DOMINO INSIGNI ET PRAESTANTISSIMO AC DILECTISSIMO FILIO CLASSICIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Graviter me contristaverunt litterae Dilectionis tuae, et diu fluctuanti quid rescriberem, fateor, consilium mihi defuit occurritque animo illud quod scriptum est: Si est tibi consilium, responde proximo, si non est, sit manus tua contra os tuum 1. Atque utinam ex occasione tuae causae decerneretur aliquid ab episcopis, quod nos in talibus causis sequi deinceps oporteret. Nunc vero decreta quidem conciliorum non sunt aut, si forte sunt, me latent; verumtamen exempla non desunt anathematizatos esse homines non solos qui huiusmodi correctione digni videbantur, sed cum omni domo sua, quamvis sui nihil tale commiserint, nec quisquam episcoporum qui hoc fecerit accusatus aut causas inde praestare compulsus sit faciens in grege Christi, quod expedire ovibus suae dispensationi creditis iudicaret. Quantum autem attinet ad Scripturas sanctas, inveniuntur peccantes cum suis omnibus qui non peccaverunt eiusdem peccati luisse supplicium, sed tempore Veteris Testamenti, quando illa poena fuerat corporalis, non spiritalis. Etsi enim in carne occidebatur sceleratus quisque cum suis qui sceleris participes non fuerant, corpora quandoque moritura moriebantur in omnibus ad incutiendum ceteris magnum timorem, ne ita morerentur ut nullus suorum posterior relinqueretur, animae tamen poena semper ad eum solum pertinuit quicumque peccavit secundum sententiam Domini per Prophetam loquentis: Anima patris mea est et anima filii mea est, anima quae peccaverit ipsa morietur 2. Tempore igitur Testamenti Novi quando spiritalis poena evidenter in Ecclesia constituta est dicente Christo: Quae solveritis in terra soluta erunt in caelo; quae ligaveritis in terra ligata erunt in caelo 3, nescio quemadmodum recte fiat, ut simul ligentur pater et filius, cum peccaverit pater nec peccaverit filius; quanto magis uxor, servus, ancilla, parvulus, parvula et universa prorsus domus; in qua etiam si quis nascatur qui, quando anathematizata est domus, nondum erat natus, parum illi sit trahere originale peccatum, secundum quod in uno Adam omnes peccaverunt 4, sed inveniet novum reatum per alienam iniquitatem quae ante commissa est quam cerneret lucem et, quod est crudelius, si veniat in mortis periculum, non ei subveniatur per baptismi sacramentum.
2. Haec quoniam vehementer me movent, numquam omnino aliquid huiusmodi feci; et scio plurimos fratres et collegas meos sive praecedentes sive in episcopatu coaevos sive sequentes in hac quae etiam mea est esse sententia. Sed novimus quosdam et in altioris quam tu es saecularis potestatis fastigio collocatos anathematizatos fuisse ab episcopis cum domo sua tota nec eis aliquam facti huius commovisse quaestionem nec ad alios episcopos cum querelis, sed potius ad eos, a quibus ligati essent, ut accepta venia solverentur, cum satisfactione venisse. Haec dixi quare mihi desit consilium tuae aliquid definitum respondere praestantiae ad ea quae scripsisti, quod, etiamsi [ipse] peccasti, non solum [ipse] fueris, sed cum tota tua domo ab episcopis anathematizatus, domine merito insignis et praestantissime ac dilectissime fili.
3. Iam vero cum causam considero quam mihi litteris intimasti, propter quam vel ipse solus utrum tali cohercitione fueris dignus inquiritur, non invenio culpam tuam, si vera narrasti. Nam qui te peierando fefellerant et fideiussorem suum, sacramenta Christi contemnendo, deceperant atque, ut impune fidem frangerent, ad domum ipsius fidei confugerant, si hoc nefas, hoc scelus, hanc impietatem non violenter abducti de ecclesia, sed exeuntes ipsi sponte correxerant, quamvis ipse ad ecclesiam veneris comitatus militibus, sine quibus propter administrationem tuae potestatis esse non posses, [et] quae te dolor dicere cogebat episcopo dixeris, ne contra fideiussorem perfidis faveretur et adversus eum qui credit iurantibus per Evangelium illi potius qui periuraverunt contra Evangelium in eo loco defensa[re]ntur, ubi cum maxima auctoritate ac veneratione, ut fides habeatur atque servetur, legitur ipsum Evangelium, nihil omnino peccasti.
4. Sed ignoscas mihi, quaeso, si alteri parti aures aequissimas servo et non facile credo tuae sublimitati contra episcopi sanctitatem. Nihil sane perdis, immo plurimum merito piae humilitatis adquiris ab episcopo veniam postulando, si forte in altercatione quam cum illo te habuisse significasti dixisti aliquid, quod nec te dicere nec illum oportebat audire.
5. Ego autem propter eos qui pro peccato unius animae totam domum eius, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine baptismo de corpore abscedat, et utrum non etiam de ecclesia pellendi sint qui eo confugiunt, ut fidem fideiussoribus frangant, adiuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio et, si opus fuerit, ad Sedem Apostolicam scribere, ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur atque firmetur. Illud plane non temere dixerim, quod, si quisquam fidelium fuerit anathematizatus iniuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur iniuriam. Spiritus enim Sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli ingerit poenam; per eum quippe diffunditur caritas in cordibus nostris 5 quae non agit perperam 6.
6. Scripsi autem ad eumdem fratrem et coepiscopum meum, episcopum vestrum, sicut scribendum putavi diu magnis deliberationis coartatus angustiis, utrum hoc facere debuissem. Quod si non sufficit Dilectioni tuae, da veniam; arbitratus sum enim plus me facere non debere.