EPISTOLA 2* [272]

DOMINO MERITO INSIGNI SINCERAE DILECTIONIS AFFECTU MULTUM MIHI HONORANDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Aug. Firmo nuntiat quas ab eo acceperit epistolas.

1. Ut tardius rescripta rependerem, cura necessitatum mearum, non tuae qui ea religiose desiderabas voluntatis contemptus effecit. Neque hoc impedimentum finitum est, ut vacaret aliquando rescribere, sed potius disruptum, ut inter ipsa quae molestissime obstabant id quod gratissime instabat arriperem, ne nimius huius debiti dilator forem, quod mihi optanti factum est ut deberem. Non autem hoc sum solvere aggressus nisi prius inspectis epistolis tuis, una quam post missos a me libros De civitate Dei gratissimam reddidisti, alia quam mihi presbyter Lazarus attulit, ubi distulisti mittere filii nostri quam petiveram dictionem, tertia quam cum eadem dictione misisti.

Idem quaerit a Firmo quid de XII posterioribus Civitatis Dei libris senserit.

2. De his trinis litteris tuis his unis meis institui loqui tecum. In ea ergo quam prius commemoravi de XX et duobus decem praecedentes libros te legisse dixisti et de his ita rescripsisti, ut eos quam bene legeris appareret; duodecim autem qui sequuntur quod tunc nondum legeras scio, sed utrum iam legeris nescio; fieri enim potuit, ut benivolentia ductus ante ad describendum omnes amicis dares, quam omnes legendo percurreres datosque nondum reciperes, aut de receptis et lectis ad me iam tacendum putares satis esse existimans, quod de illis decem non transeunter rescripsisti, sed diligenter quodammodo disputasti. Potuisti etiam velle experiri, utrum ego ad flagitandam partem tui debiti animum intenderem quam nondum redditam esse sentirem, an huius rei nequaquam vel advertere vel reposcere complementa curarem. En igitur quod minus abs te factum est et scio et repeto: de duodecim posterioribus libris redde quod debes!

Quid sit illius operis fructus.

3. In his est ille textus huius operis octavus decimus, quem nobiscum pomeridiano continuo triduo cum legeretur attentus audisti; et ex hoc omnes ut haberes studio flagrantissimo accensus es neque, donec ad id pervenires, instare cessasti. Non sim, quaeso, molestus frugis exactor qui sementem copiosissimam feci. Nam quod in alia tua epistola te ab accipiendo sacramento regenerationis excusas, totum tot librorum quos amas fructum recusas; neque enim ille fructus est eorum, quod delectant legentem, nec ille, quod multa faciunt scire nescientem, sed ille, quod civitatem Dei persuadent vel incunctanter intrandam vel perseveranter habitandam; quorum duorum primum regeneratione, secundum iustitiae dilectione confertur. Haec in eis a quibus leguntur atque laudantur si non agunt, quid agunt? Horum igitur quantum ad te ipsum attinet, quando nec illud quod prius est in te agere potuerunt, quantumlibet eos praedices, nihil adhuc egerunt.

Firmi causa differendi baptismi confutantur: 1) Christianae religionis sarcinam sustineri non posse viribus infirmis.

4. "At enim tanti ponderis sarcina non potest infirmis adhuc et non corroboratis viribus sustineri". Haec est enim prima causa excusationis tuae; nec attenditis, o viri quicumque istam sarcinam formidatis, facillime in ea portanda vos a feminis vinci, quarum fidelium atque castarum religiosa multitudine fructifera fecundat Ecclesia. Nam si attenderetis, necessario pudore timorem superfluum pelleretis. Earum est una (talem quippe illam credere debeo, de qua iam gaudeo) coniunx tua. Non enim metuo ne te offendam, cum exemplo feminae civitatem Dei te exhortor intrare; nam si res est difficilis, iam ibi est sexus infirmior; si autem facilis, nulla causa est, ut non ibi sit fortior. Non ergo pudendum est viro in eam rem quae vires mentis exposcit intrantem feminam sequi, sed potius pudendum est nec illa intrante saltem sequi et illa intus posita, ubi capitur virtus verae salutis atque pietatis, te capaciorem virtutis remorari foris. Nec sane cum intraveris, etiam ibi eam secuturus es, sed ipsa te; praeibis enim virtute quam sequeris tempore. Nam credo, quod etiam, quamquam fideli, catechumenus insinues tamen aliqua ad religionem pertinentia quae legisti et ipsa non legit; quae autem scit illa et adhuc nescis tibi non potest pandere, mysteria quippe regenerationis recte atque ordinate non nisi accipientibus innotescunt; ita cum tu doctrina reperiaris instructior, sacramento est illa securior.

