboli malitia novit ille quid agat, et quod agit iustum est et bonum, quamvis sit de quo agit iniustus et malus, nec eum propterea creare noluit, quia malum futurum esse praescivit; ita de universo genere humano, quamvis nullus hominum sine peccati sorde nascatur, bonum ille qui summe bonus est operatur; alios faciens tamquam vasa misericordiae, quos gratia discernat ab eis, qui vasa sunt irae, alios tamquam vasa irae,ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae 60. Eat iste nunc et adversus Apostolum, cuius ista sententia est, argumentetur, immo adversus ipsum figulum, cui respondere prohibet Apostolus dicens: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 61? Numquid ergo vasa irae negat esse iste sub diabolo? aut quia sub diabolo sunt, alius ea quam ille facit, qui vasa misericordiae facit? aut aliunde et non ex eadem massa facit? Hic itaque dicat: Ergo Deus vasa diabolo facit; quasi nesciat Deus sic eis uti ad opera sua iusta et bona, sicut ipso utitur diabolo.
17. 32. An vero filios perditionis 62 haedos sinistrae partis 63 diabolo pascit, et diabolo nutrit et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 64? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos, quia quod eis creando tribuit ad naturae pertinet bonitatem et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem bonae naturae quam creavit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri, si non renascuntur, ad semen pertinent maledictum ab initio 65, illius antiquae inoboedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae 66, ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur 67.
18. 33. Ab hac fide apostolica atque catholica veracissima et fundatissima cum Pelagianis iste discedens non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur 68. Ac sic accusat Ecclesiam toto orbe diffusam,in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras 69, a quo necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur et in eius regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur. Contra istam fundatissimam veniens veritatem, ne universam Christi Ecclesiam oppugnare videatur, quasi me unum alloquitur et velut corripiens atque admonens dicit: "Etiam te Deus fecit, sed, quod est fatendum, gravis error infecit". Sane quod me Deus fecerit agnosco et gratias ago, qui tamen cum irae vasis perissem si tantum ex Adam me fecisset et in Christo non refecisset. Quod cum possessus Pelagiana impietate non credit, si in tanto malo in finem usque perdurat, non ipse, sed catholici videant, qualis et quantus eum error non infecerit, sed plane interfecerit.
19. 34. Adtende sequentia: "Quod autem - inquit - filii ex coniugio suscepti naturaliter boni sunt, Apostolo dicente discamus, qui ait de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua invicem masculi in masculos turpitudinem operantes 70. Ostendit ergo - inquit - usum feminae et naturalem esse et pro suo modo laudabilem; flagitium autem ex voluntate propria exerceri contra institutionis pudorem. Merito itaque - inquit - et in bene utentibus genus concupiscentiae modusque laudatur et in turpibus excessus eius punitur. Denique eodem tempore Deus Abrahae et Sarrae marcentia aevo membra vegetavit, quo in Sodomis ipsa igneo imbre punivit 71. Si igitur putas - inquit - accusandum membrorum vigorem, quoniam per ipsum Sodomitae flagitiis obliti sunt, accusabis etiam creaturam panis et vini, quoniam hinc quoque eos peccasse Scriptura divina significavit; dicit enim Dominus per Ezechielem prophetam: Verumtamen hae iniquitates Sodomae sororis tuae superbia; in saturitate panum et abundantia vini fluebant ipsa et filii eius, et manum pauperis et egentis non adiuvabant 72. Elige iam - inquit - utrum mavis: aut reputa divino operi commixtionem corporum aut creaturam panis et vini similiter malam esse defini. Quod si feceris, aperte Manichaeus esse convinceris. Concupiscentiae autem naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur. Quid dicis ergo - inquit - "ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari"? His sermonibus - inquit - quod negaveras concessisti, quod concesseras sustulisti et nihil magis laboras, quam ut parum intellegaris. Ostende sine commixtione nuptias corporales; aut unum aliquod huic operi nomen imponito, et vel bonum vel malum coniugium nuncupato. Spopondisti utique bona te definire coniugia; si coniugium bonum, si homo fructus coniugii bonus, si hic fructus opus Dei malus esse non potest, qui per bonum ex bono nascitur, ubi igitur originale malum, quod tot praeiudiciis interemptum est?".
