EPISTOLA 20* [290]

DOMINAE RELIGIOSISSIMAE ET REVERENTISSIMAE AC PRAESTANTISSIMAE FILIAE FABIOLAE AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Patienter Fabiola Aug. toleret.

1. Per dominum fratrem meum [***] exhilaratus sum rescriptis Sanctitatis tuae, quibus utinam sine taedio rependerem salutationis alloquium. Nunc vero primitus ipse maerore cruciatus, importunus et molestus factus sum sanctae quieti tuae, sed patienter me tolera; sic proficienter usque in finem in Christi gratia perseveres 1. Numquam enim tibi oneri litteras meas sed potius iucunditati scio. Ignosce huic epistolae, habet enim multa quae doleas atque in Christo mutua caritate communica mecum dolores meos precesque ad Dominum Deum nostrum ut nos consoletur adiunge.

Quis sit Antonino Aug. et viceversa.

2. Filium dilectum et coepiscopum meum Antoninum quam benigna pietate susceperis comperi inopemque eius peregrinationem quam christiana fueris humanitate solata. Accipe igitur quis Antonino sim et quis mihi sit Antoninus et quid ei debeam et quid a te petam: parvulus cum matre et vitrico venit Hipponem; ita pauperes erant, ut quotidiano victu indigerent; denique cum ad opem Ecclesiae confugissent et comperissem, quod adhuc pater viveret Antonini atque illa se alteri a viro suo separata iunxisset, ambobus continentiam persuasi; atque ita ille cum puero in monasterio, illa in matricula pauperum quos sustentat Ecclesia, ac per hoc omnes in Dei misericordia sub cura nostra esse coeperunt. Deinde tempore procedente (ne multis immorer) ille obiit, illa senuit, puer crevit; inter consortes suos lectoris fungebatur officio et talis apparere iam coeperat, ut frater Urbanus, qui tunc apud nos presbyter et praepositus monasterii, nunc vero est Ecclesiae Siccensis episcopus, in quodam fundo amplo et in nostra diocesi constituto eum presbyterum fieri me absente voluerit, quia iniunxeram proficiscens, ut aliquem provideret quem loco illo non exspectato meo reditu vicinus episcopus ordinaret. Quod fieri quidem isto refugiente non potuit. Verumtamen cum id postea comperissem, velut necessarium coepi habere tali muneri, non quod mihi esset quantum oportebat cognitus, sed testimonio praepositi sui.

Cur Aug. Fussalensi castello Antoninum ordinandum obtulerit.

3. Interea cum regendae sicut necessitas exigebat parochiae latissimae non sufficerem, quoniam non solum in civitatem multi homines, verum etiam in agris multae plebes accesserant ex parte Donati, pertractato cum fratribus consilio visum mihi est, ut in quodam Fussalensi castello quod Hipponiensi cathedrae subiacebat, aliquis ordinaretur episcopus, ad quem cura regionis illius pertineret. Misi ad primae sedis episcopum; venire dignatus est; ad horam nos deseruit presbyter quem mihi habere paratum videbar. Quid tunc si bene agerem, nisi tam magnum opus differre deberem? Sed timens ne sine effectu redeunte a nobis sancto sene, qui vix ad nos de longinquo venerat, animi omnium, quibus illud ut fieret necessarium fuerat, frangerentur et invenirent quos inimici Ecclesiae frustrati nostri operis irrisione deciperent, istum qui aderat, quia et linguam Punicam scire audieram, ordinandum ut offerrem utilem credidi, et cum offerrem creditum est mihi. Neque enim eum ultro petierunt, sed tamquam unum de meis qui mihi placebat repudiare non ausi sunt.

Antoninus repentino honore subvectus, dominandi insolentia inflatus.

4. Ingessi ergo tantae sarcinae adolescentem non multo amplius quam viginti aetatis annos agentem nullis ante gestis clericatus gradibus comprobatum et in his mihi quae de illo prius cognosci oportebat ignotum. Vides nempe meum grande peccatum; quae consecuta sunt intuere: expavit adolescentis animus nullis laborum praecedentibus meritis repentino episcopatus honore subvectus; deinde videns clericos et populos sibi esse subiectos, quantum res ipsa docuit, insolentia dominationis inflatus est et nihil docens verbo, se imperio ad cuncta compellens gaudebat se terribilem ubi amabilem non videbat.

