COMMONITORIUM SANCTO FRATRI ALYPIO AUGUSTINUS
"Honestior" quidam forte caesus a clericis cum sanctimonialem stuprasset.
1. Accepi commonitorium Sanctitatis tuae septimo Kalendas Septembris et rescripsi sexto; iam videram presbyterum Commodianum et per eum scripseram non quidem aliquid de ipsa causa, quia nec propterea illum videre volueram ut id facerem, sed sollicitus ne forte aliquid actum fuerit cum homine quod ratione defendere non posset, scire volui quemadmodum res gestae fuerint, de quibus ille conquestus est. Posteaquam mihi rettulit, nihil vidi agendum esse, si ventum fuerit ad iudicium vestrum, nisi ut quod factum est doceatur, quantum attinet ad eiusdem presbyteri causam. Nam de caede illata quam papa Caelestinus solam voluit vindicari nihil mihi dicere potuit, quoniam se nescire respondit. Unde solus mihi remansit de hac re scrupulus, quia difficile mihi videntur qui eum reppererunt cum illa femina, quam professam sanctimonialem ad ludibrium stupri de patria duxerat, ab eius corporali iniuria temperasse.
2. Nosti enim quemadmodum nos soleat quaestio ista conterere vel quomodo haec mala impunita salvo regimine Ecclesiae relinquantur vel quomodo debeant ab Ecclesia vindicari, quandoquidem per leges publicas nequeant. Quid ergo facturus est episcopus sive clerici in huiusmodi non qualibuscumque peccatis sed sceleribus hominum? Hoc proinde primo fuerat requirendum ab eis qui corporalem poenam nullo modo cuiquam existimant irrogandam, maxime propter tales qui excommunicationem ecclesiasticam omnino non curant, sive quia Christiani vel Catholici non sunt, sive quia ita vivunt ut propemodum non sint. Si autem honores movent quos quisque gerit vel gessit in saeculo, nec ipsos nobis licet in peccatis talibus cuiquam minuere vel auferre, ut per huiusmodi poenam malefaciendi licentia comprimatur in eis quos vincire seu verberare non possis. Quamquam si, cum honorem vel curiae vel fori habent, quem videtur habere iste de quo agitur, in Ecclesia saltare vellent, non video quomodo eis possent parcere qui propter hoc etiam in manibus ferunt, unde disciplinam verberum imponunt; et utique multo est gravius sanctitatis professionem libidini suae subdere quam intra Ecclesiae parietes audere saltare.
3. Quid ergo faciendum sit in talibus causis talibusque personis in earum causarum reatu deprehensis, prius debent inquirere atque definire qui volunt, cum haec iudicantur, rectam ferre sententiam; alioquin, si querelis eorum movemur, quando corporalem accipiunt disciplinam, nec movemur factis quando Deo faciunt impiissimam iniuriam et inquietissima nequitia decus honestatis et sanctitatis Ecclesiae quietemque perturbant, aut sic movemur ipsis malefactis nequissimorum hominum quae in Ecclesia nefandis ausibus perpetrant, ut ea quae pro disciplina patiuntur parva puniamus, ea vero quae contra disciplinam magna committunt vel impunita a nobis relinquenda esse censeamus, vel quomodo punienda sint, nequaquam reperire possimus, non sane video qualem rationem iudiciorum nostrorum simus nostro Domino reddituri 1. Prius ergo quaerenda, invenienda, constituenda est ordinata inquietis perditis poena, tunc demum punienda, si qua eis ingesta probari potuerit inordinata sive immoderata vindicta; quod donec fiat, quae sententia proferenda sit adversus Dei servos qui pro Domini sui domo faciunt aliquid scelerati incomparabiliter minus quam paretur legibus publicis, ut sit utcumque quod timeant qui easdem publicas leges contra se ab episcopis vel clericis moveri posse non timent, omnino non video.
4. Puto tamen, immo non dubito quod, si ille lugendus filius noster in libello suo posuisset quid ipse commiserit, nullo modo eum censeret Papa venerabilis vindicari conquerentem, quod a clericis vapulaverit, nisi forte qui hoc ei fecit mensuram christianae moderationis excessit. Aestimo autem illum in iudicio Sanctitatis vestrae rem tam manifestam, id est factum suum quod in libello suo tacuit, negare non posse. Iam vero in ecclesiasticis iudiciis si nec iustitia ista servatur quam providentissime constituerunt leges publicae, ne quisquam facile per imperiale rescriptum inique pulsetur, ut beneficio careat nec ei sit impunitum quicumque in precibus quae Imperatori dantur aliquid quod ad causam constat pertinere suppresserit, et iste qui hoc fecit in libello tam sanctae Sedi tradito non solum non puniendus episcopis, verum etiam vindicandus videtur, quid dicam nescio.