20. 35. Ad haec respondeo non solum filios ex coniugio, verum etiam ex adulterio bonum aliquod esse, secundum opus Dei quo creati sunt, secundum autem originale peccatum in damnatione nasci ex Adam primo, non solum si de adulterio, verum etiam si de coniugio generentur, nisi in Adam secundo, qui est Christus, regenerentur. Quod autem ait Apostolus de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes 73; non dixit usum coniugalem, sed naturalem eum volens intellegi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. Ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Ab ea vero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et coniuge quisque utatur, contra naturam est et flagitiosum. Denique prius idem Apostolus de feminis dixit: Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam 74, deinde, de masculis in masculos turpitudinem operantibus, relicto usu femineo naturali. Non ergo isto nomine, id est, usu naturali coniugalis est laudata commixtio, sed immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite et feminis, sed tamen naturaliter uterentur.
21. 36. Panem vero et vinum 75 sic non reprehendimus propter luxuriosos et ebriosos, quomodo nec aurum propter cupidos et avaros. Quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi 76. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum vitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur regenerandi sunt, ne damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, quod erubescunt et mali et boni, meliusque credimus ei qui dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 77, quam huic qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam, peius malum. Recte igitur diximus: "Ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari"; quoniam natura humana, quae nascitur vel de coniugio vel de adulterio, Dei opus est. Quae si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda. Atque ut ad unum verbum utrumque concludam; natura humana si malum esset, creanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus neque excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum quod ibi a misericorde salvatore sanandum est.
22. 37. "Ostende - inquit - sine commixtione nuptias corporales". Non ostendo ego nuptias corporales sine commixtione, sed nec ipse ostendit eamdem commixtionem sine confusione. In paradiso autem si peccatum non praecessisset, non esset quidem sine utriusque sexus commixtione generatio, sed esset sine confusione commixtio; esset quippe in coeundo tranquilla membrorum oboedientia, non pudenda carnis concupiscentia. Proinde coniugium bonum est, unde ordinate seminatus nascitur homo, et fructus coniugii bonus, quod est ipse qui ita nascitur homo; sed peccatum malum est, cum quo nascitur omnis homo. Deus quippe fecit et facit hominem, sed per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 78.
23. 38. "Novo - inquit - genere disserendi et catholicum profiteris et Manichaeo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum et magnum malum". Prorsus quid loquatur, ignorat sive ignorare se simulat. Aut enim non intellegit aut non vult intellegi quid dicamus. Sed si non intellegit, praeoccupatione impeditur erroris; si autem non vult quid dicamus intellegi, pervicaciae vitium est, quo suum defendit errorem. Et Iovinianus, qui paucos ante annos novellam conatus est haeresim condere, Manichaeis patrocinari dicebat catholicos, quod adversus eum sanctam virginitatem nuptiis praeferebant. Sed responsurus est iste non se quod Iovinianus de indifferentia nuptiarum virginumque sentire. Nec ego id dico, quod isti hoc sentiant; verumtamen per Iovinianum catholicis Manichaeos obicientem non esse hoc novum, novi haeretici recognoscant. Nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. Sed sicuti Ariani Sabellianos nos esse criminantur, quamvis non dicamus unum eumdemque esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod Sabelliani dicunt, sed dicamus unam eamdemque esse naturam Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manichaeos obiciunt, quamvis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicamus malum primum hominum primis coniugibus accidisse et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt catholici. Sed sicut Ariani, dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas, ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere.
24. 39. "Definis - inquit - hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse. Huc enim pervenit quod dixisti bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de coniugio trahi". Frustra omnino conatur apud intellegentem lectorem, quae sunt recta pervertere. Absit enim, ut dicamus hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, sed dicimus hominem, sive de coniugio sive de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse propter auctorem naturae Deum, malum aliquid trahere propter originale peccatum. Quod ergo dicimus: "Bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de coniugio trahi", non huc pervenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis nec innocentem de nuptiis, sed ex utroque reum generatione factum propter originale delictum et utrumque regeneratione absolvendum propter naturae bonum.
25. 40. "Unum ex his - inquit - verum est, alterum falsum". Huic eadem brevitate respondeo: Immo utrumque verum est, neutrum falsum. "Verum est - inquit - quod adulteriorum culpam homo, qui inde nascitur, non potest excusare, quia quod adulteri fecerunt, ad vitium pertinet voluntatis; quod autem genuerunt, ad laudem spectat fecunditatis, quia, si quis furtivum triticum serat, non nascitur messis obnoxia. Vitupero itaque- inquit - furem, sed laudo segetem. Innocentem pronuntio qui nascitur ex generositate seminum, dicente Apostolo: Deus illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus 79; condemno vero flagitiosum, qui ex propositi perversitate peccavit".
