EPISTOLA 27* [298]

DOMINO VERE SANCTO ET BEATISSIMO PAPAE AURELIO HIERONYMUS

Quomodo Aurelium cognoverit Romae Hieronymus.

1. Qui vincis merito, vincis et officio. Latitanti mihi et mea delicta plangenti unus tuae Dignationis sermo te et sospitem et amicissimum mei et pontificem Carthaginiensis Ecclesiae nuntiavit. Ubi talia necessitudinis principia sunt et amoris tam copiosa sementis, credimus in Christo Deo nostro, quod largissima surrectura sit messis et tanti temporis fames incredibilis maturitate admones, et recordor te cum sancto episcopo ac beatae memoriae Cyro, Carthaginiensis Ecclesiae sacerdotem Romam legatum fuisse directum; cumque quadam die [a] sancto mihi atque venerabili Damaso episcopo sciscitarer quisnam esses (nam acumen ingenii tui silens quoque vultus pollicebatur) respondit archidiaconum Carthaginiensis Ecclesiae, talem virum qualem et tua vita et illius de te testimonium merebatur. Ut autem pleniorem familiaritatem tecum non inirem nec paulatim sermocinando amicitias inirem, pudor nobis prohibuit ne ignotum viderer imprudenter appetere et me ingerere necessitudini hominis qui nullam mihi secum loquendi tribuerat occasionem; verum praeterita damna taceamus et ex sequentibus officiis ostendamus errorem fuisse veterem, non contemptum.

Quae Hieronymi opuscola habeat Aurelius quaeque huic ille miserit.

2. Scribis te quaedam nostrae parvitatis habere opuscula, id est paucas in Ieremiam Homelias, et duas Cantici canticorum; dum essem adolescentulus cuiusdam fratris rogatu in huiuscemodi exercitationem lusi exceptis duabus homeliis Cantici canticorum quas ammonitu beati Damasi Romae transtuli. Itaque si qua nunc scripsimus maturiora et aetati nostrae convenientia aestimare debes; praeterea quod addis habere te et commentariolos meos in Matthaeum, hoc ego opus edidisse me penitus ignoro, nisi forte caritate qua me diligis quidquid praeclarum videris meum putas. Itaque nunc quia frater Felicissimus ob quasdam domesticas necessitates, quas tibi praesens referre poterit perrexit Africam (perrexit veredo nullaque fuit portandi oneris amplioris facultas) idcirco tibi parva misi opuscula, id est in Psalmum decimum et Quaestionum Hebraicarum in Genesim commentariolos quae legere te volo at quasi amicum, non quasi iudicem.

Cetera Hieronymi opuscola apud Bethlehem exscribenda esse.

3. Alioquin cum in vestra provincia tanti in sanctas Scripturas amnes fluxerunt, Tertullianus, Cyprianus, Lactantius, me quasi arentem rivulum velle nunc ridiculum est; sed quia legimus in Veteri Testamento non solum aurum et argentum et gemmas pretiosas, sed et pelles et caprarum pilos pro offerentum viribus ablata esse in tabernaculo Dei, audemus et nos quasi quosdam caprarum ut diximus pilos 1 nostrae offerre sudorem paenitentiae. Haec pauca de multis; ceterum quia orante te non parva de Scripturis sanctis composuimus, si tibi placet et commodum videtur, fac quod alii de Gallia et alii de Italia fratres tui, sancti episcopi, fecerunt, id est mitte aliquem fidum tibi qui unum annum hic faciat me exemplaria tribuente et deferat ad te cuncta quae scripsimus. Librariorum Latinorum Hierosolymae [non] est penuria; nam ego duos sanctos fratres, quos habeo notarios, vix queunt his quae dictamus occurrere. Sanctus frater meus Paulianus et sanctus frater Eusebius et omnes qui cum nostra sunt parvitate, suppliciter te salutant; tu ut sanctos qui tecum sunt meo obsequio salutes precor. Fratrem tibi Felicissimum commendo et obsecro, ut per ipsum tua scripta suscipiam. Illuminet te memorem mei Christus Deus noster, tueatur omnipotens domine vere sancte et beatisime pater.