EPISTOLA 12* [282]

COMMONITORIUM DOMINO SANCTO AC MIHI IN AETERNUM COLENDO AC VENERABILI PATRI AUGUSTINO CONSENTIUS

Consentius Aug. Confessionum pauca folia legit stupore oppressus.

1. Libros Confessionum aliosque quam plurimos ante annos circiter duodecim habendi potius cupiditate damnabili quam bono atque laudabili doctrinae studio comparavi; hos etiam nunc quasi obsignatos incredibili oppressus stupore possedi; quos nuper admodum legere aggressus quaedam illic, quorum inquisitione aestuans laborabam, absolutissime dicta reperio et multas cogitationum mearum formas quasi pictura monstrante cognoscendo, animadvertere incipio in ediscendis etiam ceteris, quae nosse desidero, non doctorem mihi, sed me deesse doctori 1. Denique ut in conspectu Domini simpliciter fatear, ante hoc ferme quadriennium, id est priusquam tuae Sanctitatis aspectum expetere cogitarem, duo vel tria, non amplius ex primo Confessionum libro legeram folia, sed sicut Paternitas tua vanorum omnium mentes lippientibus oculis 2 comparare consuevit, molesto sententiarum tuarum splendore percussus, quia nihil illic molle nec tenerum quod vulnera luminum meorum foveret offendi, statim ad iucundissimas mihi imperitiae meae tenebras recucurri et non solum ipsos, sed etiam ceteros libros sanguine viperino cautius 3 evitavi.

Consentius tractatorum fastidiebat epistolas, Lactantio uno delectatus.

2. Eram siquidem tanti et tam mortalis fastidii, ut omnino exceptis canonicis Libris quos mihi fama venerabiles fecerat ad omnium tractatorum epistolas insanus stomachus nausearet. Lactantius mihi propter planum atque compositum dicendi genus solus placebat; quem tamen, ardentissimo amore desidiae, semel lectum cum ceteris abieceram, cumque inaestimabili fastidio lectionis salus animae meae quasi morbo lethargico premeretur, vix per tot annos Scripturas canonicas semel aut iterum desidiosissime transcurri. Et tamen cum me penitus totum et mente et corpore socordia possideret, si qua ut adsolet divinarum rerum quaestio inter Christi famulos me coram fuisset exorta, eram unus ex illis quos apostolicus sermo depinxit 4 volens esse legis doctor et non intellegens neque quae dicerem neque de quibus affirmarem. Quidquid autem mihi iustius videbatur inanibus verbis defendere laborabam.

Consentius Leontii presbyteri defuncti dogmata confutat.

3. Unde etiam factum est, ut adversus sanctae memoriae Leontium presbyterum non doctrinae sed iustitiae naturalis moverer affectu et adversus illam quae Sanctitatis tuae iudicio discussa est quaestionem, in qua visus mihi est non recta sentire, pugnacissime decertarem moxque eius aemulatione succensus et famam tuae Sanctitatis admirans et amore agnoscendae aestuans veritatis illa conscriberem, in quibus multa damnata, pauca laudata sunt; et tamen divino ut reor iudicio omnia, ut vel scriberem vel reprehensibiliter scriberem, gesta sunt.

In Balearibus nequit inveniri quemquam doctum christianum quocum quis utiliter colloquatur.

4. Talis tunc siquidem me cogitatio impulit ad scribendum, ut mihi insularum Balearium, in quibus non dicam doctum, sed vel fideliter Christianum invenire rarissimum est, solitudine ante oculos collocata, non amore doctrinae quam laboriosissimam esse cognoscens penitus respuebam, sed catholicae fidei quam ignorare mortiferum est ad simplicem scientiam veritatis penitus absque legendi studio vel opera discernendi cuperem pervenire. Quod fieri forsitan potuisset, si aliquid ex his quaestionibus, de quibus praecipue dubitabam, a sapientibus disputatum vel ipse audissem vel eos qui audierant invenissem; legendi etiam parvum laborem dumtaxat forsitan recepissem, si mihi aliquis libros qui proprie nodos, quibus mea specialiter cogitatio ligabatur, absolverent, tradidisset; etenim propter incertam inveniendi spem certum inquirendi laborem suscipere recusabam 5.

Nimius legendi metus nimiam scribendi audaciam in Consentio gignit.