26. 41. Ad haec adiungit et dicit: "Prorsus autem si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis, quia omnis causa mali expers boni est. Homo autem - inquit - qui de nuptiis nascitur, non criminibus, sed seminibus imputatur. Seminum vero causa in conditione corporum est, quibus corporibus qui male utitur boni meritum, non genus sauciat. Liquido igitur - inquit - claret bonum non esse causam mali. Si ergo - inquit -trahitur et de nuptiis originale malum, causa mali conventio nuptiarum et necesse est malum esse, per quod et ex quo malus fructus adparuit, dicente Domino in Evangelio: Ex fructibus suis arbor agnoscitur 80. Quomodo - inquit - tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur rea esse coniugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens adprobetur. Defenduntur autem et bona pronuntiantur; fructus igitur adprobatur innocuus".
26. 42. Ad haec responsurus, prius volo intentum esse lectorem nihil agere istos, nisi ut salvator non sit parvulis necessarius,quos peccata prorsus a quibus salventur negant habere. Haec tanta perversitas et tantae inimica gratiae Dei, quae data est per Iesum Christum Dominum nostrum, qui venit quaerere et salvare quod perierat 81, insinuare se nititur cordibus parum intellegentium laude operum divinorum, hoc est, laude naturae humanae, laude seminis, laude nuptiarum, laude utriusque sexus commixtionis, laude fecunditatis, quae omnia bona sunt. Nolo enim dicere: laude libidinis, quia eam et ipse nominare confunditur, ut aliud aliquid, non ipsam laudare videatur. Ac per hoc mala, quae acciderunt naturae, non discernendo ab ipsius bonitate naturae non eam (quia falsum est) ostendit sanam, sed sanari non permittit aegrotam. Et ideo illud quod diximus: "quod adulteriorum culpam bonum quod inde nascitur", id est "homo non potest excusare", verum esse concedit et hoc, unde nulla inter nos quaestio est, etiam similitudine furis furtivum triticum seminantis, de quo bona utique messis nascitur, adstruit et confirmat, ut potest. Illud autem alterum quod diximus: "Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari", non vult consentire quod verum sit; quia si consenserit, non Pelagianus haereticus, sed Christianus catholicus erit. "Prorsus - inquit - si malum de nuptiis trahitur, accusari possunt, excusari non possunt, et in diaboli iure opus earum fructumque constituis; quia omnis causa mali expers boni est". Et ad hoc cetera adtexit, ut probet causam mali bonum esse non posse, et ideo nuptias, quia bonum sunt, causam mali non esse; ac per hoc de illis peccatorem, qui necessarium habeat salvatorem, nasci omnino non posse, quasi nos nuptias causam dicamus esse peccati. Quamvis homo, qui ex illis nascitur, non nascatur sine peccato, nuptiae institutae sunt causa generandi, non peccandi. Propter quod illa est a Domino benedictio nuptiarum: Crescite et multiplicamini, et replete terram 82. Peccatum autem, quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum coniunctione sunt nuptiae. Nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis et potuerunt esse nuptiae sine illo; ad conditionem autem pertinet corporis non vitae illius, se mortis huius, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamvis ipsum possit esse sine illis. Nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque immunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum, aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et movetur et movet et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis pervenit finem. Hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum, sed habent illud in corpore mortis huius paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt implere quod volunt. Non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas venit, sed ab eo quod ex uno homine peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 83.
26. 43. Quid est ergo quod ait: Ex fructibus suis arbor agnoscitur 84, quia hoc in Evangelio dixisse Dominum legimus? Numquid inde Dominus loquebatur et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur et mala de mala, nec possunt bona de mala et mala de bona? Quodsi nuptias tamquam arborem bonam secundum istam quam commemoravit evangelicam similitudinem posuerimus, profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. Quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum, tamquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit; mala quippe arbor bonos fructus non facit 85. Porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo, ita etiam hic non erit arbor connubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. Nihil proinde valet ad istam quaestionem similitudo illa evangelica, quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente et expiatur in renascente, sed voluntarium peccatum hominis primi originalis est causa peccati. "Dicis iterum - inquit - nam sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei". Et dixi hoc, et verissime dixi; et si non Pelagianus, sed catholicus esset, nihil aliud et ipse in Catholica diceret.
