EPISTOLA 1/A* [212/A]

DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

Quomodo operis De civ. Dei XXII quaterniones in unum corpus redigendi.

1. Libros De civitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi relectos, sicut promiseram, misi; quod ut fieret adiuvante quidem Deo, filius meus germanus tuus Cyprianus vere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur volebam. Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est; et si duos vis codices fieri, ita dividendi sunt, ut decem libros habeat unus, alius duodecim. Decem quippe illis vanitates refutatae sunt impiorum, reliquis autem demonstrata atque defensa est nostra religio, quamvis et in illis hoc factum sit ubi opportunius fuit, et in istis illud. Si autem corpora malueris esse plura quam duo, iam quinque oportet codices facias, quorum primus contineat quinque libros priores quibus adversus eos est disputatum qui felicitati vitae huius non plane deorum sed daemoniorum cultum prodesse contendunt, secundus sequentes alios quinque qui vel tales vel qualescumque plurimos deos propter vitam quae post mortem futura est per sacra et sacrificia colendos putant. Iam tres alii codices qui sequuntur quaternos libros habere debebunt; sic enim a nobis pars eadem distributa est, ut quattuor ostenderent exortum illius civitatis totidemque procursum, sive dicere malumus, excursum, quattuor vero ultimi debitos fines.

Firmus eiusdem operis libros det Carthaginiensibus describendos.

2. Si ut fuisti diligens ad habendos hos libros, ita fueris ad legendos, quantum adiuvent experimento potius tuo quam mea promissione cognosces. Quos tamen nostri fratres ibi apud Carthaginem ad hoc opus pertinentes quod est De civitate Dei nondum habent, rogo ut petentibus ad describendum dignanter libenterque concedas. Non enim multis dabis, sed vix uni vel duobus et ipsi iam ceteris dabunt; amicis vero tuis, sive in populo christiano se desiderent instrui, sive qualibet superstitione teneantur, unde videbuntur posse per hunc laborem nostrum Dei gratia liberari, quomodo impertias ipse videris.

Quomodo ad libros De Academicis Firmus accessit?

3. Ego scriptis meis, si Dominus voluerit, crebro curabo requirere quantum accesseris in legendo; non te autem latet ut eruditum virum, quantum adiuvet ad cognoscendum quod legitur repetitio lectionis; aut enim nulla aut certe minima est intellegendi difficultas ubi est legendi facilitas, quae tanto maior fit quanto magis iteratur, ut assiduitate [...] fuerat immaturum, domine eximie meritoque honorabilis ac suscipiende fili. Ad eos sane libros quos De Academicis recenti nostra conversatione conscripsi, quoniam eximietati tuae prioribus ad me litteris innotuisse monstrasti, quomodo perveneris quaeso rescribas. Quantum autem collegerit viginti duorum librorum conscriptio missus breviculus indicabit.