COMMONITORIUM DOMINO MEO SANCTO PATRI AUGUSTINO CONSENTIUS
1. Beatissimus dominus meus, frater Sanctitatis vestrae, Patroclus episcopus adversum Priscillianistas, a quibus iam etiam Galliae vastabantur, quaedam me vel inepta atque absurda conscribere violenta compulit caritate; quae quidem, ne fortasse maiore paternitatem tuam taedio lectionis afficerem, apud me statueram retinere. Verum accidit, ut quidam famulus Christi nomine Fronto cui Spiritus Sanctus flagrantissimas fidelis zeli suggerit flammas subitus adveniret; a quo ego cum quid de iniunctis gessisset inquirerem, multa mihi non solum gaudenda, verum etiam stupenda narravit. Iniunxeram quidem ei anno superiore, ut adversus memoratos Priscillianistas, quibus ita Hispaniae scatent, ut circa eos tantum barbari nihil egisse videantur, innocentissima fretus astutia bella susciperet. Docueram quoque eum, et certas quasque personas qua arte aggredi deberet instruxeram mittens ad eum libros, quos nuper conscribere memorato domino meo, fratre vestro, imperante compulsus sum, praecipueque hunc tertium librum, quem, postquam plenius universa condidici quam ob causam ex persona haeretici scripserim, brevis praefatiunculae sermone signatur. Huc igitur venerabilis frater meus Fronto opportunissime, dum fratrem hic Leonam venturum importunitas detineret, advenit qui mihi rettulit nimium multa, ex quibus ego ad monendum pauca narrabo.
2. In civitate - inquit - Tarraconensi, in qua mihi monasterium instruxi, involucrum (quod ad me signatum misisti Agapio episcopo tradente) suscepi; intra quod litteras et commonitoria et libros quos transmiseras repperi; moxque omni ratione atque instructione percepta ad Severam illam haereticam cuius nomen mihi evidenter expresseras transcurri aggressusque eam illa arte quam praefationis tuae illius textus edisserit haereticorum nomina perquisivi. Quae mihi inter cetera ait Severum quemdam presbyterum divitiis atque potentia, litteris etiam clarum, huius principem doctrinae, frustra in defunctam matrem proditionis suae invidiam proiecisse. Nam cum superiore anno idem Severus aestimans barbaros longius abscessisse post obitum matris castellum in quo consistebat expeteret, Dominus nostrum Iesus Christus omnium secretorum inspector, omnium casuum dispensator, sarcinas eius, ut tantum flagitium proderetur, a barbaris voluit comprehendi. Qui omnibus in praedam versis tres codices immanes qui omnia sacrilegiorum genera continebant credentes bonos et ab aliquo forsitan comparandos ad vicinam civitatem, cui Hilerda nomen est, detulerunt; quos cum exsecrabiles cognovissent, apud episcopum ipsius civitatis Sagittium reliquerunt. Ille autem cuncta percurrens cum probatus in conspectu Dei esset malus, data est occasio, per quam fieret etiam hominibus manifestus. Nam cum eidem dulcia dementer venena placuissent et dissimulatione iam contegi res omnibus propalata non posset, quaterniones ex ipsis libris, qui magicorum carminum flagitiosam ac sacrilegam scientiam continebant, fraudulenter exsecuit recensitisque apud se omnibus, unum codicem, de quo quidquid perniciosissimum videbatur absciderat, ad Titianum Tarraconensem, id est metropolitanum episcopum, cum epistolis destinavit; quibus professus est tres codices inter Severi presbyteri sarcinas comprehensos sibique ab hostibus traditos, inter quos istum sibi plurimum displicere, reliquos autem se archivo Ecclesiae condidisse.
3. Acceptum Titianus episcopus codicem Syagrio Oscensi episcopo tradidit, quia in eius ecclesia Severus falsum presbyterii nomen assumpserat, monens ut presbyteri sui fidem cauta examinatione discuteret. Syagrius autem episcopus, vir equidem sanctus atque catholicus, sed nimium credulus et inconsulte benignus Severo sacrilegium suum argumentis, mendaciis, periuriis contegenti ita credidit, ut etiam ceteris persuaderet, quod illos codices ex materna haereditate susceptos aestimans innocentes Severus secum ad castellum suum exportare voluisset, ut illic eos potissimum vacanti animo legeret vel probaret. Cum haec igitur ab omnibus crederentur, Severa illa muliercula, quae mihi tamquam haeretico omnia criminum suorum arcana pandebat, etiam Severum presbyterum prodidit, quod dato praemio illos quos matris fuisse confinxerat licet iam fraudulenter dimidiatos codices a Sagittio episcopo recepisset.