5. Cum igitur omnium sapientium scriptis penitus abdicatis tantas et tam arduas quaestiones animo volutarem nullumque etiam nunc in insulis (non dicam qui magna doceat et nebulosa dilucidet, sed vel qui parva intellegat et serena consideret) invenire possibile sit, tam perversa animus meus morborum peste corruptus est, ut per nimium mihi legendi metum nimia scribendi audacia gigneretur. Ita factum est, ut perverse mihi consulens mallem duo volumina ridenda conscribere quam multa multorum admirabilia perscrutari. Visum proinde est, ut omnes cogitationes meas scripta quasi duorum contione producerem, ut dementissima cordis mei rixa litterali officio comprehensa tuis sisteretur obtutibus et doctrinae tuae clementia pacaretur. Nullo autem hoc alio fieri modo quam litteris poterat.

Consentius Aug., medico suo, nisi illi scribendo potest languorem suum ostendere.

6. Nam fateor, si me his carnis obtutibus carnali paternitatis tuae frui posse conspectu illo modo credidissem, numquam profecto in conscribendis tam prolixis neniis laborassem. Sed quia tali intentione vel voto ad has insulas veneram, ut hic omne aevi mei tempus in otio atque segnitia quam etiam nunc haud segniter concupisco inglorium tereretur, non poterat tibi medico intimus febrium nostrarum languor ostendi, nisi officia verborum litteris mandarentur. Quod si in illis scriptis meis nihil penitus quod placeret aut nihil quod displiceret fuisset inventum, nullo modo me ad tuum festinare conspectum verecundia permisisset. Tum infirmae enim et tam trepidae sum naturae, ut amplius, si credi fas est, in laudibus quam in vituperationibus erubescam.

Discendi desiderium in Consentio a diaconis Maximiano et Caprario suscitatur.

7. Verum ita dispensatione atque iudicio Christi gestum est, ut tam mirabiliter temperatas et per tales baiulos paternitas tua litteras destinaret. Nam nisi Domini mei veneratores atque cultores tui Maximianus et Caprarius diacones violentis mihi caritatis stimulis institissent, numquam nostra segnitia quamvis piis atque dulcissimis scriptorum tuorum illecta consiliis ne exiguo quidem tempore tepidum discendi desiderium flagrantissimis otiandi amoribus praetulisset. Nam si Terentianus ille adolescens 6, qui adversum meretricem quae amantem excluserat movebatur 7, ne exiguo quidem tempore, etiam cum contumeliis cogeretur, ab amata et offensus poterat amoveri, ita ut summa intentione virtutis memorabile sibi quiddam facere videretur, si triduo tantum scorto quod offenderat caruisset, quanto magis ego, in cuius medullis maior forsitan otii mei ignis exaestuat, praesertim numquam ab eo offensus, semper dulciter invitatus praeparatae solitudinis voluptate ne paucis quidem diebus carere voluissem, nisi quia ille dominus et auriga qui decem millium multiplicem regit currum 8 [et] occultis ut dictum est frenis mentium nostrarum ora torquebat 9.

Aug. admonitionibus motus Consentius epistolas illius legit sed pauca degustat.

8. Veni ergo ad te, immo in camo domini, cum reluctarem, attractus sum 10; multis sensum meum colloquiis denudasti, multis occulta cordis mei vulnera disputationibus pertractasti. Vidisti plenam illusionibus animam meam 11 et phantasias praesumptionum mearum quasi putredinem secare voluisti adhibens, quantum in te fuit, et argumentorum acutissima ferramenta et commonitionum ignita cauteria 12 et exhortationum fomenta blandissima. Verum cum me ad legendi studium cogens, utrumne libros quos legendos ipse tradideras lectitassem, frequenter inquireres sicut aegroti qui ad sumendos in fastidio cibos a medicis compelluntur, pauca admodum ex tuis epistolis degustare pudore compulsus sum 13.

Cum a venerabili quodam viro laudetur, Consentius Augustini correctiones neglegit.

