EPISTOLA 19* [289]

DOMINO MERITO IN CHRISTI VISCERIBUS HONORANDO SANCTO FRATRI ET COMPRESBYTERO HIERONYMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Aug. epistolarum suarum contra Pelagianos exemplaria mittit Hieronymo.

1. Accepi per filium nostrum, civem meum, diaconum Palatinum litteras Sanctitatis tuae simul cum alia epistola quam per sanctum episcopum Lazarum dignatus es mittere. Iam vero acceperam et prius per filium nostrum presbyterum Orosium, ex quo plura cognovi, et ante paucos dies alias litteras tuas per Innocentium presbyterum missas; per quem iam rescripseram non solum dilectioni tuae, sed aliis etiam quorum mihi epistolas reddidit et quibusdam qui per eum mihi nihil scripserant rogans eum, ut litterarum mearum exemplaria necessaria quae simul ei edidi ad tuam perferat Sanctitatem; in quibus non tacui quod dicendum putavi de nefario errore hominum, quo non mediocriter perturbatur Ecclesia.

Ad comitatum missos esse Hieronymi libros contra Pelagium, qui suam misit Aug. defensionem.

2. Audivi sane iam usque in comitatum pervenisse libros tuos contra eamdem pestem nuper editos eisque innotescentibus multitudinem perversorum qui talia procaciter astruebant multum coepisse iam minui, quia et ipse Pelagius aperte talia non audet defendere sed se ipsum, quod illa non sentiat. Nam egit, ut etiam ad me perveniret recens eius brevisque defensio, sicut scribit contra obiecta Gallorum quorum multa et gravia negat sua, quorumdam vero sensum latebrosa calliditate permutat. Parum itaque non est adiuvante misericordia Dei, quod ea quae ab infirmis credi metuimus iam nec ipse audet aperta fronte defendere. Unde nec ipsum, quia homo est, desperaverim veraci aliquando poenitentia confessurum in errore impio se fuisse versatum, Domine merito in Christi visceribus, honorande sancte Frater.

Aug. eiusdem Pelagii librum mittit Hieronymo suamque confutationem.

3. Nunc ergo occasione Lucae servi Dei perlatoris inventa quem sibi optime cognitum Palatinus mihi diaconus intimavit eumque ad nos quantocius rediturum esse promisit ac pro illo mihi fidem fecit, quod ei dubitare non deberem portandas quaslibet litteras tradere, misi per eum librum eiusdem Pelagii; quem mihi dederunt servi Dei Timasius et Iacobus quos per operulam meam Dominus ab illo liberavit errore. Erant autem auditores eius multumque carissimi. Misi etiam eum [librum] quo ei respondi (hoc enim me impendio rogaverant et hoc eis utile ac salubre esse praevideram) ad eos sane scripsi non ad Pelagium, illius tamen operi verbisque respondens eius adhuc tacito nomine, quoniam sicut amicum corrigi cupiebam, quod fateor adhuc cupio, quod nec tuam Sanctitatem ambigo optare.

Omnium scriptorum ad Pelagium vel de eo exemplaria manu sua subnotata mittet Aug. Hieronymo.

4. Denique nunc scripsi et ad ipsum quod, nisi fallor, acerbe accepturus est, sed ei postea fortasse proficiet ad salutem. Scripsi etiam de illo prolixam epistolam episcopis Eulogio et Ioanni, et breviter sancto presbytero Passerioni; quae ita in mandatis dedi, ut ad tuam Sinceritatem omnia perferantur. Quaecumque autem mihi occasio proxima occurrerit omnium earumdem epistolarum exemplaria manu mea subnotata, quam confido tibi esse notissimam, tuae germanitati, adiuvante Domino, curabo dirigere, ut scias mihique rescribas, utrum ad te non solum cuncta sed etiam integra et vera pervenerint.