EPISTOLA 17* [287]

DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI MULTUMQUE CARISSIMO FILIO BONIFATIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Naufragos ad Bonifacium contendentes sustentatos esse ab Aug.

1. Data est mihi occasio salutandi caritatem tuam quod tibi scio esse gratissimum, cum essent ad nostrum litus appulsi quos ad te festinare oportebat. Attendentes ergo in illis et misericordiam ab homine homini debitam et dilectionem tuam suscepimus eos propemodum naufragos eorumque inopiam unde potuimus sustentavimus. Magna quippe violentia caeli et maris graviter iactati et periclitati vix evaserant mortem et quidquid potuerunt habere perdiderant.

Salutatur Bonifacius, aeternam pacem et in bellicis negotiis quaerens.

2. Itaque, Domine eximie et merito insignis multumque carissime fili, incolumitatem nostram sinceritati tuae Deo propitio nuntiamus omnia bona de te audientes et semper audire cupientes, quoniam excellentissima tua fama eius est gloria, [in] quo spem tuam posuisti, quem times, colis, diligis et cuius aeternam pacem etiam in ipsis bellicis operibus quaeris, dum fidem servas et iustitiam in rebus omnibus amas.