Idem ad insolentiam exercendam duos monachos adiutores adhibet.

5. Quam personam ut impleret, congruos sibi homines inquisivit. Erat in monasterio nostro ex notario meo quidam qui me gemente non bonus evaserat et a praeposito monasterii eo quod inventus fuerit solus hora importuna cum quibusdam sanctimonialibus loquens, plagis coercitus contemptibilis habebatur. Iste deserto monasterio ad episcopum de quo agimus mox ut se contulit, ab illo presbyter ordinatus est me inconsulto atque nesciente. Nam prius audivi factum quam futurum credere potuissem, etiamsi mihi aliquis cui credendum fuerat indicasset. Tum vero cor meum, cum eversionem per eum quandoque affuturam illius Ecclesiae formidarem, quantus maeror invaserit credas velim, quia explicare non possum. Dedi tamen operam occasione comperta eodem ipso episcopo de tali suo presbytero querelas apud me gravissimas depromente, ut illi communio non esset, sed patriae suae unde mihi fuerat datus redderetur. Et factum erat, sed nescio quomodo me rursus inconsulto eum suae coniunctioni amicitiaeque restituit; alium quoque diaconum fecit recto quidem ordine de monasterio sibi datum, sed nisi iam diaconus non apparuit inquietus.

Per malos socios multa rapuit depraedatusque est.

6. Per hos duos clericos, presbyterum et diaconum, et per Ecclesiae defensorem et per quemdam alium sive exmilitem sive desertorem cui familiarius imperabat et per eos quos eiusdem castelli homines ad nocturnas custodias vigiles fecerat eisque, ubi manu aliqua paulo numerosiore opus fuerat, utebatur, quae mala castellum illud et circumquaque vicina pertulerint, potest utcumque cognoscere quem gesta legere non piguerit quae apud episcopos in Ecclesia Hipponiensi, ubi et ipse consedi, multorum per libellos deploratione confecta sunt. Inveniet illic querimonias miserabiles pauperum marium atque feminarum et, quod est gravius, viduarum quas nec ipsum nomen quod praecipue defendendum nobis sancta Scriptura commendat 2 nec saltem senilis aetas potuit a rapinis et depraedationibus et nefandis iniuriis quae per illos fiebant aliquatenus communire. Pecuniam, suppellectilem, vestem, pecora, fructus, ligna, denique et lapides ut quisque in eorum manus incurrerat amittebat; quorumdam occupabantur domus, quorumdam etiam deiciebantur, ut inde auferrentur quae fabricarum novarum constructio postulabat; emebantur aliqua nec pretium reddebatur; quorumdam invadebantur agri et, ablatis per aliquot annos fructibus, reddebantur; quidam vero eorum usque ad episcopale iudicium retenti atque possessi sunt.

Florum scelerum perpauca purgata, multa vero partim excusata dilataque sunt.

7. Multa praeter illa quae comprehensa sunt gestis et nos ex aliqua parte cognovimus et per illas terras eorum qui perpessi sunt non murmurantium gemitibus sed vociferantium clamoribus iactitantur et ingeruntur probanda, si iudices ibi sedeant ubi paupertas non fatigetur illorum aut etiam qui sederint audire cuncta sufficiant, cum ista quae nos gestis ecclesiasticis audivimus recensere vix quisquam perduret. Quorum quidem perpauca utcumque purgata sunt, multa vero partim propter eorum, per quos facta sunt, absentiam excusata atque dilata sunt. Illorum autem clericorum, presbyteri scilicet et diaconi, quemadmodum praesentia episcopali iudicio subtracta sit et adhuc usque subtrahatur, longum est dicere. Tenentur tamen verba eius, ubi eos a se admonitos ut venirent, quia cum illo erant, eoque pervenire noluisse ipse confessus est.

Antoninus iussus est tantum direpta restituere integra episcopatu.

