EPISTOLA 7* [277]

COMMONITORIUM DIACONO FAUSTINO

Faustinus cum Novato agat ut Bonifacii pecunia Ecclesiae reddatur.

1. Quamvis propter imperandam navem ad Gallias in negotio presbyteri Heraclii fueris directus, tamen ex occasione age cum fratre et coepiscopo meo [Novato], ut negotio Ecclesiae adesse dignetur. De illa pecunia quam relicta Bassi petita dilatione usque ad Kalendas Iulias sequestravit, quoniam ad ipsum sequestrem scripsit postea tribunus Felicianus, ut eamdem pecuniam non det Ecclesiae quam scripserat comes Sebastianus dari debere, causa talis est, de qua episcopum debebis instruere; ante istos annos cum adhuc viveret domesticus Florentinus, aliquantam pecuniam comes Bonifatius ita donavit Ecclesiae, ut delegatio fieret ad duos homines, apud quos eam tribunus Bassus de rationibus eius deposuerat et ab eis nomine suo emissa pittacia depositionis acceperat. Unus ergo eorum qui eiusdem pecuniae partem quam apud se habebat reddere paratus erat Ecclesiae, pittacium suum quod Basso emiserat reposcebat. Iam vero idem Bassus obierat et apud eius uxorem pittacia ipsa remanserant. Erogavit inde tamen aliquid Ecclesiae, nisi fallor solidos octoginta plus minus, quos Ecclesia tamquam de suo acceptos, suis necessitatibus erogavit. Deinde etiam ipse collectarius mortuus est relictis heredibus. Postea vero relicta Bassi venit Hipponem et residuam pecuniam, cuius maior summa est, ab heredibus eiusdem collectarii accepit in solidis eisque pittacium depositi reddidit. Ecclesiae vero paratam se dicebat eosdem solidos solvere et pittacium quod apud eam remanserat eius hominis qui habebat alteram pecuniae partem. Diximus enim quoniam ad duos facta fuerat delegatio. Dicebat ergo et solidos quos acceperat ab heredibus unius et pittacium alterius velle se reddere Ecclesiae; chirographum mariti eius quod de hac re comiti emiserat aut redderetur sibi aut, si reddi non posset, evacuaretur. Quod cum factum esset, coepit Ecclesiae nolle reddere quod se antea velle dicebat, sed apud sequestrem seposuit et dilationem usque ad Kalendas Iulias postulavit. Deinde Sitifim ab Hippone profecta est, aut illic aliquid sicut dicebat actura aut etiam Tipasam perrectura. Sed post aliquot dies scripsit ad sequestrem tribunus Felicianus, ne solidos iuxta placitum mulieris Ecclesiae redderet quos ab ea reddi iusserat comes Sebastianus evacuato mariti eius chirographo.

Pecunia Bassi viduae reddenda, si huius est.

2. Petes itaque fratrem Novatum, ut dignetur ipsam causam diligenter inquirere, maxime ne viduam premere videamur, ut, si ad ipsam cognoverit eamdem pecuniam pertinere, hoc comiti suggerat Sebastiano, maxime propter solidos quos tamquam suos inde iam erogavit Ecclesia. Non enim grave est, ut eos reddi faciat mulieri, ne ab Ecclesia repetantur. Si autem cognoverit episcopus iniustam causam esse mulieris, id agat, ut sequester quod apud eum depositum est remota interdictione tribuni Feliciani reddere iubeatur vel permittatur Ecclesiae. Si autem mulier apud Sitifim non est, videat frater Novatus quid tribunus Felicianus inde respondeat, et ista causa ad comitis Sebastiani notitiam perducatur, qui potest inde statuere quod iustum esse perviderit.