EPISTOLA 15*

COMMONITORIUM SANCTIS FRATRIBUS QUORUM NOMINA EPISTOLA MEA CONTINET AUGUSTINUS

 

Epistolae iam paratae additur Alypii commonitorium ad Thagastenses.

1. Cum paratae iamiam essent litterae a nobis ad vestram benevolentiam dirigendae, venit a fratre Alypio commonitorium quod ad Thagastem dedit, quoniam ad nostrum litus eadem navis appulsa est. Quo commonitorio quid didicerimus, id scire Sanctitatem vestram et eiusdem verba huic meo inserere curavi.

COMMONITORIUM PRESBYTERIS ALYPIUS

Laeti nuntii quos illud commonitorium continet.

2. [Ita] filius noster Severianus profectus a nobis est. Nos adhuc [ita] rescripta sublimis viri ut eius exspectabamus adventum, quia intra Idus Octobris affuturus nuntiabatur ab his qui certissime illum de Gallia exisse firmaverunt. Adiuvent itaque nos preces Caritatis vestrae, ut Domini adiutorio ante hiemem aliquid peragamus, ut ad vos secundum et vestrum et nostrum desiderium opitulatione Domini ante hiemem remeemus. Sane ad litteras nostras multum iam concessum est; nam cum indulgentia Carthaginiensi populo missa silentiarius eo die quo ista dictavimus ambulavit. De his ergo nobis agendum remansit qui in eadem causa ad Carthaginiensem Ecclesiam confugerunt.

Aug. Dorotheo scripsit quomodo hominem suum sacrilegum puniat.

3. Haec sunt quae de commonitorio Thagastem misso necessaria putavi, ut vobis descripta dirigerem. Praeterea peto, ut alias epistolas quas direxi dignemini eis quibus directae sunt reddere easque apud illos vestris intercessionibus adiuvare quisque ut potuerit; si enim omnes simul omnia facere velitis, difficile quod vultis implebitis, quia perrarum est, ut ad unam horam vobis omnibus vacet. Viro autem honorabili et religiosissimo filio nostro Dorotheo [dicite], ut homini suo qui sanctimonialem de villa aliena lanificii causa ad domum suam venientem violenta oppressione violavit non ita succenseat, ut acrius puniat quam per nostram querelam decet; sufficit enim, ut eum ab eiusdem loci ubi eum posuit procuratione removeat, ne alios ad se imitandum, si penitus fuerit impunitus, invitet. Iam quidem agit poenitentiam sed ideo, quia postea quam est convictus et ad confessionem convictione perductus continuo est communione prohibitus. Nam si ultro confessus fuisset et quod ignorabatur nec aliquis obiecerat timore divini iudicii prodidisset, quis tam perverse severus esset, ut emendationem quaereret ampliorem?

Sacrilegus homo ille amovendus est ab honore procurationis.

4. Nunc vero quemadmodum, si clericus esset honorem sui gradus amitteret, sic debet etiam iste honorem procurationis amittere, in qua eius inflatur impunitas, et propterea ne imitatores habeat praecavendum est. Est autem homo iste Cresconius procurator saltus Hispaniensis habens, quod est peius, uxorem; sed nolite iudicare vel factum vel hominem, nisi prius promissum eius sub Dei testificationem tenueritis, quia non amplius vindicabit, nec ipsum vindictae modum ante dicatis, quem promiserit nihil se facturum severius quam id quod in isto commonitorio reppererit. Non enim pro sua fide et religione quam habet in Christo qua possit graviter commoveri [...]; certe si mitius vindicare voluerit quam poposci praeter carnalem poenam non prohibeo, non tamen ut amplius. Hoc ergo promittat prius et cum promiserit, ne insinuando laboretis, huius commonitorii partem ad causam pertinentem facite ut legat.