27. 44. Quid est ergo quod quaerit a nobis: "Per quid peccatum invenitur in parvulo? Utrum per voluntatem an per nuptias an per parentes?". Sic enim loquitur et tamquam ad omnia ista respondet et a peccato quasi cuncta ista purgando, nihil vult remanere unde peccatum inveniatur in parvulo. Verba denique iam ipsa eius attende: "Per quid igitur - inquit - peccatum invenitur in parvulo? Per voluntatem? Nulla in eo fuit. Per nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum quos in hoc actu non peccasse praemiseras, sed, quantum ex consequentibus apparet, non hoc vere concesseras. Ipsae sunt igitur execrandae - inquit - quae causam fecerunt malo? Sed illae solae opus indicant personarum. Parentes igitur qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles sunt. Ambigi ergo - inquit - iam non potest, si tuam sequamur sententiam, coniuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est, ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. Et ubi est, quod paulo ante hominem opus Dei dixeras? quia, si per originem malum in hominibus, per malum ius diaboli in homines, diabolum esse dicis auctorem hominum, a quo est origo nascentium; si autem credis a Deo hominem fieri et esse coniuges innocentes. Vide quamstare non possit trahi ex his originale peccatum".
27. 45. Ad omnia ista huic respondet Apostolus, qui neque voluntatem arguit parvuli, quae propria in illo nondum est ad peccandum, neque nuptias, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem, neque parentes, in quantum parentes sunt invicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, sed: Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intravitet per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 86. Quod isti si catholicis auribus mentibusque perciperent, adversus fidem gratiamque Christi rebelles animos non haberent neque conarentur inaniter ad suum proprium et haereticum sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta convertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit primum, in quo de cetero quisquis peccare voluit, peccandi invenit exemplum, ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes homines, sed illius unius imitatione transiret, cum profecto, si Apostolus imitationem hic intellegi voluisset, non per unum hominem, sed per diabolum potius in hunc mundum peccatum intrasse et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius 87. Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum.
27. 46. Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit 88, id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset 89. Erat ergo, sed non deputabatur, quia non ostendebatur, quod deputaretur. Sicut enim alibi dicit: Per legem cognitio peccati 90. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen 91 - hoc est, quod supra dixerat: usque ad legem - non ut a Moyse deinceps non esset peccatum, sed quia nec per Moysen lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. Regnavit autem in quibus? Et in his, inquit, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri 92. Cuius futuri nisi Christi? Et qualis forma nisi a contrario? Quod alibi etiam breviter dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 93. Sicut in illo illud, ita in isto istud; ipsa est forma, sed haec forma non omni ex parte conformis est. Unde hic Apostolus secutus adiunxit: Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit 94. Quid est: multo magis abundavit, nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? Et non, inquit, sicut per unum hominem peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 95. Ex uno ergo quid nisi delicto? Quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit? Gratia vero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in uno quo que homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 96. Adhuc permaneant in vanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem 97, et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur, nisi in Christo renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur in parvulo: utrum per voluntatem an per nuptias an per parentes? Ecce audiat per quid, audiat, et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo: Per unius delictum, inquit Apostolus, in omnes homines ad condemnationem. Omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem per Christum, cum utique non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad vitam. Sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad vitam; sicut dicimus de litterarum magistro, si in civitate solus est: Omnes iste hic litteras docet non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso. Denique autem quos omnes dixerat, multos postea dixit, eosdem ipsos tamen omnes multosque significans: Sicut enim, inquit, per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi 98.
27. 47. Adhuc quaerat, per quid peccatum inveniatur in parvulo. Respondeant ei Paginae sanctae: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 99. Ob unius delictum multi mortui sunt 100, iudicium ex uno in condemnatìonem 101. Ob unius delictum mors regnavit per unum 102. Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem 103. Per unius inoboedientiam peccatores constitutì sunt multi 104. Ecce per quid delictum invenitur in parvulo! Iam credat originale peccatum, sinat venire parvulos, ut, salventur, ad Christum.
