EPISTOLA 18* [288]

AUGUSTINUS EPISCOPUS ECCLESIAE QUAE EST MEMBLIBANUM IN DOMINO SALUTEM

Gittam non esse petendum ut presbyterum ob eius mores.

1. Bene cito apparuit quod vobis dicebam qui mecum eratis Unapompei non vos debere petere presbyterum Gitta, de cuius vita valde sollicitus eram, sed hoc per vos Deus agebat, quod nesciebatis idem, ut etiam de ipso clero Ecclesiae quae est Unapompei per vestram occasionem tolleretur ubi diaconus erat, quia sicut manifestatus est nec diaconus esse debebat. Si enim aliqua [vera] sunt quae de illo mulier dixit, factum est; si autem illa etiam peierat et hoc solum de isto verum est quod ipse confessus est, nec is esse clericus potest, quoniam omnes Christiani, quanto magis clerici non solum ab illicito concubitu puri esse debent, verum etiam ab illicito osculo et ab illicito amplexu et ab omni immunditia.

Gittam necesse fuisse de gradu presbyterii removeri.

2. In his ergo quoniam iste non est mundus inventus secundum etiam confessionem suam, necesse habuimus eum de gradu presbyterii removere. Consoletur vos Dominus, quoniam pro tristitia vestra valde tristes sumus; omnes vos ergo consoletur eius misericordia qui vos collegit et de dominio diaboli eripuit, quia vos non deserit, si nec vos eum deseratis 1. Quaerite ergo quis vobis presbyter ordinetur aut, si vos non invenitis, nos in nomine Domini et in eius adiutorio providemus.

Si scandalis in Ecclesia contristamur, in Dei auditorio ne deficiamus.

3. Numquid enim propterea homines pigri sunt seminare 2, quia non omnia semina exeunt, sed alia formicae trahunt, alia vero aves colligunt, alia diversis casibus pereunt? Aut numquid propterea pigri sunt inserere arbores fructiferas, quia non omnes tenent vel ad fructum perveniunt, sed aliarum surculi arescunt, alias pecora rodunt, aliae variis causis intereunt? Sic et in Ecclesia tamquam in agro tanti patris familias non cessamus operari, Dei est incrementum dare 3 quia, etsi non omnes proficiunt et perseverant usque in finem 4, tamen, sicut dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 5, qui omnia ista quae nos contristant scandala futura praedixit et monuit ne deficiamus et promisit nobis in adiutorio suo perseverantibus praemium, ut illic in aeternum cum eo vivamus 6, ubi tales tentationes et talia scandala esse non poterunt, quia ulla ibi erit tristitia, sed solum gaudium et gaudiorum sempiternorum certa securitas et beata immortalitas et sine fine felicitas. In illo ergo spem vestram ponite, filii et fratres mei, et non frigescat vestra dilectio, ut probati inveniamini in die novissimo, propter quem Christiani facti estis per eius gratiam qui suo sanguine vos redemit 7. Presbyterum Restitutum cum his litteris ad vos misi quem vix consolatus sum maiore tristitia conturbatum, per quem Dominus et vos consoletur, sicut etiam ipsum per me consolatus est.