EPISTOLA 25* [296]

DOMINIS CARISSIMIS ET SINCERISSIMIS FRATRIBUS ET COMPRESBYTERIS DEOGRATIAS ET THEODORO ET DIACONIS TITIANO, QUINTIANO, QUODVULTDEO ET CARISSIMO [***] ET FRATRI COMITI AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

1. Incolumes nos, Deo propitio, ad propria pervenisse, sollemnitatem beatissimi martyris cum populo Dei qui de mea multum absentia murmurabat egisse, quod nobis gratissimum esse confidimus, nuntiamus. Commendo autem perlatorem fratrem nostrum presbyterum Mascelionem quem credo vestram recolere sanctitatem qui te, frater Comes, etiam per me rogat, ut illi hospitium quod poscit facias sine difficultate praestari.