9. Iamque mihi inutilitas inediae meae coeperat displicere, cum subito accidit, ut cuiusdam sancti ac venerabilis viri animi nimio colligaret affectu, cuius familiaritate constrictus cum omnes eius motus mente perpenderem, animadverti et vehementius adamavi meum in ipso vitium. Gratulabar siquidem mihi invenisse me aliquem summae auctoritatis ac meriti conrivalem qui eiusdem otii amoribus suspiraret, sed vanis conscientia mea gaudiis palpabatur, ut me arborem malam 14 fructifero illo comparans 15 ligno laetarer, quod aliquid in eo sterilitatis meae simile repperissem. Nam foliorum similitudine gloriabar non intuens quantis bona illa arbor virtutum fructibus curvaretur. In illum ergo me virum totis infirmitatis meae viribus resupinans omnia quae adhibebas medicamina depellebam, omnia quae ingerebas pocula respuebam; illud enim mihi suavissimum, illud illecebrosa dulcedine delibutum super omnia videbatur, ut desiderium meum amici sanctissimi ore laudari semper audirem et hoc venerabilis illius viri verba resonarent quod cordis mei execratio volutabat.

Vanae gloriae cupidine Consentius eiusque amicus laborabant.

10. Tali siquidem pruritum invicem nostrum scalpebamus alloquio, ut nihil esse doctrinae studio inutilius nihilque periculosius firmaremus dicentes quid tam inutile quam ut hominem christianum tantae vanae gloriae cupido sollicitet, ut Pharisaeorum vitiis fermentatus vocari ab hominibus Rabbi 16 iactantissime concupiscat et, cum ipse forsitan intellegentiae lumine sit caecatus, tamen omnes in foveam procul dubio ruituros conetur attrahere 17, cum praesertim esse altissima quae inquiri omnino non debeant 18 et scrutatorem sepium a serpente mordendum Scriptura denuntiat 19.

Summus commentatorum, Origenes, in scrutandis illicitis concidit.

11. Quid autem periculosius quam ut homo, cum possit ad vitam absque tanto inutilis doctrinae circuitu pervenire, tamen insanis curiositatis illicitae stimulis incitatus longi atque ardui itineris anfractum, de quo nemo adhuc absque vulnere evasit, arripiat? Quid enim aliud omnium tractatorum maximus Origenes virtute indefessi laboris obtinuit, nisi ut salutem verbi quae prope est et in corde atque ore habitat nostro 20 longae scrutationis vitio praeteriret accideretque ei quod prudentibus gratiae, qui quanto sapientiam studiosius laboriosiusque sectati sunt tanto ab ea longius recesserunt? Denique si doctrinae desiderium non eumdem ad scrutanda illicita in quibus concidit propulisset, potius profecto martyrii gloriam promereri, sed quia insanae doctrinae foveam dum nimium evagatur inciderat 21, necessario factum est, ut praemium passionis quod indoctus et parvulus concupivit senex doctissimus recusaret. Quis igitur legis doctor fortius, peritius, attentius, prudentius, cautius Origene doctrinae studiis inhaerebit aut quis, tamquam vana curiositas laboriosa scrutatione [...] inveniat, mortem sapienter effugiet quam Origenes insipienter incurrit?

Cum irreprehensibilia Aug. docuerit, nescimus quid de eius scriptis iudicaturi sint posteri.

12. Recolamus per ordinem ceteros quamvis magnos, quamvis catholicos tractatores! Difficile tamen est, ut non aliquas errorum maculas in pulcherrimo licet eorumdem corpore denotemus. Nam etsi irreprehensibilia scribere Augustinum episcopum dixerimus, ignoramus tamen quid de eius voluminibus sit iudicatura posteritas; neque enim cunctos haereticae perversitatis auctores et praecipue Origenem viventem quispiam reprehendit quem post ducentos vel amplius annos condemnatum esse non dubium est. Talibus nos sibi desidia nostra argumentorum amplexibus colligabat, talium fomenta verborum amoris nostri ignibus suggerebat.

Beati Stephani mirabilia conscribit Severus a Consentio verba mutuatus.