4. Ego igitur postquam cuncta cognovi cunctisque indiciis, signis, probationibus, testibus confirmatus sum, ad vigorem ecclesiastici examinis rem deduxi et primum adversus ipsam Severam omnium proditricem, mox adversus Severum presbyterum actionem accusationis institui. Verum Severa primum quidem inopinata rei novitate confusa quaecumque se mihi dixisse meminerat negare non ausa est; post autem cum adversum me Severus illustris atque praecelsi viri, affinis sui, Asterii comitis viribus niteretur, id egit, ut [et] mulier memorata ad neptis suae Asterii comitis filiae, potentissimae feminae auxilium convolaret, receptaque in praetorium eius quod tantis militum vallaretur excubiis omnes confessiones suas adhibitis in praesidium periuriis negaret.
5. Sublatis igitur e medio cunctis cum animadvertisset Severus eiusque fautores me hominem et personae abiectione vilissimum et substantiae tenuitate mendicum, cunctis penitus probationibus destitutum adversum tantae vim factionis nudis latrare sermonibus, etiam propositae mortis formidine me ab accusatione sui abicere voluerunt dicentes: "Statue tibi ipse periculum quod te maneat, si presbyter se probaverit innocentem"! Statimque ego: "Quid - inquam - amplius vultis quam ut, si id quod intendo probare nequivero, ab Ecclesia omni vitae meae tempore tamquam paganus expellar". Tum haeretici in tumultum versi: "Videtisne - inquiunt - o sancti ac venerabiles sacerdotes vosque omnium aetatum et sexuum populi, emersisse hominem substantia egenum, mendaciis locupletem, audacia armatum, innocentia destitutum; cavete ne periculosum omnibus calumniosis hominibus tribuatur exemplum! Si enim in hoc uno qui falsi criminis naevo tam sanctum et tam nobilem virum maculare non timuit aequitatis vestrae inconsulta remissio metuendum ceteris non dederit documentum, necessario omnes falsarios delatores adversus unumquemque vestrum huius certatim accendet impunitas".
6. Talibus adversum me populus Tarraconae haereticorum vocibus incitatus, cum ingentibus in perniciem meam seditionibus saevire coepisset, exclamans ego: "Sufficit - inquam - vobis ut, si vana accusatio mea et recta Severi fides fuerit approbata, me lapidibus trucidetis?". "Sufficit - inquiunt - verum ista conditio actis est praesentibus corroboranda". Ita factum est ut ego sanguinis mei, Severus honoris sui periculum apud ecclesiastica gesta depromptis professionibus legaremus; ubi etiam adhibitis omnibus sacramentis se codices matris suae, postquam a barbaris fuerunt occupati, nec recepisse nec habuisse nec vidisse testatus est.
7. Consequens fuit, ut statim ad Hilerdensem et Oscensem episcopos litterae mitterentur, scilicet ut Sagittius duos codices quos se iam pridem, missis ad Titianum metropolitanum episcopum litteris, retinuisse firmaverat, Syagrius autem unum quem ab eodem Titiano episcopo coram susceperat secum ipsi, quoniam ita causa deposceret, deferre illico dignarentur. Verum Severus eodem tempore mendacii insimulatione contexta ad affinem suum virum illustrem Asterium comitem ceterosque omnes amicos ac propinquos suos, potentissimos viros, litteras misit, in quibus me iniuriosissimum ac dolosissimum sycophantam intolerandis et ipsum comitem et domum eius ac filiam criminibus impetisse et iniuriis ac violentiis affecisse confinxit. Venit protinus Tarraconam vir illustris Asterius comes cui tanti exercitus cura et tanti belli summa commissa est et cum eo tot potentissimorum virorum fremens adversum me unum pulicem mortuum multitudo; sed multo aliter quam credebat Severo in contrarium universa cesserunt.
