EPISTOLA 3* [273]

DOMINO SINCERITER DILECTISSIMO FILIO ET CONDIACONO FELICI AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Quam mendax sit vota Deo facta non reddere.

1. Consultationem tuam magis magisque considerans exclamare compellor: Filii hominum usquequo graves corde utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium 1. Quid enim tam vanum quam terrenae posteritatis oblectamento atque desiderio invidere filiae caelestia praemia quae sacris virginibus praeparantur, tot orbitatibus vapulare filiorum et de unica quae remansit, cuius utique sicut omnium hominum salus temporalis incerta est, certa refragatione atque fraude non homini facta sed Deo nepotes mortales et mortalium tot casibus subditos ab ipso Deo velle recipere? Quid autem mendacius quam Deo vovere virginitatem periclitantis infantulae, ut paene mortua suscitetur, et ipsum votum, quoniam illa revixit, occidere atque suam viduitatem Deo quasi nescienti quid sit melius et non valenti duo ista discernere pro filiae subtracta virginitate subponere. Multum terra sapit 2 haec cogitatio; sursum sit cor et omnia ima pro superna felicitate despiciet. Si consurrexistis cum Christo, ait Apostolus, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite non quae super terram 3.

Mater non debuit filiam detrahere a vota virginitate.

2. Proinde filia ista nostra, si se non continet, nubat 4, et sit in eis, de quibus idem Doctor ait: Volo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, quoniam id quod sequitur: nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 5 quae sursum sunt sapere est 6. Si autem se potest continere, ut sic fiat [filia] eius inferior, quanto magis potest, ut ipsa sit melior, quamvis non aequalis filiae vidua sancta; si illa vidua sit sancta, apponatur ergo ista ad illam, non subponatur pro illa. Non sic offerat bonum suum, ut auferat melius alienum; sed habet de se quid eligat potestatem 7. Non enim vovisse dicenda est viduitatem suam, quandoquidem proposita conditione adhuc quaerit, utrum servatam suam viduitatem cum filiae non servata virginitate compenset. Sed nulla ratione compensat, non solum quia potior est viduitate virginitas, sed quia illa sua est, haec aliena, et utique non debet lucro suo damnum quaerere alterius 8. Denique si quod fieri non potest fieri posset, ut sibi virginitatem per continentiam revocaret, nec sic talis compensatio fuerat requirenda. Addere quippe se debuit, non aliam detrahere tanto bono nec ideo in illum superiorem locum mater ascendere, ut inde filiam deiceret.

Solius filiae est quid eligat cum adoleverit.

3. Habet ergo se, ut dictum est, in potestate 9, quia nondum vovit, quod utrum pro tali re vovere debeat adhuc requirit. Quod autem iam vovit reddendum est, non utrum reddi debeat requirendum, quamvis requirenti utrum vovere debeat viduitatem suam verius rectiusque responderem; debes, sed pro auferenda filiae tuae virginitate non debes. Cur autem dixerim: Debes, sed non ea causa quam cogitas debes paulisper attendere; cum Dominus Iesus duram conditionem coniugatorum de non dimittenda uxore monstrasset 10, responderunt discipuli eius: Si talis est causa cum uxore, non expedit ducere 11, et ad haec Dominus: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc, sed quibus datum est, et paulo post: Qui potest, inquit, capere capiat 12. Tu ergo cape, quoniam cum pro tua filia, immo contra tuam filiam, ut illa virgo non sit, [vidua] parata es permanere, convinceris posse, nec est quemadmodum te excuses ab eo qui dixit: Qui potest capere capiat. Cape ergo quia potes, sed attende spadones illos ideo laudatos, quia seipsos castraverunt propter regnum caelorum 13, non propter fructum solaciumque terrenum; cape ut tu augearis, non ut filia minuatur; cape ut et tu habeas quod voveris, non ut tollas filiae quod vovisti; cape propter habendas plures uberioresque virtutes, non propter nepotes, in quibus quales iam experta es timeas orbitates! De filia vero tua quantum in te est redde vota tua! Melius est enim non vovere, sicut ait Scriptura, quam vovere et non reddere 14; et Apostolus: Habentes, inquit, damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 15. Ideo autem dixi: "Quantum in te est, redde vota tua", quia non est in tua potestate quid eligat puella si creverit, cum ad aetatem pervenerit qua debet eligere, sed at te pertinet qua spe nutrias quam vovisti. Non solum autem sine tuo, verum etiam sine suo peccato ante professionem virginitatis, si hoc maluerit, eliget nuptias, hoc tantummodo perditura quod fuerat adeptura, si tuo voto consentiens virgo persisteret. Sicut enim qui parvulus baptizatur, si veniens ad annos aetatis eius, in qua uti potest ratione, improbaverit et respuerit quod in eum parentum voluntate collatum est, hoc perdit quod fuerat adepturus, si in eadem gratia permaneret, id est in vita aeterna esse cum Christo, unde remanebit ei in poena aeterna esse cum diabolo, ita virgo adulta, quae spe futura sacrae virginitatis a parentibus educata est, si forte cum fuerit adulta, antequam profiteatur eamdem sanctitatem, eligat coniugari, detrimentum patietur non sicut ille regni Dei, sed honoris amplioris in regno Dei. Neque enim sicut dictum est: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei 16, ita etiam dictum est: "Quae non elegerit sacram virginitatem, non introibit in regnum Dei". Sane si post professionem suam ex illo proposito ceciderit, damnabitur quia primam fidem irritam fecit 17. Quod ergo debet cavere illa, cum professa fuerit, hoc tu debes in eo quod de illius virginitate vovisti; et magis propter voluntatis eius incertum etiam viduitas tua voto de illa tuo debet adiungi ut, si tuo voto concordaverit, maneas cum illa in sancta viduitate, quia in sancta virginitate iam non potes, si autem aliud fortassis elegerit, maneas pro illa in quo potes. Potens est autem Deus qui vos ambas in donis suis faciat permanere. Haec dixerim christianae feminae, de qua me consulendum putasti.

Mater poscat ut quod de filia voverit impleatur.

4. Tibi autem dico sic agas cum illa, quomodo eam videris amare, quod bonum est propter regnum caelorum. Cavendum est enim ne forte non propter hoc appetens viduitatem, propter quod appetenda est, non possit aetatis impetum sustinere, maxime propter humanos casus semper incertos. Neque enim in eius est potestate, ut filia nubat aut pariat, et utique metuendum est ne, cum aliud forte, quod absit, acciderit, exsistimet se esse fraudatam et quasi mercedem sui propositi perdidisse et ista carnali cogitatione deficiat. Deus autem noster qui dixit: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 18 teneat cor eius et sursum levet ut caelestia promissa diligat et terrena experta contemnat. De filia vero sua nihil aliud debet intendere et poscere, nisi ut quod vovit impleatur; quod ei donet in cuius manu sumus et nos et sermones nostri.

Aug. quaerit quomodo Innocentiae orphani se habeant in Christi fide.

5. Nescis, immo vero scis quantum gaudere desiderem de prole religiosae Innocentiae, quam de corpore exisse nonnisi ex his didici recentioribus tuis litteris. Quomodo autem sit in fide Christi omnibus quos de suis visceribus hic reliquit, peto ut rescribere ea quae primum occurrerit occasione non pigeat.