28. 47. Quid est quod dicit: "Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit; per quas rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum?". Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? Per unum hominem, ait Apostolus; per unius delictum, ait Apostolos; per inoboedientiam unius hominis, ait Apostolus. Quid quaerit amplius? quid quaerit apertius? quid quaerit inculcatius?
28. 48. "Si peccatum - inquit - ex voluntate est, mala voluntas, quae peccatum facit; si ex natura, mala natura". Cito respondeo: Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte, utrum et originale peccatum. Respondeo: Prorsus et originale peccatum, quia et hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset et in omnes transiret. Sed quod secutus adiunxit: "Si ex natura, mala natura", quaero ab illo, ut, si potest, respondeat, sicut manifestum est ex voluntate mala tamquam ex arbore mala, fructus eius fieri omnia opera mala, sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo, quid erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quia voluntas mala angeli ex angelo, ex homine homini orta est; quid erant haec duo, antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a bono Deo, sed quia de nihilo factum est, non de Deo. Quid ergo est quod dicit: "Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"? Nonne opus diaboli, quando primum in angelo, qui diabolus factus est, ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit, cur malum, quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit, praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens: Et ita in omnes homines pertransiit 105? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei, atque ut alio modo idipsum dicam, quia diaboli opus, id est peccatum per ipsum diabolum exortum, quia factura vel opus est Dei, per aliud opus Dei, id est hominem pertransiit, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus est solus immutabilis et potentissimae bonitatis, quia et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene operatur per omnia.
29. 49. "In uno - inquit - homine iure vituperatur intentio et origo laudatur, quia duosunt, quae contrariis adplicentur; in parvulo autem unum est, natura tantum, quia voluntas non est. Illud ergo unum - inquit - aut Deo adscribetur, aut daemoni. Si natura - inquit - per Deum est, non potest in ea esse originale malum; si a diabolo, nihil erit, per quod homo divino operi vindicetur. Perfecte itaque Manichaeus est, qui malum originale defendit". Audiat potius adversum ista quod verum est. In uno homine iure vituperatur intentio et natura laudatur, quia duo sunt, quae contrariis applicentur; sed etiam in parvulo non unum est tantum, id est natura, in qua creatus est homo a Deo bono; habet enim et vitium, quod per unum in omnes homines pertransiit, sicut sapit Apostolus, non sicut desipit Pelagius vel Caelestius vel eorum quicumque discipulus. Horum itaque duorum, quae in parvulo esse diximus, unum adscribitur Deo, alterum diabolo. Et quod utrumque propter unum horum, id est, propter vitium subicitur potestati diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, sed Dei; subicitur autem vitium vitio, natura naturae; quia et in diabolo utrumque est, ut, cum dilecti et electi de potestate tenebrarum eruuntur, cui iure subduntur, appareat quid donetur iustificatis bonis a Deo bono bene operante et de malis.
29. 50. Quod autem iste sibi quasi religiose dicere visus est: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum", nonne religiosius sibi alius videtur dicere: Si natura per Deum est, non potest in ea oriri ullum malum? Et tamen falsum est; hoc enim Manichaei asserere voluerunt et non creaturam Dei factam de nihilo, sed ipsam naturam Dei malis omnibus implere conati sunt. Non enim ortum est malum nisi in bono, nec tamen summo et immutabili, quod est natura Dei, sed facto de nihilo per sapientiam Dei. Est itaque per quod homo divino operi vindicetur, quia non esset homo, nisi divino opere crearetur. Malum autem non esset in parvulis, nisi voluntate primi hominis peccaretur et origine vitiata peccatum originale traheretur. Non ergo sicut iste ait: "Perfecte Manichaeus est, qui malum originale defendit", sed perfecte Pelagianus est,qui malum originale non credit. Neque enim ex quo esse coepit Manichaei pestilentiosa doctrina, ex illo coeperunt in Ecclesia Dei parvuli baptizandi exorcizari et exsufflari, ut ipsis mysteriis ostenderetur non eos in regnum Christi, nisi erutos a tenebrarum potestate transferri 106, aut in libris Manichaei legitur, quod venerit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 107; aut quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit 108, et cetera ad eamdem sententiam pertinentia, quae supra commemoravimus; aut quod reddit Deus peccata patrum in filios 109; aut quod in Psalmoscriptum est: Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit 110; aut: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 111; aut: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea quasi nihil ante te, verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens 112; aut quod Apostolus dicit: Omnis creatura vanitati subiecta est 113; aut in libro Ecclesiaste: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo quem ipse laborat sub sole 114? aut in libro Ecclesiastico: Iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 115; aut quod dicit Apostolus: In Adam omnes moriuntur 116; aut quod dicit sanctus Iob, ubi de peccatis suis loquitur: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curam fecisti et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita eius super terram 117. Quas enim dixerit sordes, quia peccata intellegi voluit, ipsa lectio indicati ubi prorsus unde loquatur apparet. Unde est et illud apud prophetam Zachariam, ubi aufertur a sacerdote vestis sordida et dicitur ei: Ecce abstuli peccata tua 118. Puto, quod ista omnia et cetera huiusmodi, quae indicant omnem hominem sub peccato et maledicto nasci, non leguntur in tenebris Manichaeorum, sed in luce Catholicorum.