Formidanda magis esse pondera peccatorum quae solo baptismo solvuntur.

5. Quid prodest autem scientia etiam ipsius summi boni, si non accipitur quo solo evaditur quidquid est mali? Sed videlicet [et] difficile est [et] sarcinam novarum sustinere virtutum et facile est premi veterum sarcina peccatorum. Haec sunt potius onera formidanda quae obruendis et in aeternum mergendis hominibus alligantur vel ullo alio modo nisi in Christo regeneratione solvuntur, ut fiat homo mediatoris capitis membrum qui, cum esset divina maiestate discretus a nobis, dignatus est fieri humana infirmitate proximus nobis.

2) Religioni maiorem praestari reverentiam ab eo qui eius mysteriis cunctanter accedat.

6. "Et religioni - inquis - hac tarditate proficitur. Nam maiorem fidei reverentiam pollicetur qui in augusta sacri mysterii secreta venturus ad remotiora cunctanter accedit". Hanc enim alteram causam esse dixisti dilationis tuae. Sed nusquam nisi intus est tutum in religione proficere, cum iam propter aeternam vitam non timentur vitae huius incerta. Non enim vana atque damnabili curiositate sciscitandum est, quando quisque moriatur aut utrum morbo dissolvatur hoc corpus an inde anima vi aliqua repentina et inopinata irruente rapiatur. Proinde sicut cogitatur divina illa sententia quae in Evangelio scripta est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, in intrabit in regnum Dei 1, ita etiam ut renatus iuste vivat, illa altera cogitanda est, quia et ipsa Christi ore processit: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum 2. Scribas autem et Pharisaeos alio loco ipse demonstrat solere esse bona doctrina, nec tamen bona quae dicerent facere 3; ac per hoc plus quam illorum abundat iustitia in eis qui et bona dicunt propter veritatem doctrinae et bona faciunt propter iustitiae caritatem, sicut ait apostolus Iacobus: Fides sine operibus mortua est in semetipsa 4, quia et daemones credunt et contremiscunt 5, sicut idem ipse dixit. Non tamen utique salvi erunt, quoniam mala semper operantur. Propter quod etiam apostolus Paulus eam membrorum Christi definivit fidem quae per dilectionem operatur 6. In ea ergo intus proficiendum est; saeculi quippe huius malesuada cupiditas crescente Dei caritate minuitur, perfecta Dei caritate consumitur. Sic intus proficientem quem comprehenderit qualicumque morte vaporeae vitae 7 huius ultimus dies, quidquid perfectioni eius defuit ex iustitia, impletur ex gratia. Propter eos vero qui differendum putant quod bonum esse non negant, illa est divinarum Scripturarum terribiliter intonata sententia: Ne tardes converti ad Dominum neque differas de die in diem! Subito enim veniet ira eius et in tempore vindictae disperdet te 8. Hoc, quaeso te, ut absit a te, rumpe moras omnes 9 et munita arripe castra, non quae tu expugnes, sed ubi tutus contra inimicum fortiter pugnes, qui criminando [tunc], nunc etiam subdole laudando christianam religionem ab eius susceptione deterret; qui enim tunc suggerebat mentibus hominum tantum [vel bonum] malum esse [ut ..., nunc autem tantum bonum esse], ut coeptum difficillime impleatur, insidiosa est ista laudatio. Cave lupum ovina pelle vestitum! 10 Ad aggredienda quae ut aspera times in Deo sit spes tua et fient lenia.

3) Expectandam esse Dei voluntatem qua in omnes compellimur appetitus.

