EPISTOLA 10*

COMMONITORIUM SANCTO FRATRI ALYPIO AUGUSTINUS

Aug. nuntiat se Iuliani Caelestique libros ab Alypio missos recepisse.

1. Remeantibus sanctis fratribus et coepiscopis nostris, quamvis eos non viderim, eorum tamen ammonitus litteris, ut si aliquid tuae Sanctitati vellem scribere, Carthaginem mitterem, ista dictavi. [Quibus salutaris] germanitatem tuam iam iamque etiam videre desidero accedente spe reditus tui quam significasti litteris tuis. Iam vero rescripseram quod pervenerint ad me cum tuo commonitorio libri Iuliani et Caelestii quos per filium nostrum Commilitonem diaconum direxisti, et quod multum mirarer, quod mihi nihil nuntiasse curaveris de correctione Turbanti, ad quem scripsit libros illos quattuor Iulianus. Hunc enim eamdem haeresem satis humili confessione damnantem et in pacem catholicam a papa Caelestino esse susceptum a tali homine audivi quem non possum dicere fuisse mentitum. Magis enim, cum ad me scriberes, hoc te oblitum fuisse potui suspicari. Quamquam ergo iam ista scripseram, tamen etiam nunc volui commonere, ne fortasse prius haec rescripta quam illa quae prius feci accipiat Sanctitas tua. Interea in quibusdam schedis nostris inveni exemplum commonitorii quod tibi feceras, quando ad comitatum de concilio primitus missus es, eoque perlecto vidi multa necessaria non te potuisse tunc agere, et detractis quibusdam quae vel acta sunt vel non multum videntur urgere mittendum putavi, ne forte nunc agi possint.

Mangonum pernicies qui quos mercantur servos reddunt.

2. Addo autem et aliud: Tanta est eorum qui vulgo "mangones" vocantur in Africa multitudo, ut eam ex magna parte humano genere exhauriant, transferendo quos mercantur in provincias transmarinas et paene omnes liberos. Nam vix pauci reperiuntur a parentibus venditi quos tamen non ut leges Romanae sinunt ad operas viginti quinque annorum emunt isti, sed prorsus sic emunt ut servos et vendunt trans mare ut servos; veros autem servos a dominis omnino rarissime. Porro ex hac multitudine mercatorum ita insolevit seducentium et depraedantium multitudo, ita ut gregatim ululantes habitu terribili vel militari vel barbaro et agrestia quaedam loca, in quibus pauci sunt homines, perhibeantur invadere et quos istis mercatoribus vendant violenter abducere.

Aug. eiusque Ecclesia quam nitantur in feminis puerisque a mangonibus raptis liberandis.

3. Omitto quod nuperrime nobis fama nuntiaverat in quadam villula per huiusmodi aggressiones occisis viris feminas et pueros ut venderentur abreptos; sed ubi hoc contigerit, si tamen vere contigit, non dicebatur. Verum ego ipse cum inter illos, cum ex illa miserabili captivitate per nostram ecclesiam liberarentur, a quadam puella quaererem quomodo fuerit mangonibus vendita, raptam se dixit fuisse de domo parentum suorum; deinde quaesivi utrum ibi sola fuisset inventa; respondit praesentibus suis parentibus et fratribus factum. Aderat et frater eius qui venerat ad eam recipiendam et, quia illa parva erat, ipse nobis quomodo factum esset aperuit. Nocte enim dixit huiusmodi irruisse praedones, a quibus magis se quomodo poterant occultarent quam eis resistere auderent barbaros esse credentes. Mercatores autem si non essent, illa non fierent. Nec sane arbitror hoc Africae malum etiam illic ubi estis famam tacere; quod incomparabiliter longe minus fuit, quando tamen imperator Honorius ad praefectum Hadrianum legem dedit huiusmodi cohibens mercaturas talisque impietatis negotiatores plumbo cohercendos et proscribendos et in exilium perpetuum censuit esse mittendos; nec de his loquitur in ea lege, qui seductos depraedatos emunt liberos quod paene solum isti faciunt, sed generaliter de omnibus qui vendendas familias transferunt in provincias transmarinas; ita ut ea quoque mancipia fisco sociari iusserit [vindicari], quod utique nullo modo de liberis diceret.

Honorii alia lex plumbi cohercitionem prohibeat.

4. Hanc legem subiunxi huic commonitorio meo, quamvis et Romae facilius possit forsitan inveniri; utilis est enim et huic pestilentiae posset mederi, sed in tantum ea nos uti coepimus, in quantum sufficit ad homines liberandos, non ad illos mercatores, propter quos tot et tanta scelera perpetrantur, tali poena cohercendos. Terremus enim quos possumus ista lege nec plectimus, quin etiam metuimus ne forte alii eos homines licet detestabiles atque damnabiles a nobis deprehensos ad poenam per hanc legem debitam trahant. Unde ad hoc magis ista scribo Beatitudini tuae, ut constituatur, si fieri potest, a piissimis christianisque principibus, ne ad periculum damnationis quae hac lege definita est maximeque ad plumbi cohercitionem, unde homines facile moriuntur, isti perveniant, quando per Ecclesiam ab eis homines liberantur; et necesse est ad eosdem comprimendos [...] hanc legem in publicum fortasse proferri, ne nobis haec metuendo cessantibus transportentur miseri liberi in perpetuam servitutem, quoniam nobis nihil pro illis agentibus quis facile inveniri potest qui non, si habet aliquam in litoribus potestatem, eis potius navigationes crudelissimas vendat quam de navi quemquam miserorum christiana vel humana miseratione deponat vel in navi non permittat imponi?