8. Nam licet summa omnium etiam sacerdotum gratia evidentissima partium nostrarum veritatis premeretur, tamen Domini nostri Iesu Christi tanta imbecillitati meae adfuit virtus, ut ipse etiam comes quamvis innocens, quamvis catholicus terreretur. Nam cum Tarraconam veniens me unum invidiosissima et affinis et filiae et omnium amicorum ac famulorum suorum accusatione impeti cognovisset, cum sit homo iustus et Dominum metuens et non valde credens talia, noluit passim truculentissimae suas praesertim vel suorum iniurias vindicare meque, quem licet pauperem tamen noverat Christianum, absque iniuria ad praetorium suum iussit acciri. Ego autem fiducia, quam mihi Domini nostri Iesu Christi auxilium suggerebat, assumpta respondi me ad domum eius, quam haereticorum agminibus refertam esse novissem, ire non posse, ne forte inimicorum insidias qui mihi publicam necem minabantur incurrerem. Verumtamen si quid causae aut verborum esset quod neque nuntiis committi neque litteris posset, ipsum ad ecclesiam si iuberet venire debere, ut illic potius quid illud esset agnoscerem.
9. Ille autem nihil moratus primo diluculo ab ecclesiam venit et mox secretarium in quo episcopi residebant querelas adversum me etiam ipse cum ceteris deprompturus expetiit; et primum omnes diu cum Titiano et Agapio episcopis collocuti magnam sibi adversum me etiam apud ipsos gratiam locaverunt astruentes me esse dolosissimum ac fallacissimum delatorem, qui incircumspectam ac simplicem mulierculam versutissime decepissem atque ad loquendam de presbytero mendacem fabulam compulissem, et nunc propter inanissimam suspicionis nebulam quam falsam assereret etiam ipsa quae proditrix diceretur totam a me illustrium virorum domum accusatione pulsari, comitem a me iniuriis impetitum filiam comitis infamatam.
10. His atque huiusmodi verbis tanta adversum me omnium odia commoverunt, ut non solum populus sed etiam sacerdotes quidam mihi exitiale minarentur. Accersitus sum illico ad secretarium solus ab episcopis increpandus, a clericis confundendus, ab haereticis discerpendus, a comite arguendus, a militantibus conspuendus, a populis etiam lapidandus. Ubi cum perductus fuissem, statim talium me terrore verborum Agapius episcopus tremefecit: "Ubi - inquit - sunt Consentii epistolae et commonitoria illa nescio quae, quae in saeculo quem ego ipse ad te pertuli repperisti?". Ad haec ego constanter omnia apud me esse respondi; ille autem: "Defer - inquit - protinus universa mihique restitue, ni mavis sententiam prolatae nunc damnationis incurrere!". Ad haec ego absurdissimas eius minas confidenter irridens quam ob causam sibi prodi omnia praeciperet inquirebam. Tum ille: "Ut legamus - inquit - universa et agnoscamus quid illud sit quod te ad persecutionem innocentissimorum hominum subito suscitavit". E contra ego ipse inquam: "Mihi omnia sicut asseris detulisti; qui fieri potest, ut quid detuleris ignores?". Tum ille: "Signata - inquit - mihi omnia ad te Consentius tradidit perferenda; numquid fas erat, ut me ad signaculum reserandum infidelis curiositas stimularet?". Cui ego: "Quid ergo - inquam - nunc tantopere nosse desideras id quod te ille qui misit voluit ignorare? Nam utique si idoneum te elegerat perlatorem, tradere tibi haec quae nunc demum sollicite inquiris signata non debuit; quid ergo mihi imputas, si tibi ea nunc metuo reserare, de cuius fide egregium testimonium etiam ille perhibuit qui per te clausa transmisit?".