7. Nam et illud tertio loco abs te positum excusationis tuae, quod in his rebus eius maxime exspectanda voluntas est, cuius in appetitus omnes voluntate compellimur; ubi addidisti earum rerum hominibus rationem non esse reddendam quas nobis Deus ut velimus insinuat, siquidem sine eo neque actum fuisse quidquam neque fieri posse omnes docti indoctique [con]sentiunt. Hoc ergo totum non ita cogitare debes, ut voluntatem Dei tibi facere videaris, cum eius praecepta facere non vis, quorum et hoc unum est quod modo commemoravi: Ne tardes converti ad Dominum neque differas de die in diem 11, sed ita potius ista considera, ut non tuis viribus, quod ille praecepit ad tuam sempiternam salutem, sed ipsius adiutorio te facturum esse confidas et ideo te non tibi, Firme, infirmo, sed ei potenti qui omnia potest ad mutandam in melius vitam et suscipiendam regenerationis gratiam sine dilatione committas; nec exspectes quando velit, quasi offensurus eum si ante tu velis, cum ipso adiuvante atque operante velis, quandocumque volueris. Praevenit quidem te misericordia eius, ut velis, sed cum voles, tu utique voles. Nam si nos non volumus, quando volumus, non ergo nobis aliquid ille confert, cum efficit ut velimus. Ego certe quid ago, cum haec tibi loquor, nisi ut velis? Sed ego aliter, ille aliter; ego forinsecus, ille intrinsecus; ego, cum audis aut legis, ille, cum cogites et ut cogites; ego fando, ille ineffabili modo; ego nonnisi donante ipso, ille per se ipsum; ego tamquam eius minister et ab ipso habens hoc ministerium, ille tamquam ministro non indigens et opifex etiam ministrorum et ad hoc utens ministris fidelibus, ut etiam ipsis largiatur huius operis bonum; postremo ego tamquam homo qui plerumque neque suadere possum, ille tamquam Deus cui subest, cum volet [persuadere], posse 12.

Bona Deo operante fieri, mala vero illo solum sinente.

8. Hoc enim de illo sacrae Litterae loquuntur et mens quantulacumque imbuta pietate. Quis enim nisi nimium aversus a vero audeat sentire vel credere Deum quidquam velle persuadere et non posse? Persuadet ergo tibi, cum volet, sive per nostrum ministerium sive alio quali vult modo; quod ut faciat sic a me orandus est, ut et tu sis hortandus. Nam veris salubribusque praeceptis si obtemperes, eius est gratiae, si non obtemperas, tuae culpae; a qua culpa quoscumque liberat, misericordia facit (in quibus esse te volo iamque ut velis te hortor et ipsum rogo) quos autem non liberat, iudicio facit. Iudicia porro eius multa occulta nescimus; hoc tamen scimus, quod nullum eorum esse possit iniustum. Non sane parum suis bene intellegentibus prodesse voluit ad diem regenerationis non differendum, quod fecit diem mortis incertum. In omnes ergo appetitus nos eius voluntate compelli est ita ut dicis. Omnes quippe appetitus earum rerum intellego, de quibus ut hoc diceres loquebaris. Dixisti enim, quod in his rebus, ad quas te utique hortabar et quas differendas putas, eius maxime exspectanda voluntas est, cuius in appetitus omnes voluntate compellimur, et addidisti: "Non est enim earum rerum hominibus reddenda ratio, quas nobis Deus ut velimus insinuat". Si ergo earum rerum appetitus intellegas, verum est; in omnes namque appetitus, etiam impios, eius nos voluntate compelli verum non est; aut si hoc ideo senties, quia eius voluntate fieri non absurde dici videtur quod nisi eo permittente non fieret, non est refutanda sententia. Nihil enim prorsus fit, nisi quod aut ipse facit aut fieri ipse permittit, et quoniam volens facit, volens et permittit, nihil fit omnino, si nolit. Vere tamen dicitur quidquid ei displicet contra eius fieri voluntatem. Permittit tamen, ut fiant mala, quia potens est etiam de malis non suis sua facere bona. Bonum est quippe omne quod iustum est, et iustum est punire peccata; bonum est igitur punire peccata; bonum est et donare peccata; bonum est utilia hominibus liberandis facere; ita bonum est, ne ultra progrediantur, cohibere peccata; bonum est eorum vel aliena peccata a peccatis et a peccatorum meritis liberare. Alia itaque puniendo, alia dimittendo, alia in utilitates piorum atque adiumenta vertendo, his omnibus bona de malis facit qui fieri mala permittit. Nec Deus omnis boni effector potentissimus appareret, si mala esse non sineret, quamquam de illis quid boni faceret invenire non possum. Ea tamen a regno beatorum ingenti separatione demovit ac per hoc nec in malis quae permisit ut fierent, ab omni operatione defecit et, ubi voluit ut nulla sint, fecit; quod si ubique fecisset, non omnia bona in rebus essent, quoniam bona quae de malis facere poterat utique non fuissent. Nec tamen propterea Deo prosumus malis nostris quae de mali vel angeli vel hominis voluntate descendunt, tamquam bonis eius operibus numerum addiderimus; quid enim prosumus etiam quando boni sumus? Nobis ergo profuisset, si numquam fuissemus mali, non Deo qui etiam de malis benefacere novit. Porro si bonitas nostra etiam semper fuisset, nihil Deo profuisset; quanto minus ei prodest nostra malitia, quamvis de illa per omnipotentiam bonitatis suae bona potuerit operari; quae tamen bona non fuissent, si mala nostra non praecessissent, sed etsi non fuissent, nec melius nec peius illi esset, cui nullum malum potest accidere nec bonum accedere, quia nec minuitur eius beatitudo ullo malo nec augetur ullo bono, proinde sic omnia dicamus eius fieri voluntate, ut discernamus permittentem a faciente, quia eum negare non possumus iudicem. Numquid autem iudicans et reddens unicuique secundum opera eius 13, propter illa opera quae ipse in eo fecit quemquam damnavit? Absit! Verumtamen propter illa quae ut fierent ipse permisit; nam prorsus sine omnipotente non fierent quae nescire non potuit.