8. Nos vero restitui quidem direpta praecepimus, sed episcopo episcopatum suum salvum integrumque servavimus, mala illa ne omnino impunita remanerent et adhuc vel illi sequenda vel aliis relinquerentur imitanda, hactenus vindicantes ut sederet quidem episcopus in aliqua cathedrarum suarum, ne in alienam contra canones diceretur esse translatum, non tamen Fussalensibus invitis ulterius praesideret. Hoc vindictae genus puto quod et beneficium deputandum est, ne cum eis nolentibus viveret, quorum amarissima odia periculosissime exulceraret eius ipsa praesentia. Non eum sane communicare censuimus, nisi prius redderentur ablata. Hanc sententiam nostram et ipse amplexus est usque adeo, ut neque provocaverit et post paucissimos dies mutuatos pro direptis solidos reposuerit, ne illi communio diutius negaretur. Et multi fratres ac filii nostri qui eum nobiscum propterea miserabantur, quia de magnis et capitalibus quattuor stuprorum criminibus quae non ei Fussalenses sed alii quidem nonnullis causis ab eo laesi vel obiecerant vel obicienda curaverant valde probabili est veritate purgatus, ita de illo esse iudicatum fraterna exsultatione gratulati sunt.

Idem, praeter octo plebes illi deputatas, extorsit et Thogonoetensem.

9. Rogavit etiam per libellum sanctum senem qui primae sedis est in Numidia, ut Fussalensium desiderium quo sibi ordinari episcopum vehementissime flagitabant differre usque ad concilium dignaretur, et distulit. Quo cum ventum esset et omnibus qui aderant impleri nostra statuta placuisset, nec inde provocavit; quod si fecisset, iam tunc sero utique fecisset, quandoquidem a nobis ante aliquot menses non provocaverat. Deinde maior senex misit Fussalam episcopos, coram quibus eligeretur suffragiis quis eis ordinaretur episcopus et ad se ordinandus dirigeretur, et factum est. Sed ubi dies ordinationis illuxit, tunc isti provocare venit in mentem. Adquievit tamen reddita ei ratione a sancto sene et, quia id post tam longum tempus, ex quo de se iudicatum fuerat, faciebat, frustra se facere intellegens consensit, ut octo plebes quae ad Ecclesiam Fussalensem nonnullis causis ad suffragia de ordinando episcopo ferenda convenerant sibi deputarentur. Sed ut rixas iterum seminaret 3, ex his etiam plebibus quae ad episcopum postulandum Fussalam venerant unam sibi addendam, ut sancti senis litteris adscriberetur, extorsit fundi scilicet Thogonoetensis, ubi haberet cathedram cui suae ceterae subiacerent.

Thogonetenses coloni se migraturos minantur, si Antonino deputentur.

10. Iste autem fundus ita castello propinquus est, ut nihil in eo nisi occasiones litium quibus Ecclesiae pacem perturbaret quaesisse videretur. Porro idem coloni, quia eum de vicinitate iam senserant et cum aliis mala illa pertulerant, scripserunt ad dominam possessionis, si hoc fieri permisisset, se continuo migraturos et ad me similiter, ut pro eis intervenirem ne fieret; propter quos et illa et ego ad senem scripsimus.

Tunc Antoninus Romam petiit deditque Bonifacio papae libellum ubi multa tacuit.

11. Iste ergo ubi vidit hoc sibi non fuisse concessum, navigandum putavit portans commendaticias eiusdem maioris senis non tunc acceptas sed antea, cum ei vir gravis simpliciter credidisset, quod nullas omnino culpas haberet et propter liberandos homines quos vicarius tenebat cuperet navigare, mala vero Fussalensium et eorum iustum dolorem nondum de gestis perspicue cognovisset. Dedit ergo libellum venerabili Papae Bonifatio, ubi se ex die quo de illo iudicatum est communicasse mentitus est (sicut enim supra commemoravi excommunicatus erat, donec ea quae Fussalensibus ablata fuerant redderentur; propter quod post paucos quidem, sed tamen post aliquot dies solidos reposuerat, ut ei communio redderetur) tacuit etiam universum necessarium causae ordinem rerum et impetravit litteras plane cautissimas.

Episcopis iudicantibus claruit quid Antoninus praetermiserat in libello ad papam misso.