11. Quibus dictis tanta adversum me episcopus incitatus est animi saevitate, ut et a cathedra sua cum furore consurgens in conspectu omnium propriis manibus caedem mihi vellet inferre. Sed quis credere audeat? Etiam comite castigante Domini Iesu Christi virtute compressa episcopi conquievit insania. Ipse autem comes prudenter atque moderate quam ob causam domum eius atque affinem presbyterum odiis quibusdam appeterem requirebat. Cui ego: "Hoccine - inquam - vir nobilis et illustris, odium putas quod domum tuam purgare desidero, quod eos quibus mortiferum virus coluber Severus inseruit theriaca clementissimae districtionis infusa ab aeternae periculis mortis cupio liberari". Haec me atque huiusmodi prosequentem, cum terram spectans modeste manu caput tacitus sustineret, non solum patienter comes sed etiam libenter audivit tandemque respondit mihi etiam maximam, si tamen vera esset assertio, pro tanto beneficio gratiam referendam. Tum ego: "Probent - inquam - nunc Severus et ceteri me aliquod verbum vel transitorie protulisse quod ad tuam specialiter infamiam pertineret; et tamen, nisi probatissimo catholicae fidei testimonio fulcireris, numquam Frontonis libera potentiae tuae terror ora clausisset". Tunc comes: "Ago - inquit - tibi gratias, quod testimonium fidei meae ferre digneris. Severi autem et ceterorum fidem, quamvis aliqua mihi consanguinitate iungantur, tamen certum est fidei meae obesse non posse".
12. Cum hac igitur comes voce consurgens et omnibus interruptis praetorium suum repetens fiduciam quam mihi Dominus suggerebat tanta admiratione suspexit, ut mihi (quod credere nemo potuisset) talia statim mandata transmitteret. "Indulge, obsecro, - ait - Christi famule, si quid forsitan laesimus meque ad proelium, ut vides, cum exercitu properantem orationum tuarum virtute prosequere!". At Severus et ceteri inopinata comitis aequitate confusi illa quidem die paululum quievere; post paucos autem dies tanta adversum me cunctorum odia commoverunt, ut nemo ferme hominum in urbe illa tam piae mentis sanctique propositi inveniri posset qui non me dignum morte decerneret, ita ut fractus desperatione animus nihil speraret validum, nihil non languidum suspiraret. Sed Dominus qui contrita et humiliata corda non despicit 1 quanto maioribus me praesensit hominum studiis impugnari, tanto maiorem gratiam sui erga me manifestavit auxilii; namque potentissimus quidam servus cuius arbitrio non solum omnis familia, verum etiam filia comitis memorati cuius altor fuerat regebatur, cum esset fortissimus corpore, ferocissimus animo, insolentissimus potestate et saepe mihi (qui vitae consulens meae ab Ecclesia minime discedebam) irritas instruxisset insidias, tandem in apertum versus furorem apertissimam defensoris nostri sentire meruit ultionem.
13. Medias enim seditiosorum catervas subito armatus irrupit, et ad me protentam tendens manum: "Date - inquit - mihi nunc canem, ego latratum eius digna iam nunc morte compescam". Tunc populi et ipsi etiam qui lapidationem mihi seditiosissime minabantur, cruentissimum furiosum piis ab ecclesia clamoribus reppulerunt. Qui eadem die ad suburbanum profectus iucunde quidem epulatus est, sed vindex meus in matutino tam mortiferae eum plagae dolore percussit, ut nequaquam ad civitatem posset nisi septima die mortuus deportari. Quo facto, fideles quique apertissima signi huius virtute conterriti, ab impugnatione mea paululum destitere, inimici autem et universa comitis domus ad maiorem odii dementiam provocati tamquam homicidam me qui feralibus maledictis hominem peremissem ad supplicium deposcebant; pauci autem infidelissimi qui illud casualiter accidisse dicerent extiterunt.
14. Dum haec Tarraconae geruntur, apud Hilerdam Sagittius episcopus ad redhibitionem, immo ad exhibitionem codicum quos apud se esse firmaverat Titiani episcopi litteris cogebatur. Ita enim dispensatione mirabili gestum est ut, cum Severus litteras procul dubio occultas, quibus quid gestum fuisset instruxerat, ad Sagittium illico destinasset, portitor prius ad castellum Severi quod spatio itineris longiore distabat omni pernicitate contenderet, ut Ursitionem quemdam monachum, amicum Severi, codices qui a Sagittio poscebantur a Severi penetralibus proferre et ad Sagittium occulte deferre compelleret. Verum Sagittius qui acceptis occulte muneribus a Severo codices se eidem reddidisse meminisset, cum intimis malae conscientiae ignibus ureretur, stupensque quod nullas Severi sub hac re litteras accepisset, credidit Syagrium Oscensem episcopum, quem similiter Severo codicem suum reddidisse cognoverat, simili hoc avaritiae conscientia commisisse, scribit occultas ad eum litteras, in quibus ait se minime dubitare, quod etiam ipse ad redhibitionem unius codicis similibus metropolitani episcopi litteris cogeretur. Unde quoniam duos quos apud se habuerat codices dudum ad ipsum Syagrium, cui discussio presbyteri sui fuerat delegata, per Paulinum quemdam diaconum destinasset, Paulinus vero, quia ipsum Syagrium episcopum in castello minime repperisset, Severo eos presbytero tradidisset, idcirco se nunc impendio deprecari ut, quia hoc factum cunctis penitus esset incognitum, ne qua forsitan suspicio nasceretur, Severi presbyteri sui penetralia reserare et prolatos occulte secum deferre codices dignaretur, ut ipse in iudicio possit astruere se codices Severo minime tradidisse.