Nequit quidquam fieri sine Deo sive faciente sive permittente.

9. Ubi ergo dixisti omnes doctos indoctosque consentire neque factum fuisse sine illo quidquam neque fieri posse, nihil controversiae de indoctorum omnium consensione faciendum est, ne nobis quae inter nos nulla est mora disputationis imploret, quandoquidem sive omnes consentiant sive quidam dissentiant; verumtamen dixisse concedes, si modo ut admonui facientem a permittente discernas, quoniam verissime dicitur nec quidquam fuisse factum neque fieri posse sine omnipotente Deo sive permittente sive faciente. Proinde peccata fieri permittit ille, non facit; etsi pro aliorum peccatorum meritis tradit aliquos in desideria cordis eorum 14, ut faciant quae non conveniant, vel deserens eos, vel angelos quoque malignos ad eorum deceptionem sive mittens sive permittens, etiam tale omne peccatum ad eos pertinet qui, ut sic peccarent, tradi meruerunt per divinum iustumque iudicium, ad Deum vero non ibi pertinet nisi ipsa quae iusta est vindicta peccati.

Regeneratio ad liberandam ex Adam damnata instituta est.

10. Ergo quisque ad illicitos appetitus pellitur concupiscentia sua abstractus et illectus 15, a quo malo Deus quando liberat miseretur 16, quando non liberat iudicat, cui misericordiam et iudicium 17 cantat Ecclesia; quando autem illud, quando illud faciat, arbitrium atque consilium penes ipsum est; ad quod eius consilium etiam hoc pertinet, quod ista nescimus et sane semper nos existimo nescituros. Quisquis autem dicit, ut homo peccaret, ab illo non debuisse permitti, parum attendit eam naturam quae peccare non debet et peccare iam potest sine dubio esse meliorem, si permissa quam si non permissa non peccat. Quapropter ille bonus et iustus et talem naturam fecit ab initio quae permissa non peccaret si peccare noluisset, et peccantem sic punivit, ut peccatis dominantibus serviens malis etiam sit angelis subdita, quae sui Domini noluit servire iustitiae, bonis angelis coaequanda. Hinc sunt isti quos videmus errores aerumnaeque mortalium quibus haec vita humana completa est, ubi amatoribus suis peius nocet falsa felicitas, qua perfrui cupientes aggerant peccata peccatis, quam dura et aspera miseria quam ferre omnes volunt nec omnes sciunt; non enim caret ea quisquam nisi post mortem, si hanc pie gesserit vitam, quoniam sicut divina eloquia sese habent, grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 18 usque adeo, ut [nec] baptizati parvuli, quibus quod solum de damnata stirpe traxerunt ablutum et ablatum est per lavacrum regenerationis originale peccatum, ab hac sententia reperiantur immunes. Quod enim homines sic accipiunt per gratiam Christi non huius saeculi munus est sed pignus futuri; generatio quippe ista ex Adam tota damnata est; quae damnatio, ut possit evadere regeneratio est instituta. Hanc autem damnationem quantum attinet ad miserias huius saeculi, nemo vel piorum finit nisi post mortem, impii vero nec post mortem; immo et augentur impiis mala post resolutionem huius corporis et post receptionem subtractis eis, quibus hic male utebantur, bonis. Haec autem regeneratio cur non solum aetate maioribus, verum etiam parvulis aliis donetur, aliis non donetur, inscrutabilia sunt iudicia Dei 19, sed in eis nihil occultum est quod non sit et iustum.