13. Inter haec legebam quidem invitus quae acceperam et velut praedictus ille comicus adolescens 22, cum amatam meam corde complecterer, arreptum tamen legendi iter amens alternis passibus exiebam; cumque per plena fructibus sancti patris rura transirem et ad variam doctrinae tuae frugem demens animus caecaretur, solum desidiae anhelabat ardorem, donec magnis amoris mei viribus repercussus vestigia ad negligentiam meam haud pigra converti tamque volucri cursu fortius amplexurus otium festinavi, ut id longi itineris labore suscepto etiam in Oriente quaerere cogitarem. Hoc siquidem meus ille amantissimus mihi suaserat corrivalis; sed cum votis atque conatibus nostris manum Domini validam obsistere sentiremus, raptus nescio quomodo a proposito itineris arrepti et ad propria revocatus sum id animi atque propositi tenens, ut libros tantum canonicos sine labore transcurrerem, scripta autem mea, si fieri potuisset, etiam in familiaribus litteris abdicarem; quod quidem haud longo tempore gnaviter exsecutus ita canonem transcurri, ut desidiae quam colebam numquam laederetur affectus. Sed sicut ab his quae amamus plurimum iuvat paululum sequestrari, ut renovatis desiderii viribus ardentius appetantur, ita enim ego studio brevissimae et rarissimae lectionis interpolabam otii voluptatem. Eodem tempore accidit, ut quaedam apud nos ex praecepto Domini mirabilia gererentur. Quae cum mihi beatus antistes, frater Paternitatis tuae Severus episcopus cum ceteris qui affuerant rettulisset, irrupit propositum meum summis viribus caritatis et, ut epistolam quae rei gestae ordinem contineret ipse conscriberet, sola a me verba mutuatus est. Crevit exinde legis quam mihi ipse perscripseram maior praevaricatio 23 placuitque, ne quam licet lenta atque tepidissima, tamen recenti canonis lectione memoriae nostrae tarditas iuvaretur, [ut] aliqua adversus Iudaeos, quorum proeliis urgebamur, duci nostro arma producerem, ea tamen lege, ut officio nomen penitus sileretur.

Consentius confitetur se miserabiliter desidiae servire.

14. Cum haec dictarem et omnem tibi et voluntatis nostrae perversitatem et cogitationum varietatem et peccatorum incursum et casuum sortem et vitae ordinem et lectionis desidiam et scriptorum temeritatem pandere cogitarem, repente perlator vehementer insistens, omnia, ut statim praeciderentur, extorsit. Proinde longissimum sermonis nostri finem necessaria taciturnitate disrumpens brevium sermonum nodis cuncta constringo indicans me desidiae meae bellum indicere voluisse 24, sed adversus languidissimam dominam temeraria arma suscipiens id solum profeci, ut ego ille Hercules enervatus gravius Omphalae meae turpiusque subicerer 25. Denique velut commitigatus sandalio caput 26 illecebrosis eius verberibus inclinavi, ut contumax famulus tanto miserabilius ac dedecorius serviam, quanto magis superbis victoribus victos formido substernit.

Idem Aug. XII adversum Iudaeos capitula et unam ad Patroclum epistolam mittit.

15. Scribere autem plurima nescio quae me insaniae meae compulit consuetudo; quae si esset possibile omnia ad tuae Paternitatis examen pervenire voluissem. Nunc autem retentis apud me ceteris duodecim adversus Iudaeos capitula et unam tantum quam nuper ad beatissimum fratrem vestrum Patroclum episcopum misi epistolam destinavi, in qua quidem cum venerabilis Paternitas tua et sensus suos et verba cognoverit porrigat parvulo suo non aequis patrem passibus subsequenti 27 benignitatis ac favoris sui piissimam dexteram et imbecillem ne penitus labatur infantiam fortissimis orationum suarum humeris portare dignetur. Praecipue tamen si mihi talis baiuli qui colloquendi et conferendi omnia aliquam apud te fiduciam posset assumere affuisset occasio, ea quae adversus quaestiones Pelagii scribere audeo vel imperfecta transmittere voluissem.

Domi obsignata Consentius servat quae adversum Pelagianos scripsit.

16. Pervenit enim superiore anno illa ad nos epistola sanctae memoriae Zosimi Romanae urbis episcopi, in qua subditis Pelagii et Caelestii quaestionibus mortiferum ipsorum virus ut evitetur ostenditur. Quibus lectis licet multis saeculi angoribus praepediti, tamen solito ad scribendum furore succensi quartum fere iam librum cudere laboramus, sed tamen negligentiae legem stabiliter retinentes, cum paene universa quae adversum Pelagium scripta sunt domi vel obsignata teneamus. Adiecimus etiam fortissimum quo desidia nostra plurimum nititur argumentum, ut nobis absurdissimum suaderemus nos illa omnia, priusquam ipsi aliquid conscribamus, legere non debere; ita incredibilis perversitate iudicii metus mihi est ne forsitan tortuosus sensus mei impetus dirigatur. Si autem credi scriptoribus potest qui velut patres quaecumque genuerint quamvis extorta atque deformia, cum summa tamen dulcedine complectuntur, Achillem mihi videor parturire Thersiten ceteris prolaturus 28. Memor mei in aeternum in Christo floreas, Domine sancte ac beatissime Pater.