COMMONITORIUM PRESBYTERO RESTITUTO AUGUSTINUS
1. Quamvis me litterae tuae graviter commoverint de machinamentis diaboli quibus servos Dei aut in peccatum attrahit, aut eorum existimationem in Ecclesiae scandalum maculat, tamen quantum potui ut homo exploravi hominis mentem non semel sed saepius cum illo agens et terrens de iudicio Dei, ut mihi confiteretur, si forte cum illa, a qua accusatur concubitu aut aliqua immunditia se communicaverit. Si autem verum est quod dicit, cuius magno et sancto viro posset accidere illa tentatio, ut ad eum ubi solus ipse dormisset veniret femina et iuxta cubaret quam ille prodere noluisset maxime nihil sibi loquentem de concupiscentia turpitudinis, sed de solis tribulationibus et necessitatibus suis 1. Ubi nihil ad se in tali tentatione pertinere arbitraretur, nisi ut eam omnimodo ad se prohiberet accedere; quod si facere illa noluisset, ab eius impudico temperaret complexu et a flagitiosa collocutione.
2. Hoc se fecisse iste dicit, cum dormiret solario remotus ab omnibus qui habitabant in domo, quo fuerat susceptus hospitio, cum propter officii sui necessitatem ibi constitutus ita praeveniretur tempore vespertino, ut inde ad domum suam redire non posset. Cum ergo illam ad se venientem, sicut asserit, expergefactus horruisset, quam nondum perisse credebat se perire posse cernebat et ne a se ipso periret aut famam sanctimonialis nondum fortasse perditae clamore improvido laederet praecavebat, passus est eam remorantem iuxta se et de parentibus suis nescio quas querelas immurmurantem continens se ab illa et nihil aliud respondens nisi ut surgeret inde atque discederet. Quod cum aliquanto diutius noluisset, irruisse pluviam atque ita se ab eius colloquio liberatum, cum de solario descendens egressus esset de domo ipsa et ante ostium sub vel udo subgrundio se collocasset, quo illa non auderet accedere, ne ab aliquo suorum exeunte inveniretur aut aperiens ostium sentiretur et, non reversa, in suspicionem veniret eis qui illam exisse sensissent.
3. Hactenus mihi confessus est homo, unde non eum iudico esse damnandum, nisi forte de mendacio convincatur et non verba illius feminae audiantur et accipiantur adversus eum, quia sine dubio perdita quaerit cui haereat, sed aliqua existant alia documenta quibus huius flagitiosa detegatur improbitas. Haec autem clericis non facile contigissent, si non soli ambularent propter quaslibet vel proprias vel ecclesiasticas necessitates. Sed cum vix obtineamus de presbyteris maxime in villis, ne ambulent soli, quanto minus hoc de inferioris gradus clericis possumus obtinere. Si ergo plebs cui est ordinatus de hac fama nihil adversus eum movetur nec credidit de illo aliquid turpe et aliis, sicut dictum est, documentis de flagitio non convincatur, maneat in statu suo; si autem alia demonstrantur, de quibus aliquid iudicare possimus, haec noverim; si vero commovetur inde Ecclesia cui presbyter constitutus est, cum hoc dicatur accidisse, quando adhuc diaconus fuit, lege illis has litteras meas et explana illis eas, sicut tibi donaverit Dominus, ut presbyterum suum cui talis tentatio accidit qualis cuicumque sancto accidere potuit, diligant sicut coeperunt, nec eorum caritas circa illum frigescat 2, ut de pace illorum potius vincatur diabolus cuius esse istae artes et insidiae consuerunt. Si autem videris necessarium esse, ut ego ad illos litteras mittam, intimare curabis.