15. Dum istae ad Syagrium Oscensem episcopum litterae deferuntur, Ursitio ille Severi domesticus libros occulte ad Sagittium pertulit; quibus susceptis Sagittius tanto gaudio affectus est quanta dudum maestitia vexabatur, iamque praesumptum animo periurium gerens Tarraconam statim profectus est. Syagrius autem cum et Titiani episcopi conventorias et Sagittii occultas litteras percepisset, videns se qui presbytero suo Severo susceptum codicem inconsulta simplicitate reddiderat reatu maximae suspicionis involvi, cum aliquamdiu anxius aestuaret, illo potius statuerat declinare, ut etiam ipse susceptam mendacii formulam tenens et Severum presbyterum et Sagittium coepiscopum suum a vinculis tantae suspicionis evolveret, cum subito eadem Domini nostri Iesu Christi mirabili visione perterritus vidit se ante tribunal metuendi iudicis constitutum tristem pro tanto conscientiae crimine suscepisse sententiam, moxque trepidus consurrexit tantaque animi consternatione percussus est, ut non solum Sagitti litteras publicaret et Ursitionem illum Severi monachum, qui librorum gerulus fuerat, apud acta ecclesiastica universa compelleret confiteri, verum etiam longissimum et difficillimum insidiosissimumque iter pedibus arripiens, Sagittium Tarraconam tendentem vestigiis sequeretur.
16. Sed Sagittius qui Domini ordinatione mirifica multo ante praecesserat, cum in iudicio cum episcopis resedisset: "Ecce - inquit - o beatissimi fratres, codices quos Sanctitas vestra praeceperat exhiberi". Ad haec ego qui, sicut ante praefatus sum, secreta ipsorum Severa illa haeretica prodente cognoveram, astruere coepi Sagittium sine dubio nuper occulte a Severo dudum venditos codices recepisse; scire enim me et quid muneris accepisset et quando vel per quem Severo ad multorum animas perimendas arma impia vendidisset. Tunc Sagittius iure quidem potens et liberalibus litteris eruditus magno adversum me fremitu insurgens poposcit ut, nisi obiecta illico comprobassem, lapidibus interirem. Ipse autem in conspectu totius populi et Evangeliis et omnibus sacramentis testibus non semel sed saepius peieravit affirmans codices in archivo ecclesiae suae iam ab illo tempore conditos permansisse quos Severus penitus nec vidisset. Rursum Severus paribus se periuriis colligavit. Cuncti etiam quoscumque aut testes aut indices producebam uniforme mendacium proferentes me esse sacrilegum venerabilium sacerdotum aemulum conclamabant.
17. Ipsa imprimis Severa omne indicium suum denegans me inauditi concinnatorem mendacii peierans accusabat. Ad haec ego cum intolerabilis totius populi fragor praesentissimum mihi supplicium minaretur (quod solum remedium consternata atque confusa mens reperit), depoposci ut in diem crastinum iudicium differretur; etenim confidentissime pollicebar quod et Sagittii et Severi et omnium manifesta periuria Christus auctor incorruptissimae veritatis modis quibus vellet in crastinum propalaret. Humanum hoc etiam haereticis visum est, ut lapidationis meae supplicium protelari brevissimo quod poscebam spatio paterentur. Eadem die pomeridianis horis Syagrius episcopus supervenit quem ego, quia Severi presbyteri sui praecipuum esse fautorem et ei occulte codicem reddidisse cognoveram, similiter impetebam; quem postquam pedibus tam longum et tam laboriosum iter exegisse cognovi admirans quid illud esset quod hominem et divitem et senio praegravatum et infirmitate corporis impeditum tanti laboris difficultatem suscipere compulisset, illico ad hospitium ad quod diverterat decucurri et salutatione praemissa: "Placetne - inquam - tibi ut sanguinem meum tu et Sagittius uniformi pariter mendacio sorbeatis negantes vos occulte Severo codices reddidisse, ut ego, quia hoc quod, nisi manifestissime cognovissem, non utique obiecissem, probare non possum, innocens peream".
