EPISTOLA 14* [284]

DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI ATQUE HONORABILI FILIO DOROTHEO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Dorothei domus, familia Christi et domestica ecclesia.

1. Novi quantum diligas Christum, et quia universa domus tua familia eius est sicut Apostolus dicit: Domestica Ecclesia 1, quantumque velis in possessionibus tuis possessionem Christi fructificare atque crescere, omnibus nobis qui te novimus notum est, Domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.

Dorotheus promittat se in hominem suum sacrilegum moderate vindicaturum.

2. Habebam quod quererer de homine tuo, cuius nec nomen nec sacrilegum flagitium ausus sum his litteris intimare, ne forte gravius succenseres et atrocius vindicares quam decet atque oportet ad episcopalem querelam adhibere vindictam. Itaque fratribus, a quibus has litteras accipit Eximietas tua, quid illud esset per commonitorium patefeci et rogavi, ut prius teneant promissum fidelissimae religionis tuae quod amplius non vindices quam quousque eodem commonitorio comprehendi, et cum tenuerint, ostendant ut legas. Si autem promittere nolueris, nihil indicent; sed per Christum obsecro, ut magis promittas, ut etiam nos possimus securi ad te perferre quidquid nostrae curae necessitas postulaverit, ut a te, si a nobis non potest, emendetur.