12. Iudices enim dedit venerandae memoriae Papa Bonifatius, qui cognoscerent utrum ratio fulciretur asserta, utrum ordinem rerum fideliter indicasset, utrum ita res essent quemadmodum in sui libelli tenore posuisset; tum demum ei Fussalensis Ecclesia redderetur tamquam non habenti culpas, propter quas illi iuste fuisset ablata. Convenerunt in quemdam Numidiae locum, hoc est Ecclesiam Tegulatensem, qui venire potuerunt; erant ibi et alii quos non petiverat alias veniendi causas habentes et, quamvis postulatus ab eo numerus episcoporum non fuisset impletus, dixit tamen eos sibi sufficere. Aderamus et nos, frater scilicet Alypius et ego, litteris primatis ammoniti, non ut de illo iudicaremus iterum (quid enim esset improbius), sed ut, si res posceret, rationem nostri iudicii redderemus; quae referrentur ad Apostolicam Sedem. Recitata ergo sunt quae portavit; exposuit causam Numidiae primatus senex Aurelius cur episcopum Fussalensibus ordinasset. In qua eius expositione claruit quae ille praetermiserat, ut tales de Roma litteras impetraret, et quia non fideliter indicavit ordinem rerum.

Fussalensium adversus Antoninum querelis lectis, alias iniustas condiciones ille producit.

13. Tum petivit episcopus Antoninus, ut ingrederetur presbyter quem miserant Fussalenses; quo ingresso recitatae sunt litterae presbyterorum et Fussalensium. Quas ubi vidit adversum se miserabilium querelarum esse plenissimas, propter quas eum episcopum recipere modis omnibus recusarent quo iuste recte[que] caruissent, ab eis missas esse non credidit et rogavit sanctum senem, ut ad loca ipsa cum aliquibus e numero episcoporum qui ei concessi fuerant dignaretur ipse accedere et presbyterorum ac populi animos explorare sub illa conditione ut, si Fussalenses de illo suscipiendo referrent, contra voluntatem acciperet plebem Thogonoetensem illis octo additam plebibus quas antea iam tenebat, a me etiam peteret sanctus senex, ut alias de eis quinque, quas illi citra acta promiseram ut Fussalensibus non esset infestus, etiam gestis promittendo firmarem.

Aurelius gestis promittit tantum se Fussalam iturum.

14. Quod cum sine ulla difficultate fecissem, velut cum pace discessum est, nisi quod videbam Thogonoetensem locum non minus quam Fussalenses ei resistere nec eum possessionis dominam concessuram quod et venerabili seni Aurelio videbatur. Denique illis gestis promisit quidem senex, sicut rogatus erat, Fussalam se esse venturum, plebem vero Thogonoetensem illis ei gestis nemo promisit; eiusdemque episcopi Antonini posterior prosecutio talis fuit, ut episcopi ex Fussalensium responsione quid fieri deberet agnoscerent.

Antonino, absente Aug., plebes viciniores Fussalae concessae.

15. Post aliquot dies sicut placuerat ventum est Fussalam; aderant cum sene duo episcopi quos ex illis qui fuerant in urbe petiit, itemque concessi [quos] viciniores eidem castello potuit invenire; alii quoque tres pro obsequio sicut fieri solet comitabantur senem. Ego aberam, quia nec Fussalenses videre audeo quibus post nostrum iudicium accepto episcopo iam quietis et per huius inquietudinem denuo sollicitatis etiam ipse odiosus effectus sum; a quo sibi tantam calamitatem importatam non iam presso murmure mussitant, sed apertis vocibus atque ululatibus clamant, et iste ipse me nihil aliud quam inimicum suum nimis ingrato animo suspicatur. Aberat ad propria remeans etiam frater Alypius.

Tegulatensis plebs ab episcopis interrogata acerba nimis invenitur.

16. Itaque sub conspectu sex episcoporum frequenti alacritate concurrens plebs illa interrogata est et talis inventa qualis ad Ecclesiam Thegulatensem presbyterum [cum] litteris miserat, immo etiam vehementior et acerbior. Volens enim eos iste ante terrere quid fecerit non opus est scribere; ipse tibi si obstringatur fortasse fatebitur, quamvis et hi qui nostras litteras tradunt possunt Reverentiae tuae id fideliter indicare. Interrogata itaque multitudo una die cum satis expressisset quid de isto sentiret, episcopi sui praesentiam molestissime flagitavit, quia nec ipse aderat quando prima facta est inquisitio. Interposito itaque uno die suo quoque episcopo iam praesente multa contra istum pro se responderunt, multa clamaverunt, cuncta conscripta sunt.

