EPISTOLA 26* [297]

DOMINO BEATISSIMO ET MERITO VENERABILI SANCTO FRATRI ET COEPISCOPO HONORIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Donantius diaconus factus contra conciliaria statuta, etiam ut ostiarius reiectus est.

1. Donantius quidam Suppensis patre suo apud Hipponem constituto et vitam eleemosynis ecclesiasticis transigente, in monasterio nostro esse coeperat; ubi cum minime durare potuisset, nesciens eius causam beatae memoriae senex Antipho, ut diaconus ordinaretur contra conciliorum episcopalia statuta subrepsit. Sed cum hoc memoratus venerabilis senex per meas litteras didicisset, eum mihi loco remotum mox reddidit; ego autem illi, ne ceteris onere suo praeberet perditionis exemplum, ut ad sanctum Theogenem esset ostiarius non habens unde viveret, utcumque provideram; nec ibi potuit suum digne officium custodire, ita ut inde me absente a presbyteris proiceretur.

Donantio lector tantum fieri debet.

2. Nunc illum cives sui a me diaconum poscunt qui per tot annos inter laicos communicavit in populo, Domine beatissime et merito venerabili sancte frater. Unde quoniam illi quod postulant nesciunt, tuam commoneo sanctitatem, de cuius quidem modestia et vigilantia, Domino donante, securus sum, quia non eum permittis in perniciem disciplinae qua servi Dei regendi sunt episcopalibus insultare conciliis, ut si in sua civitate (quod non prohibeo) habitare voluerit, nihil amplius ei tribui iubeas nisi forte lectoris officium quod etiam laicis, ubi necesse est, concedi solere meminimus. Si enim aliquid amplius existimares illum esse debere, non utique inviderem nutrimentis meis vel Ecclesiae Dei. De moribus autem eius nolo aliquid dicere, cum ad causam sufficiat quod dicendum putavi; atque utinam, Domino miserante, sic vivat, ut nulla de illo querela sit, satis illi est, ut in loco humili Deo serviens ad eius promissa perveniat ne, cum fuerit quasi ad maiora conatus, et sibi et eis per quos conatur Dei adquirat offensam nitendo frangere quod ad conservandam salubriter constitutum est disciplinam.