29. 51. Quid autem dicam de ipsis divinarum Scripturarum tractatoribus, qui in cattolica Ecclesia floruerunt, quomodo haec non in alios sensus conati sunt vertere, quoniam stabiles erant in antiquissima et robustissima fide, non autem novitio movebantur errore? Quos si colligere et eorum testimoniis uti velim, et nimis longum erit, et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus averti, minus fortasse videbor praesumpsisse quam debui. Verumtamen, ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut iam commemoravi, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium - qui tamen Ambrosius nihil aliud defendit in parvulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi originale peccatum - numquid et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo non solum fuisse, sed vel esse potuisse Manichaeus, cum prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis apparuit? Et tamen in libro De baptismate parvulorum ita defendit originale peccatum, ut propterea dicat et ante octavum diem, si necesse sit, parvulum baptizari oportere, ne pereat anima eius. Quem tanto vult intellegi ad indulgentiam baptismi facilius pervenire, quando magis ei dimittuntur non propria, sed aliena peccata. Hos iste audeat dicere Manichaeos et antiquissimam Ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur parvuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum eius, eruti transferantur 119. Nos autem paratiores sumus cum istis viris et cum Ecclesia Christi in huius fidei antiquitate firmata quaelibet maledicta et contumelias perpeti quam cum Pelagianis cuiuslibet eloquii praedicatione laudari.
30. 52. "Ais iterum - inquit - et dicis: Nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset, nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset"; non dixi: Nulla esset concupiscentia; quia est et glorianda concupiscentia spiritalis, qua concupiscitur sapientia 120, sed dixi: "Nulla esset pudenda concupiscentia". Relegantur verba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur appareat. Sed quo voluerit eam nomine appellet. Illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inoboedientiae praecesserat, ideo subsecutam. Qui autem vult intellegere quid senserint, debet considerare quid texerint. Succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non vestimenta fecerunt, quae succinctoria graece
nuncupantur. Quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est, quae nonnulli latini campestria sunt interpretati. Quis autem ignorat qui campestrantur quas partes corporis contegant? Has enim tegebant Romani iuvenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit.
31. 53. "Illae ergo nuptiae - inquit - quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles; ista vero coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inventa definis. Illa itaque - inquit - quae institui potuisse somnias, bona deliberas; ista vero, de quibus dicit Scriptura divina: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 121, profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non coniugium nuncupari". Non est mirum si Pelagiani dieta nostra in sensus quos volunt detorquere conantur; quando et de Scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem haereticorum etiam ceterorum. Quis enim diceret sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse potuisse? Deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos 122, sicut scriptum est. Unde autem fieri posset, ut qui fuerant coniungendi et ipsa coniunctione generaturi sua corpora non moverent, quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? Non ergo hic quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri, sed de pudendo motu genitalium, qui profecto non esset et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, se voluntati sicut cetera membra servirent. Annon etiam nunc in corpore mortis huius imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? Humori denique, quod est mirabilius, in vesica intus posito, qui, et quando eius copia non urgemur, imperatur ut profluat et obtemperat? Immo ipsis abditis visceribus et nervis, quibus idem humor continetur, imperatur, ut eum propellant, exprimant, eiciant, et, si sanitas adest, sine difficultate serviunt voluntati. Quanto ergo facilius atque tranquillius oboedientibus genitalibus corporis partibus et ipsum membrum porrigeretur et homo seminaretur, nisi hominibus illis inoboedientibus membrorum istorum inoboedientia iusto supplicio redderetur? Quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, iubente voluntate quam pruriente voluptate filios seminare. Immundi autem, qui propter istum morbum, non solum meretrices, verum etiam coniuges amant, de hoc supplicio carnis graviore supplicio mentis exsultant.