Thogonoetensis fundi domina litteris Antonini aperit fallaciam.

17. Deinde scripsit ad me senex, ut ei ad aliquem locum occurrerem, ubi simul omnes quid fieret videremus. Quo cum pergerem, in itinere litteras clarissimae feminae cuius est Thogonoetensis fundus accepi indicantis scripsisse sibi hominem suum quod ei sanctus senex dixerit ab episcopo Antonino se audisse eam consensisse, ut sit Thogonoeto; "Quod ego - inquit - non novi. Magis cum ad me venisset, ipse me rogavit, ut non consentirem". Hanc religiosae mulieris epistolam mecum portavi, cum valde necessariam perviderem, quamvis iam hoc eum fecisse cognoveram, sed quo certo indicio convinci posset, si negaret absente illa honoranda femina, non videbam.

De fallacia frustra se excusare nititur Antoninus.

18. Cum igitur convenissemus ad quemdam locum a Fussalensi castello, quo ego venire nolebam, decem milibus remotum, omnes cum illo ut quisque poterat agere coepimus, ne ulterius perturbationem et eversionem catholicus episcopus Christianis catholicis moliretur. Et cum de illo Thogonoetensi fundo agi coeptum esset, dominae possessionis epistolam protuli; qua lecta cum omnes fratres et coepiscopi nostri qui aderant horrere coepissent eumque graviter obiurgare, respondit non se ita dixisse sed, cum illa prior diceret non se illum concessuram locum, se non petentis sed indignantis voce dixisse: "Si non vis, noli concedere; nec ego volo". Inde ad alia verba transitum est quibus agebamus, si fieri posset, ut alia duo loca pro illo fundo acciperet et ex his quae iam coeperant ad Fussalensem episcopum pertinere nemini ulterius esset molestus; sed fieri non potuit omnibus eum vehementissime recusantibus.

Thogonoetensis fundi domina altera epistola Antonini fallaciam confirmat.

19. Fuimus et in quodam loco ex illis octo qui ei fuerant deputati et ubi sine ulla controversia praesidebat. Cunductor enim fundi eius ut conveniremus rogaverat et ibi cum illo multa se frustra egimus. Ubi sane alias dominae possessionis Thogonoetensis litteras sumpsi, quia ei rescripseram quid ille responderit atque petiveram, ut ex ordine ibi per epistolam quemadmodum res gesta fuerit indicaret. Scripsit autem primum per generum suum sibi hoc ab illo esse mandatum quod eam rogaret, ut hoc ei beneficium praesentaretur, ne consentiret ut esset Thogonoeto neque ut in diocesi eius esset, si alibi praeter Fussalam sederet episcopus; postea et ore suo id eum a se petisse firmavit. Huius autem testes non solum generum suum sed etiam episcopum loci ubi tunc erant apertissime scripsit.

Aug. primatem orat ut communionem redderet Thogonoetensibus qui apud ipsum tumultuati erant.

20. Qua epistola coram fratribus recitata ita perturbatus est, ut nihil mihi praeter convicium responderet. Et quoniam mihi senex dixerat eum fuisse conquestum, quia die, qua posterius interrogatus est populus Fussalensis, praesens eorum episcopus fuit, etiam tertio illos eo absente consuli placuit segregatim colonos uniuscuiusque cum actoribus vel procuratoribus sine conductoribus suis. Sed ad Fussalam per Thogonoetum fuerat transeundum me multum rogante ut eis communionem redderet, quia cum adversus episcopum Antoninum apud eum graviter tumultuarentur, excommunicaverat eos; et vehementer timebam ne per tristitiam rusticanam penitus interirent. Sic enim relicti erant inter ambos episcopos, ut eos in aliquibus apostatare coepisse cognoverim. Unde horrendum vulnus cordis mei augeri metuebam et sanari quantocius festinabam.

Cum primates interrogasset Christifideles quid eos Antoninus laesisset, omnes abierunt.

