DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC DESIDERANTISSIMO FILIO EUSTOCHIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Cum omnibus consultoribus tuis vera responsa fideliter debeas, quanto magis nobis ministris Christi, cuius fide fidelis es, ad capessendam hereditatem, cuius testamentum Evangelium est, Domine ille [...]. Quoniam ergo praecepit Apostolus, ut saecularia iudicia si inter se habuerint Christiani, ea non in foro sed in ecclesia 1 fiant, unde nos necesse est perpeti tales iurgantium quaestiones, in quibus nobis etiam terrena iura quaerenda sint, praecipue de condicione hominum temporali (quod possumus secundum apostolicam disciplinam, ut dominis suis sint subditi 2, servis praecipere, non autem liberis iugum servitutis imponere), peto sincerissimam Caritatem tuam, ut me digneris instruere quid observandum sit de his qui de libera nascuntur et servo. Nam de ancilla et libero servos nasci iam scio; quid etiam de his quorum patres definito numero annorum operas vendunt? Quaero enim utrum defunctis venditoribus patribus eumdem annorum numerum cogantur implere an eorum a quibus venditi vel potius quodammodo locati fuerant, morte liberantur, quoniam esse iam sui iuris, ut perhibetur, incipiunt; quaero etiam utrum liberi patres possunt vendere filios in perpetuam servitutem et utrum matres possint vel operas vendere filiorum; item quaero utrum, si colonus vendiderit filium, quemadmodum licet ut vendatur a patre, plus in illo qui venditur iuris habeat emptor quam possessionis dominus, unde colonatus originem trahit, et utrum liceat possessori servos facere colonos vel filios colonorum suorum.
2. [Quaero] etiam quid de his actoribus liquido sit iure vel legibus constitutum, durissimum enim mihi videtur ingenuitati praeiudicari et beneficio suo; nam ut sint actores saepe ingenui homines postulantur et beneficium se praestare existimant, si faciant quod petuntur et re vera praestant usque adeo, ut ille qui petiit etiam gratias agat si impetrare meruerit; quo beneficio suo si homo liber servus efficitur, nullo modo faceret, si hoc sciret, sed nec quisquam hoc ab sciente petere auderet. Moveor tamen quibusdam constitutionibus quae mihi oblatae sunt, cum talis apud nos de cuiusdam filiis quaestio verteretur quem fuisse actorem fortasse probabitur; sed eum qui contendit nolo cogere ut probet, nisi prius noverim quid sequar, si forte probaverit. Proinde easdem constitutiones misi considerandas Eximietati tuae, quarum duas sentio ipsam rem loqui, ceteras autem aut non intellego, aut ad id quod quaeritur omnino non pertinent. Obsecro ut me adiuves etiam corpore absentem, sicut soles adiuvare praesentem.