32. 54. Absit ergo, ut dicamus, quod nos dicere iste confingit: "Ista coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inventa" prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio Deus instituit. Hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamvis iam debita damnatione moritura. Istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est (excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et Ecclesiae sacramento): Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 123. Hoc enim ante peccatum dictum est et, si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri. Et nunc quamvis sine illa non fiat in corpore mortis huius, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. Quamobrem etsi dicitur nunc alias esse nuptias, alias vero, si nemo peccasset, esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quamdam in deterius mutatam dicitur qualitatem. Sicut alius dicitur, quamvis idem ipse sit homo, qui mutaverit vitam sive in melius sive in deterius - aliud est enim iustus, aliud peccator, quamvis idem ipse sit homo - sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine; cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime coniungitur mulier viro et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato servatur immunis et hoc more legitimo filii seminantur, eadem ipsae sunt nuptiae, quas Deus instituit, quamvis diabolus nonipsas, sed homines, ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati persuasione sauciaverit inoboedientiae persuadendo peccatum, cui per divinum iudicium inoboedientia membrorum reciproca redderetur, in qua coniugati, quamvis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a Deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem.
33. 55. Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis adversus novos haereticos disputationibus laboramus, et occulto Dei compulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissolvit. Volens enim nobis maiorem invidiam commovere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato parvulos nasci: "Illos ergo - inquit - qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos vero, qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. Probavi itaque - inquit - nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem". Ego quidem conditorem hominum omnium, quamvis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non moveat membra, nisi quando volumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus, vitando conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat Apostolus in hoc morbo possideri uxores 124, et non est morbus. Quod enim graecus
habet: , alii latine interpretati sunt: in morbo desiderio, vel concupiscentiae, alii vero: in passione concupiscentiae, vel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus invenitur; sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad vituperationem consuevit intellegi.
33. 56. Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste sentiat, de parvulis, pro quibus laboramus, ut salvatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. Verba eius repeto: "Illos ergo - inquit - qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos vero, qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis". O si nodum solvat etiam contentionis, quomodo nodum solvit istius quaestionis! Numquid enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? De parvulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo invidia commovetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. Cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? Inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putavit invidiam. Ipse dicit: "Quomodo sunt rei parvuli pro quibus Christus mortuus est?". Nos respondemus: Immo parvuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? Ista controversia iudicem quaerat. Iudicet ergo Christus et, cui rei mors eius profecerit, ipse dicat. Hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 125. Iudicet cum illo et Apostolus, quia et in Apostolo ipse loquitur Christus. Clamat et dicit de Deo Patre, quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 126. Puto, quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa parvuli non separentur a nobis. Sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro parvulis Christum verum etiam inde nos arguit, quod eosdem parvulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? Iam itaque Apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. Traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 127. Si igitur, sicut iste et confitetur, et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et parvuli, pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est traditus Christus; habent profecto et parvuli delicta originalia, pro quibus est traditus Christus, habet quod in eis sanet, qui sicut ipse ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 128; habet cur eos salvos faciat, qui venit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores salvos tacere 129; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum 130; habet propter quod eos quaerat, qui venit, ut dicit, quaerere et salvum facere quod perierat 131; habet quod in eis solvat Filius Dei, qui propterea venit, sicut dicit apostolus Ioannes, ut solvat opera diaboli 132. Huic ergo parvulorum saluti inimicus est, qui eorum sic asserit innocentiam, ut sauciatis et vulneratis neget necessariam medicinam.
34. 57. Iam quod sequitur et adiungit, attende. "Si ante peccatum - inquit - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias damnat, amoveto hunc sensum precor de ecclesiarum medio et vere credito quia per Iesum Christum ìàcta sunt omnia et sine ipso factum est nihil" 133. Ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. Persuasit malum diabolus tamquam peccatum, non creavit tamquam naturam. Sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo vitiavit. Qui enim vulnerat, non creat membra sed vexat. Sed vulnera, quae corporibus infliguntur, membra faciunt claudicare vel aegre moveri, non eam virtutem qua iustus est homo; vulnus autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur. Hoc autem valde tunc maius atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum est facta peccatrix, verum etiam genuit peccatores. Et tamen ipse languor, quo bene vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vitium, sicut certe mala in corpore valetudo non est ulla substantia vel natura, sed vitium; ei licet non semper, tamen plerumque malae valetudines parentum ingenerantur quodammodo et apparent in corporibus filiorum.