Firmus regenerationem suscipiat quam concupiscentia differt.

11. Ad hanc regenerationem suscipiendam cum te exhortor, noli exspectare ut Deus velit, sed fac quod praecipit; et hinc tibi potius innotescat voluisse, quia facere non potuisses nisi ipse voluisset. Caritas enim qua es id facturus ex Deo est, concupiscentia vero, qua id ut nondum facias detineris non est ex Deo. Proinde quamdiu non facis, quia vitio tuo vel nesciens deciperis vel sciens vinceris, non Deo sed tibi tribue; cum vero feceris, Deum tibi affuisse, quoniam verissimum est, crede et hoc divinum adiutorium noli differendo exspectare, sed potius experire faciendo.

"Graecus", Firmi filius, fiat "vir bonus dicendi peritus".

12. Nunc iam de Graeco nostro, de quo tota est posterior epistola, eximietati tuae dicam quod mihi video esse dicendum. Implevit enim me magno gaudio magna indoles eius, magno excellens ingenio et multum liberali eruditione provecta. Haec autem bona quo referantur magni interesse optime nosti. Quod si in talibus dictionibus appareret, in qualibus nunc exercitationis necessitate versatur, non me eius ingenii potius quam animi iudicem esse voluisses, ut sepositis rationibus quae sibi materiae necessitas vindicavit de sola ferrem facultate sententiam. Haec tua petitione ipse quodammodo iudicasti, quod me nunc iudicare noluisti. Ego vero quanto magis eius delector ingenio et egregia facultate dicendi, tanto sollicitior sum propensius eum diligens quali animo haec tanta bona eius inserviant, quibus ut scis et bene et male uti homines possunt; nec approbo nec volo, ut non se melioribus velit probare quam plurimis, quam conditionem oratoriae artis esse dixisti. Haec enim opinio more inveterato quidem, sed non recto generis humani non ex fonte veritatis emanavit. Quod si ipse nescires, non diceres: "Haec ipsius artis videtur esse condicio", sed diceres: "Haec est artis ipsius condicio". Videtur ergo esse et non est et eis videtur qui meliores eiusdem artis auctores aut non legunt aut non bene intellegunt aut lectis intellectisque non credunt. Nam omnino illud est verum quod eiusdem facultatis doctor et copiosissimus et ornatissimus dixit: Eloquentiam cum sapientia plurimum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam 20. Unde non eloquentem (potest enim esse eloquentia sine sapientia) sed ipsum oratorem ita definiendum veteres arbitrati sunt, ut eum esse dicerent: Virum bonum dicendi peritum 21. Ex qua definitione si quod priore loco positum est auferatur, illud quod obest nimium relinquetur; propter quod senserunt atque dixerunt, cum insipientibus dantur praecepta dicendi, non eos oratores effici sed arma quaedam furentibus dari 22.

"Graecus" quam plurimis placeat non tantum eloquentia sed et moribus.

13. Graecus ergo noster volo, opto, exhortor ut, ubi nullum detrimentum est honestatis, placere studeat et bonis et plurimis, ubi autem propter plurimorum perversitatem utrisque non potest, eligat bonis potius placere quam plurimis et hoc non solum in verbis atque dictionibus, verum etiam in vita et actibus; unde maxime scire cupio, de qualibus eius moribus gratuleris, ut me quoque de illo facias tuorum participem gaudiorum. Non enim dubito, quod eum velis in omnibus te ipso esse meliorem; quot annorum etiam ducat aetatem, quas apud magistros utriusque linguae litteras legerit, quas apud te vel etiam tecum, quas forte apud se ipsum, et quibus nunc operam studiosae mentis impendat, non curiosus sed eius curam non ut puto improbe gerens tua rescriptione nosse desidero.