21. Quo cum ad vesperam veniremus, alio die vidimus eos in ecclesia congregatos. Sed ubi eis de Antonino episcopo sermonem facere venerandus senex verbis Punicis coepit, voluntatem illam suam magnis clamoribus ediderunt et, cum ab eis quaesisset quid eos laeserit cui tanta obstinatione resisterent, singuli quae passi fuerant coeperunt dicere. Qui cum iuberentur nominatim gestis id agere, responderunt se timere ne innotescerent ei quos singillatim persequeretur et perderet. Verum cum id potius quod dictum fuerat facere iuberentur, repente omnes relictis nobis cum invidiosissimis gemitibus abscesserunt, ita ut nec feminarum saltem sanctimonialium aliqua remaneret. Quis effari valeat quanto sumus omnes timore turbati ne nobis in Christi iudicio perditio eorum gravior ad collum quam mola illa asinaria, quae in Evangelio est 4, ligaretur. Vix revocati sunt promittente sene de dando eis episcopo nihil facturum se esse quod nollent.

Fussalenses dedignant singillatim interrogari de Antonini sceleribus

22. Cum igitur de ecclesia post divina peracta egressi fuissemus, invenimus et Fussalenses duos cum libello eorum missos, per quem dixerunt rumorem ad se pervenisse, quod eos segregatim interrogare vellemus, cum voluntas eorum iam totiens sine discrepantia claruisset quem episcopum teneant nec aliud se singillatim esse dicturos quam quod simul universi dicere potuerunt. Sed si hoc ideo fieret, ut eorum noverit inimicus nominibus designatis quos persequi debeat, intellegendum esse nobis hac regula se morti esse tradendos; et utique debere sufficere quod eorum animas occiderimus dando eis Antoninum; non etiam corpora eorum a nobis esse tradenda, ut per Antoninum iterum moriantur. In eodem libello id quoque posuerunt ut, si hoc nobis videretur, denuo causam iuberemus audiri redditis libellis suis quos adversus Antoninum Hippone Regio tradiderunt et cetera quae commemorare longum est. Verum quia dici potuit libellum istum non habuisse populi voluntatem, sed ab aliquo uno vel duobus vel certe a paucissimis esse directum, veniendi ad eos non visum est mutandum esse consilium.

Fussalensium quaerelae scriptae etiam adversus Aug. quasi malorum suorum auctorem.

23. Proinde senex cum quibus oportebat Fussalam meridie perrexit, ego et episcopus eorum in eodem loco mansimus; sequenti autem die, quo populum tertio interrogabat senex nos ad quemdam locum, per quem fuerat inde transiturus, occurrimus atque ibi totum diem illo apud Fussalam constituto peregimus. Post haec venerunt inde ad nos episcopi cum sancto sene portantes miserorum gemitus vocesque conscriptas, in quibus nec mihi putaverunt esse parcendum. Clamaverunt enim etiam de me ipso quae merebar audire, quod ego auctor fuerim tantae calamitatis illorum dando eis hominem quem non petierunt, a quo tantis affligerentur malis.

Antoninus plebes sibi datas negat se velle sed hoc gestis scribi renuit.

24. Deinde scriptum est ad eumdem Antoninum episcopum et nobis ad quoddam Giluense castellum quo senem certa Ecclesiae necessitas venire cogebat, occurrit; sic enim a nobis recesserat, ut quocumque litteris ammonitus esset occurreret. Ubi cum audisset ab ipsis etiam episcopis, quos inter alios iudices postulavit, quae praesentes viderint et audierint, cumque nihil aliud eum facere debere, si se episcopum cogitaret, omnes ut quisque poterat suaderemus nisi ut quietus regeret eas plebes quae illum sine ullo Ecclesiae scandalo et sine ulla perturbatione susceperant, ille respondit etiam ipsas habere se nolle certumque sibi esse consilium sedere quodam secretissimo loco segregatum a turbis, remotum ab invidia, servientem Deo; idque nobis etiam per testes, quibus hoc prius quam nos videret dixisse narravit, si vellemus, probare cupiebat. Quod animi eius tantum bonum cum facile credere noluissem, dixi ei ut, si veraciter talia cogitaret et diceret, non eum pigeret etiam id offerre misericordiae sacrificium Deo nostro, ut eius Ecclesiam faceret, ablato quem de illo haberet timore, securam istam voluntatem suam episcopalibus exprimens gestis; cumque affirmasset nihil se omnino gestis esse dicturum, saltem scriptis suis id exprimeret diximus; cumque ne hoc quidem se responderet esse facturum, audivit quod debuit non eum veraciter cogitare serviturum se Deo, quando eum delectaret eius, cui serviturus esset, Ecclesiam in tanta timoris perturbatione relinquere.