34. 58. Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur nec nisi in renascente remittitur, ita ut etiam de parentibus iam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis nativitas obligavit, secunda spiritalis absolvat, cuius rei mirabilis mirabile Creator in oliva et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex oleastri, verum etiam ex olivae semine nonnisi oleaster exoritur. Quapropter quamvis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis 134, tamen, quia remissa est in remissione peccatorum, non iam illis in peccatum reputatur nec nocet aliquid, nisi eius motibus ad illicita consentiatur. Proles vero eorum, quia non per spiritalem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, velut ex illa oliva quidam nostri generis oleaster sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. Quomodo ergo adfirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus et culpam generantibus, cum potius veritas mostrat, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi renascentibus?
35. 59. Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa impudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et impudicis, sentiat iste quodlibet, quia ei, sicut video, multum placet; non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellavit, membrorum vigore in nec castarum aurium revereatur horrorem; appellet membrorum potentiam, nec caveat impudentiam; dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi vigorem velut florem virere potuisse nec opus fuisse, ut tegeretur, quod ita moveretur, ut inde nemo confunderetur, sed parata coniuge semper exerceretur, numquam reprimeretur, ne aliquando voluptas tanta tantae felicitati negaretur. Absit enim, ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod vellet aut in suo corpore vel animo sentire quod nollet ac per hoc si motus libidinis voluntatem hominum praeveniret, voluntas continuo sequeretur; uxor, quae propter hoc numquam absens esse debebat, sive conceptura sive iam gravida, illico admoveretur et aut proles seminaretur aut voluptas naturalis et laudabilis expleretur; et periret semen hominis, ne appetitus tam bonae concupiscentiae fraudaretur; tantum non se converterent coniuges in eum usum, qui est contra naturam sed quotiens delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. Verumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc voluptatem laudabilis illa libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suavis esset, an repugnarent, quoniam turpis esset? Si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque honestatis? Si repugnarent, ubi est pax tantae felicitatis? Hinc si forte erubuerit et dixerit tantam pacem felicitatis illius tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut numquam carnis concupiscentia voluntatem illorum hominum praeveniret, sed, cum ipsi vellent, tunc illa consurgeret, tunc autem vellent, quando ad seminandos filios opus esset, ita ut nullus seminis esset irritus iactus, nullus fieret concubitus, quem non sequeretur conceptus et partus ad nutum serviente carne, ad nutum serviente libidine; hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. Et si non vult concedere vitium esse libidinem, dicat saltem per illorum hominum inoboedientiam etiam ipsam vitiatam esse carnis concupiscentiam, ut illa, quae oboedienter et ordinate moveretur, nunc inoboedienter inordinate que moveatur, ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet coniugatis, sed et quando non est necessaria moveatur et, quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, eorum sequatur nutus, sed suos exerat motus. Hanc ergo eius inoboedientiam inoboedientes illi tunc homines receperunt et in nos propagine transfuderunt. Neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate movebatur, quando membra prius glorianda, tunc iam pudenda texerunt.
35. 60. Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quodlibet, praedicet utlibet, laudet quantumlibet (sicut enim multis locis significati multum libet), ut eius si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carne coniugum non fruuntur, tantum parvulis parcat, ut non eos laudet inutiliter defendatque crudeliter, salvos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium, sed ad salvatorem Christum venire permittat. Nam ut iam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti scriptus est, ut diceret: "Vere credito quia per Iesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil" 135, concedat Iesum etiam parvulis esse Iesum et, ut per eum facta omnia fatetur per id quod est Verbum Deus, ita etiam parvulos ab eo salvos fieri fateatur per id quod est Iesus, si vult catholicus esse Christianus. Sic enim scriptum est in Evangelio: Et vocabunt nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 136. Ideo ergo Iesum, quoniam Iesus latine Salvator est. Ipse enim salvum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et parvuli, salvum faciet autem a peccatis eorum. Sunt ergo et in parvulis peccata originalia, propter quae Iesus, id est, Salvator, possit esse et ipsorum.