18. Tum ille: "Quis - inquit - tibi, fili, hoc quod occultissime gestum est potuit indicare?". Admiratus ego illum quem ad confirmanda cunctorum periuria venisse credideram, primum statim confessionis emisisse sermonem omnem eidem indicii mei ab exordio seriem replicavi; cumque Sagittium et Severum tanta sacramentorum imploratione id ipsum negasse dixissem, ille indignatione periurii tam nefandi exclamare compulsus: "Defer - inquit - puer quam citius Sagittii epistolas quibus Severo codices tradidisse confessus est; defer etiam gesta quibus per Ursitionem monachum eosdem nuper recepisse convictus est", nec dissimulans se invitum, ut omnia propalaret, Domini terrore compulsum rettulit etiam mihi simplicibus verbis omnem illum ordinem suae mirificae atque terribilis visionis.
19. Tum ego: "Quaeso - inquam - venerabilis pater qui tanta Christi gratia ab impiorum societate divulsus es, ut traditis iam nunc mihi cartulis ipse paululum sileas, donec agnoscamus utrum Sagittium vel Severum conscientia sua aliquam vel crastina die altaribus Christi reverentiam deferre compellat". Ventum igitur in crastinum est astantibusque in iudicio cunctis populis, cum vidissem similia aut forte maiora praedictos mendaciorum folles spirare periuria: "Quid - inquam - Sagitti, quid falso episcopi nomine gloriaris? Animam tuam tantis non metuis iugulare periuriis? Nonne tu ad Syagrium episcopum nuper tales litteras direxisti? Nonne per Ursitionem monachum codices recepisti?".
20. Haec illa audiens non solum denegans omnia multiplicatis semetipsum periuriis colligabat, sed etiam ad perniciem meam, qui tot incredibilia crimina atque inaudita confingerem, populus incitabat, donec prolatis a me litteris convictus statim iudicium et opprobrium suum fugit. Quo facto cum episcopus Titianus magnis ad damnationem eius populi vocibus urgeretur, ait de episcopi statu nonnisi multos episcopos ferre posse sententiam. Ego autem Sagittium fugientem cum parte populi quadam iam extra urbem vestigiis persecutus, cum de redhibitione quaternionum quos ex libris ipsis furatus fuerat convenirem, iuravit quidem diutissime dissolutos atque districtos se a barbaris codices suscepisse nullique esse dubium, quod omnia quae in illis deesse codicibus dicebamus apud barbaros deperissent. Post autem metu perterritus universa quae deerant redhibere compulsus est; quae cum audiente populo relegi poposcissem, tam inaudita ex eadem lectione crimina procedebant, ut nullae aures tantam veneni ipsius possent violentiam sustinere.
21. Initum super hac re deinceps constat fuisse concilium sed incredibili cunctorum gratia sic oppressam, immo sic venditam veritatem, ut et sacrilegis communio redderetur et, ne quando post haec posset a nobis causa renovari, tam gesta quam codices incendio cremarentur. Verum cum ego episcopis libere adsisterem et adversus venale iudicium invidiosissime proclamarem, unus e numero septem episcoporum, ille Agapius caedem quam mihi fuerat minitatus opere implevit. Nam cum apprehensum me colaphis pugnisque contunderet et a ceteris coepiscopis suis tantam insaniam detestantibus arceretur: "Eat - inquit - nunc iste, si praevalet qui primarium ex domo comitis hominem orationibus suis gravasse iactatur, me nunc similibus perimat maledictis".
22. Ego autem accepta gaudens iniuria: "Audiat - inquam - has voces Christus et iudicet!". Iam ne sequentia memoremus, timor peccati nimius ora concludit. Quis etenim iudiciorum Domini abyssum multam intrepidus audeat aestimare 2? Vidimus quidem memoratum episcopum septima circiter die faucium subito dolore correptum non prius spiritum reddidisse quam a me infelicissimo homine facti illius vel dicti sui veniam postularet. Sed numquid sine crimine possimus affirmare episcopum, qui catholicus videbatur, plaga Domini fuisse percussum?