Ab episcopis in angustias adductus, Antoninus iterum se ad Apostolicam Sedem denuntiat.

25. Tum vero cum se verbis episcoporum quibus respondere non poterat videret urgeri, tandem aliquando in id quod corde abscondebat erupit atque ait vultu et voce terribili nullo modo sibi persuaderi posse, ut non quocumque modo potest ad Ecclesiam Fussalensem redire moliatur. Quo audito instare sancto seni coepi, ut aliquid cum illo secundum gesta Tegulatensia gestis ecclesiasticis ageretur, quod referri posset ad Apostolicam Sedem. "Nihil ego - inquit - gestis loquor", et turbulentus surrexit atque abiit continuoque rediens turbido corporis et animi motu ad Apostolicam Sedem se denuntiavit iturum, quasi nos ad aliam missuri fueramus quidquid cum illo gestis actum fuisset.

Episcopi Apostolicam Sedem litteris celeriter instruendam curant.

26. Restabat itaque, ut Apostolica Sedes directis litteris instrueretur et gestis. Quod ut fieret quanta potuimus celeritate curavimus. Ecce quam longa fabula facti sumus Iudaeis et gentilibus 5 et haereticis et quibuscumque etiam interioribus inimicis utinam sine interitu eorum, ex quibus ab haeresi liberatis iamque in aliquod unitatis lumen respirantibus catholicum nomen facimus odiosum, si eorum infirmitas non saltem hactenus consolabitur, ut episcopum non habeant quem se habere non posse iustis doloribus clamant.

Fabiola suadeat Antonino ut gaudeat Deo multos adquirere non se iactare per multos.

27. Haec autem ideo scribenda existimavi ad eximietatem tuam ut, si te viderit quid eum monere debeas, non ignores. Multo quippe consilium vitae aeternae quam praesentis sustentaculum tali inopi melius erogabis; illa namque eleemosyna periculosius indiget cuius egestate etiam salva carne cor moritur 6. Desinat cupere membris Christi aliorum collectis sanguine dominari. Neque enim ex quo illic episcopus esse coepit, aliqua pertulit a Donatistis vel damna vel vulnera sive ipse sive quispiam presbyterorum aut clericorum aut quorumcumque hominum sub eius regimine positorum. Sed ut talem pacem illic inveniret, quae ibi mala nostri pertulerint horroris est dicere; sufficiant ei plebes quas eum voluit Deus sine scandalo accipere, quarum vel unam pie diligenterque regere magnum apud Deum comparat praemium. Sed haec iste non cogitat qui cupit cum blasphemia nominis Christi et letali gemitu hominum miserorum plebium numerositate gaudere non quaerens adquirere Deo multos, sed se iactare per multos. Alioquin non tanto molimine cuperet facere suos quos videt esse iam Christi.

Fabiola ut mater ne taceat Antonino quae dicenda Deus dederit.

28. Audiat a te ista, obsecro te, et quanta tibi Dominus dicenda donaverit non taceas homini, de cuius mentis cupio sanitate laetari. Hanc enim prae illo aetatem geris, ut ei decenter exhibeas parentis affectum. Si enim non nimis irato Deo vivit, non in te contemnit consilia matris suae; scio te sic resurrexisse cum Christo, ut quae sursum sunt quaeras non quae super terram 7; quaerenti ergo episcopo quae sunt super terram dare non trepides consilium fidele. Tu quippe in hoc saeculo quaeris Deum, ille in Ecclesia quaerit hoc saeculum.

Antonini malefacta: 1) praedium vilissime emit ipsius dominum privata custodia claudens.

