DOMINO BEATISSIMO ET DEBITA VENERATIONE SUSCIPIENDO FRATRI ET CONSACERDOTI ATTICO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Quamvis tuae Sanctitatis non acceperim litteras per religiosum fratrem et conpresbyterum Innocentium, per quem me accepturum esse praesumpseram, causa tamen ab eo cognita cur id factum sit, ita haec scripsi, tamquam Venerationis tuae scripta sumpserim et rescripta persolverim incolumis propitio Deo et adiutorio orationum tuarum. Nam cum aliud fama iactasset, sicut mihi supradictus frater rettulit, tamquam de homine credidisti; quid enim tam credibile est quam cum dicitur mortuus esse mortalis, quod procul dubio cuilibet in carne viventi 1 quandoque venturum est? Sed cum ab aliis recentioribus nuntiis me vivere audisset atque indicasset dilectioni tuae, plurimum te fuisse gratulatum et Deo gratias egisse narravit, licet vobis adhuc esset incertum.
2. Proinde, Domine, quod epistolam meam laetus accipias dubitare non debeo, sed rescriptorum debitum praetermissum fidentior et avidior iure caritatis exposco, tametsi litteras Beatitudinis tuae ad unianimum fratrem meum missas velut ambobus missae fuerint deputaverim, in quibus gaudens comperi pastorali cura egisse Sanctitatem tuam, ut et corrigeretur quorumdam Pelagianorum perversitas et calliditas caveretur.
3. Quod vero etiam calumniantur catholicis, non est mirum, si eo modo nituntur reprimere quae ad eorum venenata dogmata redarguenda dicuntur. Quis enim catholicus sic adversus eos defendit fidem rectam, ut improbet nuptias quas mundi Fabricator et Conditor benedixit? Quis catholicus dicat diabolicae operationis esse concupiscentiam nuptiarum, cum per hanc utique propagaretur genus humanum, etiamsi nemo peccasset, ut impleretur illa benedictio: Crescite et multiplicamini 2; quae benedictio nec peccato hominis, in quo omnes peccaverunt 3, perdidit suae bonitatis effectum in tam perspicua tamque mirabili atque laudabili quae ab omnibus cernitur fecunditate naturae? Quis Catholicus in omni creatura omnis animae et omnis carnis opera divina non praedicat eorumque consideratione hymnum Creatori eructat 4 qui non solum tunc ante peccatum fecit, verum etiam nunc facit omnia bona valde 5?
4. Sed illi iam mente perversa ea mala quae merito culpae acciderunt naturae cum bonis naturalibus contentiosa caecitate confundunt, ita laudantes hominum Creatorem, ut tamquam nihil mali habentibus negent esse necessarium parvulis salvatorem, quod est eorum dogma damnabile; et putant hunc errorem nefarium roborare se posse laude nuptiarum dicentes damnari etiam nuptias, si id quod ex eis nascitur damnatur nisi renascatur. Non enim vident aliud esse nuptiale bonum, a quo bono nec post peccatum nuptiae defecerunt, aliud autem originale malum quod nuptiae non fecerunt nec modo faciunt, sed iam factum inveniunt eoque bene utuntur, cum de illo non faciunt quidquid libet, sed tantum quod licet. Hoc isti considerare detractant, quoniam praeoccupavit eos error quem malunt defendere quam cavere.
5. Ex hoc errore concupiscentiam nuptiarum, hoc est concupiscentiam pudicitiae coniugalis, concupiscentiam legitime propagandae prolis, concupiscentiam vinculi socialis, quo uterque inter se sexus obstringitur, non discernunt a concupiscentia carnis, quae licitis atque illicitis indifferenter ardescit et per concupiscentiam nuptiarum, quae hac bene utitur, frenatur ab illicitis et ad sola licita relaxatur, contra cuius impetum repugnantem legi mentis 6 omnis castitas pugnat et coniugatorum, ut ea bene utantur, et continentium virginumque sanctarum, ut ea melius et gloriosius non utantur. Hanc ergo concupiscentiam carnis 7, in qua est solum desiderium concumbendi, non discernentes a concupiscentia nuptiarum, in qua est officium generandi, impudentissime laudant, de qua primi homines erubuerunt, quando foliis ficulneis illa membra texerunt quae ante peccatum pudenda non fuerant; nudi quippe erant et non confundebantur 8, ut intellegamus istum motum, de quo confusi sunt, in natura humana cum morte fuisse conceptum. Tunc enim habuerunt erubescendi causam, quando etiam necessitatem moriendi habere coeperunt 9. Hanc ergo concupiscentiam carnis prudenter et sobrie distinguendam a concupiscentia nuptiarum tantis laudibus praedicant, ut existiment, etiamsi in paradiso nemo peccasset, non potuisse sine illa filios procreari 10 in corpore vitae illius, sicut nunc sine illa non procreantur in corpore mortis huius, a quo per Iesum Christum liberari 11 concupiscit Apostolus.
6. Unde fit, ut hanc eorum opinionem de inconsiderata imperitia venientem tanta sequatur absurditas, ut eam nec ipsi, quantacumque impudentia frons ab eis obduretur humana, omnino sustinerent. Nam si erat in paradiso ante peccatum ista carnis concupiscentia, quam sic inordinatum motum habere sentimus, ut castitas frenis aut ab omni usu cohibenda sit aut in usum bonum, quamvis per se ipsam mala sit, nuptiarum bonitate redigenda, profecto in tantae beatitudinis loco aut ei turpiter serviretur, si quotiescumque mota esset totiens cum coniuge coiretur nulla necessitate generandi, sed ut se libidinis appetitus expleret, etiamsi uxor iam gravida occurreret, aut adversus eam, ne ad ista foeda pertraheret, abstinentiae viribus pugnaretur. Horum igitur duorum quod placet eligant; si enim concupiscentiae carnis serviretur ne repugnaretur, non ibi erat honesta libertas; si autem repugnaretur ne serviretur, non ibi erat pacata felicitas; quodlibet horum paradisi beatum decus vel decora beatitudo aversatur.
