DOMINO MERITO CARISSIMO ET IN CHRISTO PRAEDICANDO ATQUE HONORANDO FRATRI RENATO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Optima occurrit occasio, ut per eum mitterem Sanctitati tuae librum quem promiseram, per quem mihi libros filii nostri Victoris quibus responderem direxeras, [...] Domine merito carissime et in Christo praedicande atque honorande frater. Peto autem, ut post profectionem inde servi Dei Marcellini filii nostri quae fuerint consecuta in eos nos instruere non graveris, celerius cum perlatores comperi redituros. Dubitamus autem de litteris fratrum quas ad nos attulit, quia subscriptionem sancti primatis non agnovimus et in ea congregatione quindecim episcoporum ipsum audivimus non fuisse, quamquam nec ceteri utrum ibi fuerint et ipsi rescripserint certum tenemus. Unde nos petimus aliquibus indiciis, de quibus dubitari non possit, certissimos reddas, Domine.
2. Episcopus Honorius apud nos est pollicens omnino pro Ecclesiae pace et ecclesiastica disciplina nihil aliud quam id quod volumus esse facturum. Praestet Dominus, ut verum dicat. Sicut enim quae de illo mala dicuntur non possumus sic accipere, ut eum iam putemus esse damnandum, quia et hoc non pertinet ad ecclesiasticam formam, ita nec facile illi credimus, nisi factis verba confirmet [...].