23. Per idem tempus invalescentibus in me cunctorum odiis eo usque compulsus sum, ut longissimi itineris labore suscepto ad sancti ac beatissimi Patrocli Arelatensis episcopi, cuius clarissima in insectatione huius haereseos constantia laudabatur, auxilium convolarem. A quo quidem non difficulter obtinui, ut cuncti tam rei quam iudices qui iniquo examine pondus iustitiae perverterunt ad concilium convenirent quod utrumne in oppido Biterrensi, sicut indictum est, adhuc agitandum sit ignoramus. Interim parvo temporis intervallo comitatum nobis gratissimum largiente ego ad hanc insulam hac tantum ex causa, ut conspectu tuo fruerer et tibi aliquid forsitan instruendus coram ista narrarem, suscepto etiam periculosissimae navigationis labore pertendi".
24. His ferme verbis sancti ac venerabilis viri Frontonis finita narratio est quam ego nuperrime, sicut ab eius ore suscepi, ita ad aures vestrae Beatitudinis pertuli. Nunc igitur licet de historiae veritate nulla cunctatio sit, consultationem tamen ad Beatitudinis vestrae caelestem senatum deferens primum illud admoneo quod, etiamsi nullo quamvis incerto rumore sonuisset, tamen certissima ratione credibile est Hispanos episcopos ad concilium, quod sanctus atque beatissimus frater vester Patroclus non potestatis, sed pietatis virtute commotus indixit, nequaquam esse venturos. Sed idem sanctus ac beatissimus frater vester et ceteri episcopi Gallicani, praeclari atque insignes viri, qui tantam Ecclesiae Domini nostri Iesu Christi labem non patiuntur influere, maioris sicut apud me certum est zeli igne succensi fortasse haec etiam ad aures incliti principis referentes elaborabunt ut, quoniam per universum iam orbem huius dogmatis cancer occulte serpendo protentus est, per omnes provincias uniformis sententiae cauteribus amputetur.
25. Manifesto autem comperi esse nonnullos qui Priscillianistas obscenissimos atque sacrilegos Beatitudinis vestrae tueantur exemplo; dicunt enim: "Africani episcopi Donatistas quoquomodo ad se conversos nequaquam gradu sacerdotii pepulerunt et hoc doctor illustris ac nobilis Augustinus immo ipsa Spiritus Sancti gratia quae per os eius loquitur 3 credidit sanctificandum, cum apud nos tanta crudelitas sit, ut deprehensos in huius dogmatis crimine sacerdotes a sacerdotio detrudamus aut tam inconditam severitatem iudicii statuamus, nemini eorum apud quos haec sacrilegia fuerint deprehensa, nisi per poenitentiam fores Ecclesiae reserandas".
26. Proinde opportuna, ut reor, suggestione ex fiducia familiaritatis et caritatis vestrae, si dignanter admittis, audeo commonere, ut aliquam super hac re sancta ac venerabilis Paternitas tua ad beatissimum fratrem tuum Patroclum episcopum, qui tuis, ut comperi, scriptis desiderat visitari, mittere epistolam iubeat, per quam et provinciarum et personarum et dogmatum diversitas declarata diversam doceat proferri debere sententiam. Multum etenim interest, sicut socordiae videtur meae, inter Hispaniam quae occultum admittit incestum et Africam quae publice fornicatur; ita etiam inter Hispanos qui deprehensi in sacrilegio trepidant et Afros qui etiam pertinaciter in schismate gloriantur magna diversitas est. Eodem modo Priscillianistae omni execratione atque diversa abominatione 4 dignissimi a Donatistis quamvis immitibus atque impacificis distant procul dubio criminum qualitate.
27. Quod si ineptam ac stolidam suggestiunculam meam parvi pendis, deprecor ut audacissimae caritati veniam indulgere digneris. Sane librum cuius mentionem in principio feci prosperitate ipsa tam munda provocatus ad paternitatem tuam credidi destinandum; quem si astutissimis atque electissimis adolescentibus tradi paternitas tua iusserit eosque ita ut oportet instruxerit, arbitror quod multa Priscillianistarum quae in ista praecipue urbe latitant agmina publicentur. Memor mei in aeternum floreas, sancte ac beatissime Domine.