DOMINO MERITO DILECTISSIMO ET SINCERISSIMO FILIO ET CONDIACONO PAULINO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Quemadmodum obtemperem voluntati tuae de rebus gestis martyrum nostro sermone digerendis, cum maxime cupiam, nondum colligo. Legi enim quod dignatus es mittere et inveni quaedam aliorum sermone narrata, quaedam vero solis forensibus gestis quae me maxime delectaverunt expressa. Proinde si illa, in quibus nos alii praecesserunt, post ipse narrare voluero, quasi doctor importunus videbor vel superfluus operator; si autem illa quae solis gestis forensibus [continentur] loquendo commemorare voluero, vereor ne non solum non adiuvem germaniorem affectum quem mihi ipsi fecerunt, cum a me sola ipsa gesta legerentur [...].
2. Ut enim moverer tale aliquid facere, quando de hac re tuae Caritati locutus sum, delectaverant me quaedam de martyribus conscripta a venerabilis memoriae sene Ambrosio quae comparata ceteris quorum scripta de his rebus legeram non praeposui, sed ea maxime narravit senex Ambrosius quae in publicis gestis cognosci non possent. Et ideo non tantum minime superfluum, verum etiam maxime necessarium opus eius apparet, sicut legitur a nescio quo conscriptum etiam de beatissimo martyre Cypriano, quod in hortis suis, cum accitus est ad passionem, [quod] Vico Saturni cum teneretur et multitudo fratrum pro foribus excubabat, iussit puellas custodiri, et si quid huiusmodi est quod in forensibus gestis non potest inveniri.
3. Ego autem quid faciam, qui non habeo unde cognoscam quod praeter gesta publica de martyribus cognoscendum est, nisi quod eorum legeram qui me in hoc opere praevenerunt? Quod autem in gestis publicis lego, si hoc solum meo sermone narrare voluero, decolorare id potius quam illustrare conabor. Hanc suggestionem meam peto consideres et quid tibi videatur fiducia fraterna rescribe.