DOMINIS DILECTISSIMIS FILIIS SUPPENSIBUS QUORUM LITTERAS ACCEPI AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Cum sciam Deo propitio venerabilem fratrem et coepiscopum meum Honoratum episcopum vos habere, non debuistis praeter eius consilium atque praeceptum ad me litteras dare, sed quoniam hoc petistis, in quo ille vobis sciens ecclesiasticam disciplinam consentire non posset, ideo voluistis ad me praeter eius auctoritatem scribere. Sufficiat ergo Dilectioni vestrae brevissima ista responsio. Non est talis quem poscitis, ut ad vos per eum sicut scripsistis temperantia nostrae perveniat disciplinae; cetera quae de illo putavi ad sanctum fratrem meum, episcopum vestrum, scribenda potius arbitratus sum. Quod si eum habere vultis ut civem, non prohibeo, immo etiam commendo, dum tamen sciatis diaconum esse non posse.