DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI FRATRI ET SACERDOTI NOVATIO ET CETERIS FRATRIBUS AUGUSTINUS ET MECUM FRATRES IN DOMINO SALUTEM
1. Quamvis valde prolixas in causa Abensium mihi litteras miserit Dilectio tua, onerosae tamen mihi non fuerunt, quoniam vehementer volebam cuncta cognoscere, [et] sic omnino quemadmodum a te exposita accepi. Gratias itaque ago Domino Deo nostro, quia post maximam desperationem communionis et salutis illorum quam mihi fecerat textus superior litterarum quo cuncta narrasti, repentina et inopinata me laetitia perfudisti nuntians et omnes basilicas traditas Ecclesiae catholicae et universam eorum multitudinem ad pacem Christi atque unitatem summa alacritate conversam exceptis paucis ordinis viris quos interlocutio iudicis quem contra salutem suam qua potuerunt astutia fefellerunt fecerat pigriores et quasi a legum vinculis alienos; quamquam et ipsos credo posterioribus eius litteris sumptis, quarum mihi supervenientium exemplum dignatus es mittere amputata excusatione, potuisse converti.
2. Quod si factum est vel factum fuerit, peto nobis quacumque occasione indicare non negligas; admoneo sane, quamvis te hoc sponte in Domini Spiritu studiosius me curare non nesciam, ut sibi innotescentibus collationis gestis et quibuscumque aliis in hac causa utilibus scriptis discant, de quanto malo per tantam instantiam liberentur, ut non solum timore temporalium molestiarum, sed etiam timore ignis aeterni et dilectione veritatis in catholica pace teneantur. Nam nisi fallor iam me aliquando scripsisse reminiscor, ut eadem gesta annis omnibus sollemniter in Ecclesia legantur per dies quadragesimae, quando ieiunantibus vacat audire, sicut facit Carthaginiensis Ecclesia nostra et aliquae diligenter Ecclesiae; quod utinam fieri per totam Africam posset. Scripsimus etiam unum librum de ipsis gestis tractantes qui, cum fuerint eadem gesta finita, cum maxima iucunditate apud nos legitur et auditur a populo; quem si nondum habetis, habere debetis.
3. Non autem ista apud nos de gradu lectoris leguntur sicut Scripturae canonicae, quoniam oportet, sed sic ea legunt lectores, ut nec casulis se expolient et cum volunt sedeant, ubi a sedentibus qui sedere voluerint possint commode audiri, tamquam si privatim in domo legerentur. Sed ideo fit in Ecclesia, quia multitudinem capit et uterque sexus non prohibetur audire, donec veniat hora qua divinae lectiones audiantur et sacramenta ex more celebrentur.
4. Credo autem quod etiam ad Sanctitatem tuam vicarius litteras dedit quas interlocutione sua sicut ad nos daturum se esse promisit; quod si factum est, sine dubio rescripsisti. Et miror quod nec ipsius ad te datas nisi istas posteriores nec tua rescripta quae nunc mittere potuisti nobis insinuare curavit Caritas tua, cum tam multa direxeris, ut nihil praetermisisse videaris; aut si non ad te venerant vel ipse non miserat, cum ad nos miserit, multo plus miror. Quid autem faciamus ignoro, utrum ei rescribamus post cognitam tuis litteris causam an potius nihil iam de hac re in eius animo refricemus, quandoquidem posterioribus istis litteris suis etiam illos quibus quasi securitatem dederat ad timorem implendarum legum congruo terrore revocavit, ut non facile deinceps credat haereticis, si eorum fallacia modo illi fuerit comprobata. Satis eum res ipsa faciet certiorem, quamquam et ego de hac re non tacuerim in eis litteris quas ad eum rescripsi, quando eius illas accepi quarum exemplum ad te direxi. Sed quia rescriptorum meorum ad ipsum datorum Caritati tuae non miseram exemplum, nunc illud his litteris subdidi; tamen, si occasio idonea nata fuerit, communi nomine, id est meo et fratris Alypii, adiuvante Domino, ad eum scripta mittentur.
5. Victorinus ille est in Ecclesia, de quo antea scripseram Sanctitati tuae, ut negotium eius de annonis ageres quod etiam agere dignatus es; causam habet cum matre et vitrico suo propter quam fugit ad Ecclesiam. Quod etiam litteris de hac re ad religiosum comitem datis non tacui; tribunus autem Peregrinus commonitorium se comitis accepisse dicebat, quo Ecclesia graviter perturbata est, quod quasi ille iussus esset erui de Ecclesia. Quod quidem me absente factum est; sed cum venissem, legit mihi ipsum commonitorium memoratus tribunus, quod ego verum esse non credidi. Et ideo scripsi, ut eiusdem comitis rescriptis idem tribunus nosset non se debere huiusmodi falsitatibus Ecclesiam perturbare. Quas etiam si ipse non finxit, tamen si eis facile credit, vides quas molestias sustinere possimus.
6. Plus autem non potui facere quam feci; non enim possem ipsum commonitorium mittere quod mihi tantummodo legit; non autem dedit aut id gestis municipialibus allegavit. Unde si tacerem, magis me vir christianus et religiosus comes culpare deberet, sed nolo hinc illi iam dici aliquid, ne forte iste tribunus totum negaret, cum eum sibi indignari viderit, et cogeremur convincere hominem quod non expedit. Sed si forte ipse hinc ultro aliquid interrogaverit, hoc quod ad te scripsi ad locum dignaberis ei legere. Nihil amplius volo.
7. Hominem sane memorati filii nostri Victorini commendo Sanctitati tuae, ut eum adiuvare digneris, quo possit propter quod missus est agere. Notarium de quo mittendo scripsit Veneratio tua gratanter accipio. De Olympio mox ut venit audivimus; iam etiam litteras eius accepi. Utrum autem ad comitem veniam ignoro. Venit enim quidam ex fratribus Carthaginiensibus qui eum dixit adhuc latius disponere pergere propter causam episcopi Rogati cui linguam et manum haeretici praeciderunt, quoniam etiam agens in rebus qui cum memorato episcopo et imperiali iussione perrexerat, antequam veniret, Olympius graviter illic ab ipsis perditis caesus est. Exspectamus tamen a Carthagine litteras quae nos certius de omnibus instruant.