Cives romani nulla potestate resistente mangonibus in servos rediguntur.

5. Quarum autem potestatum vel quorum officiorum cura lex ista, vel si qua alia de hac re lata fuerit, habere possit exsecutionem, ut Africa suis non amplius evacuetur indigenis nec gregatim et catervatim perpetuo quasi fluvio tanta hominum multitudo utriusque sexus peius quam captivitate barbarica amittat propriam libertatem, ipsorum est providere. A barbaris enim plurimi redimuntur, transportati vero in provincias transmarinas nec auxilium redemptionis inveniunt; et barbaris resistitur, cum bene et prospere geritur Romana militia, ne barbarica Romani captivitate teneantur; his vero negotiatoribus non quorumcumque animalium sed hominum, nec quorumcumque barbarorum sed provincialium Romanorum usquequaque dispersis, ut in eorum manus pretia pollicentium vel violenter rapti vel insidiis decepti ubicumque et undecumque ducantur, pro libertate Romana (non dicam communi sed ipsa propria) quis resistit?

Quam multi in eumdem nefarium quaestum se proiecerint dici nequit.

6. Immo vero satis dici non potest quam multi in eumdem nefarium quaestum mira caecitate cupiditatis et nescio qua huius velut morbi contagione defluxerint. Quis credit inventam esse mulierem et hoc apud nos apud Hipponem quae Giddabenses feminas velut lignorum emendorum causa seducere, includere, affligere soleret et vendere? Quis credat Ecclesiae nostrae colonum satis idoneum uxorem suam eamdemque matrem filiorum suorum nulla culpa eius offensum solo excitatum fervore huius pestilentiae vendidisse? Adolescens quidam viginti ferme annorum, calculator notarius cordatus de monasterio nostro est seductus et venditus qui vix per Ecclesiam potuit liberari.

Ecclesiae Hipponensis caritatis in liberandis mangonum captivis quaedam exempla.

7. Si velim quae nos tantum experti sumus enumerare talia scelera, nullo modo possum. Unum accipe documentum unde cuncta conicias quae per Africam totam et per omnia eius litora perpetrentur. Ante quattuor fere menses quam ista scriberem, de diversis terris et maxime de Numidia congregati a Galatis mercatoribus (hi enim vel soli vel maxime his quaestibus inhianter incumbunt), ut a litore Hipponiensi transportarentur, adducti sunt. Non defuit fidelis, morem nostrum in eleemosynis huiusmodi sciens, qui hoc nuntiaret Ecclesiae; continuo partim de navi, in qua fuerant impositi, partim de [rebus] loco, ubi occultati fuerant imponendi, a nostris me quidem absente centum ferme et viginti homines liberati sunt, in quibus vix quinque aut sex inventi sunt a parentibus venditi; ceterorum autem varios casus quibus per seductores atque praedones ad Galatas pervenerunt vix ullus audiens a lacrimis temperat.

Alypius expetat a supremis potestatibus acrem vigilantiam contra mangones.

8. Iam tuae sanctae Prudentiae est cogitare quanta miserarum animarum transportatio ferveat per cetera litora, si apud Hipponem Regium, ubi Deo miserante qualiscumque invigilat Ecclesiae diligentia qua homines miseri de captivitate huiusmodi liberentur et talium mercium negotiatores longe quidem minus quam huius legis severitate, tamen pretiorum saltem amissione plectuntur, tantum ardet cupiditas, tantum audet immanitas Galatarum. Per caritatem obsecro christianam ne frustra haec scripserim ad Caritatem tuam. Non enim desunt patroni Galatis, per quos a nobis repetant quos Dominus per Ecclesiam liberavit etiam suis iam quaerentibus et ad nos cum litteris episcoporum propterea venientibus redditos. Nonnullos autem fideles filios nostros, apud quos quidam eorum commendati tunc remanserunt (non enim sufficit Ecclesia cunctos quos liberat pascere) iam perturbare coeperunt quando ista dictavimus, etsi litteris a potestate quam timere poterant supervenientibus [...]; nec tamen omnimodo ab ista repetitione cessarunt.

Salus data redditaque.

9. Omnes qui nos per litteras Venerationis tuae [salutare] dignati sunt pro eorum meritis in Christi caritate resaluto. Conservi mei, qui mecum sunt, mecum salutant Sanctitatem tuam.