EPISTOLA 8* [278]

COMMONITORIUM SANCTO FRATRI VICTORI AUGUSTINUS

Victor reddat Licinio agellos quos ab illius matre emerat.

1. Quantum mihi cara sit et vita et fama Sanctitatis tuae considerare dignaberis; ea quae apud me Iudaeus Licinius deploravit, si verum est, multum me contristant. Probavit quidem mihi per tabulas quas ferebat emisse se nescio quos agellos ab eis quibus mater eius vendiderat et aliquam partem in uxorem suam, quando eam duxit, donatione collatam; sed quod adiunxit in querela valde incredibile est, quod Sanctitas tua ab eadem anicula matre eius omnia emerit et eum qui optimo iure possidebat excluserit et, cum tibi quereretur de te ipso, responderis ei: "Ego emi; [si] male mihi vendidit mater tua, cum ipsa litiga! A me noli aliquid quaerere, quia nihil tibi dabo". Quod si mihi mentitus est, dignare rescribere; si autem per ignorantiam iuris hoc tibi visum est respondendum, noverit caritas tua hoc: possidentem excludi nullo iure potuisse nec illam recte vendidisse quod tamquam proprium suus filius possidebat, etiamsi forte ei aliquid competebat. Prius enim ipsum vincere debuit et tunc vendere quod illo victo potuerat obtinere. Huic enim in rem competit actio; cum matre sua vero prorsus litigare non noscitur, sed cum illo qui res eius invasit, in quo facto nolo inveniatur fraternitas tua. Valde invidiosum est et a tuis moribus alienum. Si ergo vera mihi dixit, dignare illi reddere res suas et pretium recipere ab eius matre, si datum est. Quod pretium si forte illa tibi reddere noluerit, nec iste rem suam perdere poterit; necesse est enim ut eam recipiat intercedente iustitia clamantibus legibus. Rogo te, ut cogites quod ait Apostolus: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei 1. Melius est autem, ut a tuo carissimo fratre commonitus facias quod iustum est, quam ut ista causa veniat ad episcopale iudicium.

Verberum disciplina corrigendus qui Licinii matrem offenderit.

2. Sane cum quaesissem ab illo ne forte aliquam iniuriam matri suae fecerit et hoc modo eam sine aliqua cupiditate possidendi res huius vindicare voluisti magis hoc ad terrorem huius faciens, iste respondit questam quidem matrem suam fuisse de iniuria uxoris suae et ancillae ipsius, se autem nullam fecisse. Unde peto Sanctitatem tuam, si res ita se habet, ut et huic des verberum disciplinam praesente ipsa matre sua, si eum matri iniuriosum esse cognoveris, quia hoc dixit se libenter pati, aut uxori eius, si ipsa fortassis in culpa est, quia et ipsa potest accipere praesente socru sua, iudicante Veneratione tua, ab ipso marito suo dignam verberum disciplinam. Nam de ancilla facilis est causa, quia de ipsa potest mater huius multo facilius vindicari. Quod propterea se iste non fecisse dicit, quoniam quas iniurias matri suae fecerit ignoravit; postea enim dicit matrem suam iam rebus ipsis venditis fuisse conquestam.