29. Nam, quod forte non crederes, si tibi alius indicasset, non dubitavit villas emere suo nomine, non Ecclesiae, homo qui de monasterio episcopus factus est nihil habens praeter quod ipso die vestiebatur. Quaeris fortassis unde emerit; absit ut dicam de illis rapinis quas se Fussalenses queruntur esse perpessos; illa quae ita rapiebantur continuo consumebantur; sed ei dederam propter suam sustentationem et eorum qui cum illo erant fundum Hipponiensis Ecclesiae in eodem Fussalensi territorio constitutum. Hunc locavit et quinquennii totius accepta pensione pretium quo emere posset invenit. Quid autem de illo venditor apud Imperatorem supplicatione conquestus sit et ad quod periculum causae devenerit quove modo defensor Ecclesiae Fussalensis, apud quem se in custodia deploravit fuisse privata, ut episcopo possessionem vilissime venderet, vix laborantibus nobis poenam publicae damnationis evaserit, quia iam confessus fuerat se id episcopo iubente fecisse, quamvis iste non ut premeret ad vendendum sibi praedium sed propter aliam culpam, ut illa custodia teneretur, iussisse se diceret, si velim narrare, litterarum quis erit finis?

2)Aliam possessiunculam emit consortemque dimidiae partis revenditae fraudat.

30. Emit et aliam possessiunculam etiam ipsam nomine suo, sed unde nescio; verum in ea quoque ipsa consortem suum, cum quo pro indiviso dimidium possidebat, per libellum eius in nostro iudicio sic tractasse dictus est, ut totos fructus iste caperet domumque communem tegulis exspoliaret. Audivimus, probatum est nobis, iussimus reddi; fratris etiam sui litteras protulit nobis et in nostro iudicio recitatae sunt scribentis, quod ipsam partem possessionis ut venderet ab episcopo fuisset oppressus nec pretium, quantum debuerat, accepisset. Sed quia nobis non ostendebatur utrum re vera fratris eius esset epistola, inter praesentes utcumque finivimus litem, absenti servavimus actionem.

3) Novi domini domum diruit eiusque truncis partibus novam sibi extruxit.

31. Sed iste illam possessionem alteri dedit cuius domum deiecit et omnia quibus constructa fuerat ad aedificium suum transtulit; apud quem hominem ego ipse intercessi, ne in nostro iudicio libello et querela sua gravaret episcopum. Atque ita inter illos privata disceptatione causa finita est, ut ab isto pro eius parte praedium illud unde sua damna compensaret acciperet; et adhuc Fussalensibus dicit ex monacho pauperrimo episcopus: "Reddite mihi domum meam quam in vestro castello aedificavi", quam non sibi utique sed Ecclesiae construere videbatur; atque utinam de bono et de iustis oblationibus, non rapinis! Nam nihil paene in illius domus fabrica esse perhibetur quod non de alieno ablatum esse doceatur et unde ablatum fuerit digito demonstretur.

Quam grave sit Aug. cordis vulnus Antonini immodestia.

32. Verum hinc alia quaestio est: illud ego apud tuam Sinceritatem congemiscere volui, quod iuvenis in monasterio nutritus a nobis qui, quando eum suscepimus, nulla sua reliquit vel pauperibus distribuit vel in communem societatem contulit, nunc tamquam de villis suis domoque gloriatur; et non tantum ista vult facere sua sed ipsum etiam gregem Christi, dum vult esse de numero eorum, de quibus Apostolus ait: Quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi 8; et quantum hoc vulnus sit cordis mei videt qui sanet.

Fabiola Aug. adiuvet pro Antonino et Ecclesia.

33. Per Christum te obsecro et per eius misericordiam et iudicium, ut adiuves me in hac causa et pro ipso et pro Ecclesia. Ad hoc enim te instructam esse volui fortasse loquacius quam modestius, non ut eum oderis, sed potius ut ei veraciter et spiritaliter consulas quantum te Dominus posse voluerit non eum sinendo nocere sibi. Nam cui alteri gravius nocebit quam sibi, si perturbare et subvertere tendit Ecclesiam quam Christo debet adquiri velle, non sibi? Credo illum obtemperaturum sanctae Benignitati tuae nec erecturum adversum te fastus suos, si fons misericordiarum exaudiat pro illo tam crebros et largos fletus meos.