7. Quis hoc non videat? Quis huic veritati manifestissimae nisi impudentissima pervicacia contradicat? Restat itaque, ut aut non ibi fuerit haec carnis concupiscentia quam sentimus turbido et inordinato appetitu contra voluntatem nostram, etiam quando non opus est, commoveri, quamvis ibi fuerit concupiscentia nuptiarum servans tranquillam coniugum caritatem et sicut mentis arbitrium manibus et pedibus ad opera congrua sic ad generandum genitalibus imperans membris, ut proles in paradiso miro modo sine libidinis carnis doloribus seminaretur 11, sicut etiam miro modo sine parturitionis doloribus nasceretur, aut si fuit illic ista carnis concupiscentia, non utique talis fuit, qualem nunc eam molestissimam et odiosissimam sentiunt qui contra eam sive coniugali sive viduali sive virginali castitate confligunt. Ingerit enim se, ubi non est necessaria, et importunis vel etiam nefariis desideriis et ipsa fidelium atque sanctorum corda sollicitat; quibus eius motibus inquietis etiamsi nullo nutu consensionis adquiescimus, sed potius repugnamus, tamen desiderio sanctiore omnino, si fieri posset, in nobis eos esse nollemus, sicut aliquando non erunt. Ipsa est enim perfectio boni quam sanctis in hac vita adhuc deesse significabat Apostolus dicens: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non 12, neque enim ait: "facere", sed: perficere, quoniam facit homo bonum desideriis talibus non consentiendo, sed non perficit haec habendo. Non enim quod volo, inquit, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago 13. Non utique agebat malum membra sua explendis malis desideriis exhibendo, sed de ipsis concupiscentialibus motibus hoc dicebat, quibus etsi non consentiebat nec perpetrabat quo illi provocabant, tamen eos habendo agebat quos habere nolebat. Denique adiungit: Si autem quod nolo ego hoc facio 14, id est quamvis concupiscentiae non consentiam (nolo tamen concupiscere et concupisco) iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 15. Huius peccati reatus generatione trahitur, regeneratione retrahitur, cum fit omnium remissio peccatorum. Nonnulla tamen vis eius et quaedam pestifera contagionis affectio in corpore corruptibili atque mortali etiam reatu soluto manet, contra quam regeneratus si proficit pugnet. Nam etsi non omnimodam continentiam sed pudicitiam tenuerit coniugalem, pugnabit etiam ipse adversus istam carnis concupiscentiam, ne moechetur, ne fornicetur ullisque mortiferis et nefariis turpitudinibus inquinetur, postremo ne ipsa coniuge intemperanter utatur, cum qua etiam ex consensu ab opere commiscendae carnis ad tempus abstinere debebit, ut orationibus vacent 16 et iterum in idipsum revertantur, ne tentet eos satanas propter intemperantiam suam, quod eis secundum veniam, non secundum imperium 17 dicit Apostolus. Hoc quidam parum considerantes ipsas nuptias secundum veniam putaverunt esse concessas, sed non est ita; alioquin, quod absit, peccatum erunt nuptiae. Ubi enim datur venia, profecto agnoscitur quia ignoscitur culpa; sed concubitum, ad quem non propagandae prolis cura perducit sed incontinentia satiandae libidinis pertrahit, inter se coniugibus secundum veniam concedit Apostolus, ne peccata damnabilia committantur, dum venia non relaxat. Verumtamen etiamsi aliqui coniugati tanta pudicitia coniugali virtute praepollent, ut sola causa generandi sexus uterque misceatur, iamque baptizati renatique sic vivunt, quidquid prolis ex eis per illam carnis concupiscentiam nascitur, qua non bona ipsi per bonam nuptiarum concupiscentiam bene utuntur, trahit originale peccatum. Quod enim nullo modo nisi sola regeneratione detrahitur, sequitur procul dubio generatum nisi et ipse regeneretur, sicut praeputium quod nonnisi circumcisione detrahitur, sequitur filium circumcisi, nisi et ipse circumcidatur 18.
8. Haec ergo concupiscentia carnis si fuit in paradiso 19 ut per illam filii generarentur ad implendam benedictionem nuptiarum multiplicatione hominum, non utique talis qualis nunc est fuit cuius motus et ad licita et ad illicita indifferenter inhiaret; auferretur in multa turpissima, si quocumque moveretur pervenire sineretur, contra quam pugnandum esset, ut castitas servaretur; sed talis esset (si tamen ulla ibi esset) qua numquam caro adversus spiritum concupisceret 20, sed voluntatis nutum pace mirabili non excederet, ut numquam adesset, nisi cum opus esset, numquam delectatione inordinata vel illicita se animo cogitantis ingereret, nihil haberet improbandum quod habenis temperantiae frenaretur aut expugnaretur labore virtutis, sed utentis voluntatem, quando necessaria fuisset, facili atque concordi oboedientia sequeretur. Nunc ergo quoniam talis non est eiusque adversitatem oportet ut castitas eluctetur, fateantur eam peccato esse vitiatam, ut de motu eius confunderentur qui prius nudi erant et non confundebantur 21, nec mirentur solum virginis filium, quem non possunt dicere per illam fuisse conceptum, non traxisse originale peccatum. Da veniam quod epistolae prolixitate onerosus fui sanctis sensibus tuis, non ut te facerem doctiorem, sed ut apud te illorum calumnias refutarem.